De Anima

Tertullian

Tertullian. Quinti Septimi Florentis Tertulliani opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 20). Reifferscheid, August; Wissowa, Georg, editors. Prague, Vienna, Leipzig: F. Tempsky, G. Freytag, 1890.

Accerserint Eubulum aliquem et Critolaum et Xenocratem et isto in loco amicum Platonis Aristotelem. fortasse an exstruentur magis ad auferendam animae corpulentiam, si non alios e contrario inspexerint et quidem plures corpus animae uindicantes. nec illos dico solos qui eam de manifestis corporalibus effingunt, ut Hipparchus et Heraclitus ex igni, ut Hippon et Thales ex aqua, ut Empedocles et Critias ex sanguine, ut Epicurus ex atomis, si et atomi corpulentias de coitu suo cogunt, ut Critolaus et Peripatetici eius ex quinta nescio qua substantia, si et illa corpus, quia corpora includit, — sed etiam Stoicos allego, qui spiritum praedicantes animam paene nobiscum, qua proxima inter se flatus et spiritus, tamen corpus animam facile persuadebunt. denique Zeno consitum spiritum definiens animam hoc modo instruit. quo, inquit, digresso animal emoritur, corpus est: consito autem spiritu digresso animal emoritur, ergo consitus spiritus corpus est; consitus autem spiritus anima est, ergo corpus est anima. uult et Cleanthes non solum corporis lineamentis, sed et animae notis similitudinem parentibus in filiis respondere, de speculo scilicet morum et ingeniorum et adfectuum, corporis autem similitudinem et dissimilitudinem capere et animam. itaque corporis similitudini uel dissimilitudini obnoxiam. interim corporalium et incorporalium passiones inter se non communicare. porro et animam compati corpori, cui laeso ictibus uulneribus [*](19] cf. Diog. L. VII 156. 24] cf. Nemes. de nat. hom. p. 32 sq. (76 sq. Matth.). , ) [*]( 2 prouenisse Oehlerus: pro inesse B, pro nasci Pam, dici generari, pro in esse Urs, perinde esse Harlelius 7 accerserint scripsi: accerserit B 20 digresso add. Gel 22 spiritus Gel: autem spiritus B 24 Cleantes B 25 filiis Iun: filios B 27 corporis scripsi: corpus B 28 obnoxiam scripsi: obnoxium B interim scripsi: item B )

305
ulceribus condolescit, et corpus animae, cui adflictae cura angore amore coaegrescit per detrimentum scilicet uigoris cuiusque pudorem et pauorem rubore atque pallore testetur. igitur animam corpus ex corporalium passionum communione. sed et Chrysippus manum ei porrigit constituens corporalia ab incorporalibus derelinqui omnino non posse, quia nec contingantur ab eis (unde et Lucretius: tangere enim et tangi nisi corpus nulla potest res), derelicto autem corpore ab anima hominem affici morte. igitur corpus anima, quae nisi corporalis corpus non derelinqueret, uidetur.

Haec Platonici subtilitate potius quam ueritate conturbant. omne, inquiunt, corpus aut animale sit necesse est aut inanimale. et si quidem inanimale est, extrinsecus mouebitur, si uero\'animale, intrinsecus. anima autem nec extrinsecus mouebitur, ut quae non sit inanimalis, nec intrinsecus, ut quae ipsa potius moueat corpus. itaque non uideri eam corpus, quae non corporalium forma ex aliqua regione moueatur. ad hoc nos mirabimur incongruentiam primo definitionis prouocantis ad ea quae in animam non conueniunt. non enim potest anima animale corpus dici aut inanimale, cum ipsa sit quae aut faciat corpus animale, si adsit, aut inanimale, si absit ab illo. itaque quod facit non potest esse ipsa, ut dicatur animale uel inanimale. anima enim dicitur substantiae suae nomine. quodsi non capit animale corpus dici aut inanimale, quod est anima, quomodo prouocabitur ad animalium et inanimalium corporum formam? dehinc si corporis est moueri extrinsecus ab aliquo, ostendimus autem supra moueri animam et ab alio, cum uaticinatur, cum furit, utique extrinsecus, quia ab alio, merito quod mouebitur extrinsecus ab alio secundum exempli [*]( 5] cf. Nemesius 1. c. p. 34 (81 Matth.). 7] Lucr. 1304. ) [*]( 2 coaegrescit Lat: cohaerescit B scilicet Urs: socii et B, socii Gel, saucii Hartelius cuiusque scripsi: cuius B 3 pauorem Gel: pauore B 4 animam scripsi: anima B 9 hominem addidi; corpus mente supplendum censet Hartelius quae nisi corporalis Gel: quam si corporali B 10 derelinqueret, uidetur scripsi: derelinquet. Videntur B, derelinqueret Gel, derelinquere uideretur Hartelius 11 Platonici Gel: Platonicis B 21 si adsit, aut inanimale add. Gel 28 quia Oehlerus: qui B, cum Gel, quis TTrs, del. Iwn ) [*]( XX. Tert. I. ) [*]( 20 )

