Alethia

Victor, Claudius Marius

Victor, Claudius Marius. Saint. Poetae Christiani Minores, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 16, Part 1). Petschenig, Michael, editor; Ellis, Robinson, editor; Brandes, Wilhelm, editor; Schenkl, Karl, editor. Vienna, Leipzig, Prague: Tempsky, Freytag, 1888.

  1. mollibus elicitus riuis atque omnibus aeque
  2. seruit et humanos totum se praebet in usus,
  3. donec siccus aquis nomen quoque prodigus ipsum
  4. consumat terris, pelagi quod debuit undis.
  5. Haec igitur cuncto naturae ditia fetu [*]( Gen. 2,15 )
  6. regna, tot et tanta uirtutum dote refertae
  7. deliciae prima est hominis possessio primi,
  8. in quam deductus uita exultare perenni
  9. accola iussus erat: iamque inter munera prima,
  10. dum fit dignus adhuc discitque labore mereri,
  11. quo potitur, plenae fructum uirtutis adeptus
  12. . expers curarum uotique ignarus agebat.
  13. tantum apud auctorem est meriti pro nomine summi
  14. nondum aliquid meruisse mali. quantumne putamus
  15. soluere posse patrem rediturae in tempora uitae,
  16. cuius apud famulos iam tunc largitio prima,
  17. non merces paradisus erat? quodque illa seuerae «
  18. legis scita tulit libertatemque repressit,
  19. spondet adhuc maiora bonis et praemia seruat,
  20. qui causam meritis statuit, cum \'uescere\' dixit [*]( Gen. 2,16 et 17 )