Alethia

Victor, Claudius Marius

Victor, Claudius Marius. Saint. Poetae Christiani Minores, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 16, Part 1). Petschenig, Michael, editor; Ellis, Robinson, editor; Brandes, Wilhelm, editor; Schenkl, Karl, editor. Vienna, Leipzig, Prague: Tempsky, Freytag, 1888.

  1. motus ut in seriem iam tempora conderet ordo.
  2. nam nec, sacrilegi sensit quod lingua furoris,
  3. casus mentis inops, dum nescia semina uoluit,
  4. tam prudens contorsit opus, nec dicere natum
  5. ante diem fas est, quia tempore nata mouentur
  6. et nullum tunc tempus erat, neque credere retro
  7. aeternum ac stabilem semper tenuisse uigorem;
  8. nam quod corporibus constat coepisse fatendum est.
  9. corpus enim, quod plaga terit, quod tempora soluunt
  10. atque abolent ipso, qui tendit in ultima, fine,
  11. principium ostendit, quod quae sortita probantur
  12. aut facta credi par est aut nata putari.
  13. nam quae nascuntur cum tempore mota ferantur,
  14. tempora post mundi molem currentia nasci
  15. quod prius est. et corporibus constare necesse est\'
  16. non potuisse probant, fieri potuisse fatentur.
  17. factum igitur constat mundum, quod quisque subactus
  18. annuit et uero conuictus dogmate credit;
  19. concessit fecisse deum, qui numine uerbi
  20. et uirtute potens quicquid natura putatur