306
propositionem corpus adagnoscam. iam uero si ab alio moueri corporis est, quanto magis mouere aliud? anima autem mouet corpus, et conatus eius extrinsecus foris parent. ab illa est enim impingi et pedes in incessum et manus in contactum et oculos in conspectum et linguam in effatum, uelut sigillaria motu superficiem intus agitante. unde haec uis incorporali animae, unde uacuae rei solida propellere? sed quomodo diuisi uidentur in homine sensus corporales et intellectuales? corporalium aiunt rerum qualitates, ut terrae, ut ignis, corporalibus sensibus renuntiari, ut tactui, ut uisui, incorporalium uero intellectualibus conueniri, ut benignitatis, ut malignitatis. itaque incorporalem esse animam constat, cuius qualitates non corporalibus, sed intellectualibus sensibus comprehendantur. plane, si non huius definitionis gradum exclusero. ecce enim incorporalia ostendo corporalibus sensibus subici, sonum auditui, colorem conspectui, odorem odoratui, quorum exemplo etiam anima corpori accedit, ne dicas idcirco ea per corporales renuntiari sensus quia corporalibus accedant. igitur si constat incorporalia quoque a corporalibus comprehendi, cur non et anima, quae corporalis, ab incorporalibus renuntietur? certe definitio exclusa sit. de insignioribus argumentationibus erit etiam illa, quod omne corpus corporalibus ali iudicant, animam uero ut incorporalem incorporalibus, sapientiae scilicet studiis. sed nec hic gradus stabit etiam Sorano methodicae medicinae instructissimo auctore respondente animam corporalibus quoque ali, denique deficientem eam cibo plerumque fulciri. quidni? quo adempto in totum dilabitur ex corpore. ita etiam ipse Soranus plenissime super anima commentatus quatuor uoluminibus et cum omnibus philosophorum sententiis expertus corporalem animae substantiam uindicat, etsi illam immortalitate fraudauit. non enim omnium est credere quod Christianorum [*]( 1 agnoscam Gel iam uero scripsi: enimuero B 5 sigillaria scripsi: sigillario B 6 motu Gel: motus B agitante Gel: agitantem B uis Lat: uisio B incorporali Gel: incorporalis B 9 terrae Gel: terra B 10 tactu, ut uisu [Jrs 22 ali iudicant Gel: adiudicant B 26 deficientem eam Urs: deficiente in ea B, deficientem a Gel 27 etiam Gel: et ne B 31 fraudauit Gel: fraudabit B )
307
est. sicut ergo Soranus ipse rebus ostendit animam corporalibus ali, perinde et philosophus exhibeat illam incorporalibus pasci. sed nemo umquam cunctanti de exitu animae mulsam aquam de eloquio Platonis infudit aut micas de minutiloquio Aristotelis infersit? quid autem facient tot ac tantae animae rupicum et barbarorum, quibus alimenta sapientiae desunt, et tamen indocta prudentia pollent et sine academiis et porticibus Atticis et carceribus Socratis, denique ieiunantes a philosophia nihilominus uiuunt? non enim substantiae ipsi alimenta proficiunt studiorum uel disciplinae, quia nec opimiorem animam efficiunt, sed ornatiorem. bene autem quod et artes Stoici corporales affirmant. adeo sic quoque anima corporalis, si et artibus ali creditur. sed enormis intentio philosophiae solet plerumque nec prospicere pro pedibus. sic Thales in puteum. solet et sententias suas non intellegendo ualetudinis corruptelam suspicari. sic Chrysippus ad elleborum. tale aliquid opinor ei accidit, cum duo in unum corpora negauit, alienato a prospectu et recogitatu praegnantum, quae non singula cotidie corpora, sed et bina et terna in unius uteri ambitu perferunt. inuenitur etiam in iure ciuili Graeca quaedam quinionem enixa filiorum, semel omnium mater, unici fetus parens multiplex, unici uteri puerpera numerosa, quae tot stipata corporibus, paene dixerim populo, sextum ipsa corpus fuit. uniuersa condicio testabitur corpora de corporibus processura iam illic esse unde procedunt. secundum sit necesse est quod ex alio est. nihil porro ex alio est nisi dum gignitur; sed tunc duo sunt. [*]( 2 perinde scripsi: proinde B incorporalibus Gel: ita corporalibus B 3 mulsam Gel: mulsiam B 4 de minutiloquio] ab his uerbis incipit A deminuti loquio A, multiloquio Bmg 5 aristotilis A intersit B interrogationis signum posui 6 baronum P. Pithoeus et Urs et om. B 7 indocta Gel: indoctae AB 8 caesaribus sacratis A a om. B 10 uel scripsi: sed AB quiu A corr. 14 sic] scit Heraldus tales A 15 et om. A 16 sic] scit Heraldus ad elleborum Gel: ad Delleborum B, adelborum AJBmg 17 in del. Rig uno Rig 18 alienato Iun: alienata AB, alienatus Urs pregnata umquam e non singulatim A 19 quotidie A et bina B, labina A, uel bina Wissowa terrena A, Gel 22 festus A 25 seorsum Bmg 26 est nihil A, sit nihil B 27 sed tunc om. A ) [*]( 20* )

308