Alethia

Victor, Claudius Marius

Victor, Claudius Marius. Saint. Poetae Christiani Minores, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 16, Part 1). Petschenig, Michael, editor; Ellis, Robinson, editor; Brandes, Wilhelm, editor; Schenkl, Karl, editor. Vienna, Leipzig, Prague: Tempsky, Freytag, 1888.

  1. \'arboribus cunctis: hanc tantum horrere memento,
  2. quae diuersarum gestans examina rerum
  3. tunc uos scisse bonum, morsu cum laesa profano,
  4. nosse malum faciet, mortis quod poena sequatur.\'
  5. [*]( 300] Uerg. Ecl. VII, 57 Aret ager. )[*]( 295 spelea 298 assirios agmne 299 mitior Petschenig eufratis 302 prebit 304 consummat pellagi 307 hominis (i pr. s. zc.) 308 uita G uitae 309 prima (a ex i) 310 mereri G meri 311 potitur B potitus (t alt. s. \'It. m7) 312 curarum (m eras.) 315 an tempore? 317 mercis paradysus illa G ulla seuere (e tert. in ras.) 320 statuit G statuat 321 horrere (h s. u. m3) 324 pena sequetur G )
    376
  6. tali lege data ratio docet alta parentis,
  7. quod non mortalem fieri, sed uiuere dignum
  8. esse hominem uoluit, dignum obseruantia parua
  9. quem faceret. pro quanta dei indulgentia magni est!
  10. nostrae laudis opus fieri, quod sponte benigna
  11. largitur famulis, nostri cupit esse laboris
  12. et se quod donat mauult debere uideri.
  13. at tu, quem sacri nectit custodia iuris,
  14. ne querere, angustis quod clausa licentia metis
  15. parte sit orba sui: nihil hac tibi lege recisum est.
  16. ante potestatem tantum terraeque marisque
  17. nanctus eras, nunc iam regni uitaeque perennis,
  18. nunc et mortis habes. tunc ut sibi cuncta parentem
  19. indulsisse pium rudis incola crederet orbis,
  20. omne animal, quod adhuc tellus dare iussa creauit [*]( Gen. 2, 19 )
  21. et tacito, uernans in corpore, semine fudit,