Alethia
Victor, Claudius Marius
Victor, Claudius Marius. Saint. Poetae Christiani Minores, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 16, Part 1). Petschenig, Michael, editor; Ellis, Robinson, editor; Brandes, Wilhelm, editor; Schenkl, Karl, editor. Vienna, Leipzig, Prague: Tempsky, Freytag, 1888.
- Ante polos caelique diem mundique tenebras,
- ante operum formas uel res uel semina rerum,
- aeternum sine fine retro) sine fine futuri
- esse subest cui semper, erat deus unus, apud quem
- uiuebat genitus uerbum deus et simul almus
- spiritus, arcani uitalis summa uigoris.
- una trium quo se uegetans substantia nexu
- ingenita (sese) semper uirtute beabat
- regnabatque potens, in maiestate creandi
- iam res et causas rerum casusque futuros
- et facienda uidens gignendaque mente capaci
- saecula dispiciens et quicquid tempora uoluunt
- praesens semper habens. inmensum mole beata
- regnum erat ipse suum, regni nec teste carebat,
- uirtus trina deus, qui primum semine nullo
- corpora dans rebus, dum res existere cogit,
- ut nostrum faceret munus, quod solus habebat,
- solus norat opus, ditem absoluentia mundum
- cuncta simul genuit, sed partibus edita certo
- limite distinguens speciali protulit ortu,