De Anima
Tertullian
Tertullian. Quinti Septimi Florentis Tertulliani opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 20). Reifferscheid, August; Wissowa, Georg, editors. Prague, Vienna, Leipzig: F. Tempsky, G. Freytag, 1890.
Quantum ad philosophos satis haec, quia quantum ad nostros ex abundanti; quibus corporalitas animae in ipso euangelio relucebit. dolet apud inferos anima cuiusdam et punitur in flamma et cruciatur in lingua et de digito animae felicioris implorat solacium roris. imaginem existimas exitum illum pauperis laetantis et diuitis maerentis? et quid illic Lazari nomen, si non in ueritate res est? sed et si imago credenda est, testimonium erit ueritatis. si enim non haberet anima corpus, non caperet imago animae imaginem corporis, nec mentiretur de corporalibus membris scriptura, si non erant. quid est autem illud quod ad inferna transfertur post diuortium corporis, quod detinetur illic, quod in diem iudicii reseruatur, ad quod et Christus moriendo descendit? puto, ad animas patriarcharum. sed quamobrem, si nihil anima sub terris? nihil enim, si non corpus. incorporalitas enim ab omni genere custodiae libera est, immunis et a poena et a fouella. per quod enim punitur aut fouetur, hoc erit corpus. reddam de isto plenius et opportunius. igitur si quid tormenti siue solacii anima praecerpit in carcere seu diuersorio inferum, in igni uel in sinu Abrahae, probata erit corporalitas animae. incorporalitas enim nihil patitur non habens per quod pati possit, aut si habet, hoc erit corpus. in quantum enim omne corporale passibile est, in tantum quod passibile est corporale est.
Abruptum alioquin et absurdum idcirco quid de corporalium eximere censu quia ceteris corporalibus exemplis non adaequet. et ubi proprietatum priuata discrimina, per quae magnificentia auctoris ex operum eorundem diuersitate signatur, ut sint tam discreta quam paria, tam amica quam et aemula? siquidem et ipsi philosophi ex contrariis uniuersa constare condicunt secundum amicitiam et inimicitiam Empedoclis. sic [*](2] cf. Luc. 16, 23 sqq.\' ) [*]( 6 eleazari A 12 illic om. A 14 sed quamobrem om. A sub] detinet sub B 15 alterum enim om. A 16 liber est A et prius om. B 18 oportunius A 19 praecepit Rig in carcere Gel: carcere in corpore B, in corpore A; sine corpore in carcere Hartelius cf. u. 11 22 quan*tum A 25 exime recensu A 26 et ubi AB, ubi Gel, ubique fort. 28 discre- -tam A 30 empedoclis om. A )