De Anima
Tertullian
Tertullian. Quinti Septimii Florentis Tertulliani Quae Supersunt Omnia, Volume 2. Oehler, Franz, editor. Leipzig: Weigel, 1854.
Sed quo deinde anima nuda et explosa devertet? Sine dubio prosequemur ex ordine. Prius tamen quod est loci buius explebimus, ne, quia varios exitus mortis ediximus, expectet quis a nobis rationes singulorum, medicis potius relinquendas, propriis arbitris omnium letalium rerum sive causarum et ipsarum corporalium condicionum. Plane ad immortalitatem animae hic quoque protegendam in mentione mortis aliquid de eiuscemodi exitu interstruam, in quo paulatim ac minutatim anima dilabitur; habitum enim sustinens defectionis abducitur, dum absumi videtur, et coniecturam praestat interitus de excessus temperatura. Tota autem in corpore et ex corpore est ratio. Nam quisquis ille exitus mortis, sine dubio aut materiarum aut regionum aut viarum vitalium eversio est: materiarum, ut fellis, ut sanguinis; regionum, ut cordis, ut iecoris; viarum, ut venarum, ut arteriarum. Dum igitur haec ex propria quaque iniuriae causa vastantur in corpore, ad usque ultimam eversionem et rescissionem vitalium, id est naturalium finium, situum, officiorum, necessario et anima, dilabentibus paulatim instrumentis
et domiciliis et spatiis suis, paulatim et ipsa migrare compulsa deducitur in diminutionis effigiem, non alio modo quam quo et aurigam ipsum quoque defecisse praesumitur, cum vires equorum defatigatio denegavit, quantum de dispositione destituti hominis, non de passionis veritate. Perinde auriga corporis spiritus animalis, deficientis vectaculi nomine, non suo, deficit, opere decedens, non vigore, actu elanguens, non statu, constantiam, non substantiam decoquens, quia comparere cessat, non quia esse. Sic et rapida quaeque mors, ut cervicum messis, semel ac tantam ianuam pandens, ut ruinae vis semel omnia vitalia elidens, ut apoplexis, interior ruina, nullam animae moram praestat nec discessum eius in momenta discruciat. At ubi longa mors, prout deseritur anima, ita et deserit; non tamen conciditur hac facie, sed extrahitur, et dum extrahitur, postremitatem suam partem videri facit. Non omnis autem pars statim et abscisa est, quia postera est, nec quia exigua est, statim et ipsa peritura est. Sequitur seriem suus finis, et mediocritas trahitur ad summa, et reliquiae universitati cohaerentes expectantur ab illa, non derelinquuntur. Atque ita ausim dicere, totius ultimum totum est, quia, licet minus atque posterius sit, ipsius est. Hinc denique evenit saepe animam in ipso divortio potentius agitari sollicitiore obtutu, extraordinaria loquacitate, dum ex maiore suggestu iam in libero constituta per superfluum quod adhuc cunctatur in corpore enuntiat quae videt, quae audit, quae incipit nosse. Si enim corpus istud Platonica sententia carcer, ceterum apostolica dei templum, cum in Christo est, sed interim animam consepto suo obstruit et obscurat et concretione carnis infaecat, unde illi, velut per corneum specular, obsoletior lux rerum est. Procul dubio cum vi mortis exprimitur de concretione carnis, et ipsa expressione colatur; certe de oppanso corporis erumpit in apertum ad meram et puram et suam lucem, statim semetipsam in expeditione substantiae recognoscit et in divinitatem ipsa libertate resipiscit, ut de somno emergens ab imagi nibus ad veritates. Tunc et enuntiat quae videt, tunc exultat aut trepidat, prout paraturam devorsorii sui sentit, de ipsius statim angeli facie, evocatoris animarum, Mercurii poëtarum.Quo igitur deducetur anima iam hinc reddimus. Omnes ferme philosophi, qui immortalitatem animae, qualiterqualiter volunt, tamen vindicant, ut Pythagoras, ut Empedocles, ut Plato, quique aliquod illi tempus indulgent ab excessu usque in conflagrationem universitatis, ut Stoici, suas solas, id est sapientum, animas in supernis mansionibus collocant. Plato quidem non temere philosophorum animabus hoc praestat, sed eorum qui philosophiam scilicet exornaverint amore puerorum. Adeo etiam inter philosophos magnum habet privilegium impuritas. Itaque apud illum in aetherem sublimantur animae sapientes, apud Arium in aërem, apud Stoicos sub lunam. Quos quidem miror quod imprudentes animas circa terram prosternant, cum illas a sapientibus multo superioribus erudiri affirment. Ubi erit scholae regio in tanta distantia diversoriorum? qua ratione discipulae ad magistras conventabunt, tanto discrimine invicem absentes? quis autem illis postumae eruditionis usus ac fructus, iamiam conflagratione perituris? Reliquas animas ad inferos deiciunt. Hos Plato velut gremium terrae describit in Phaedone, quo omnes labes mundialium sordium confluendo et ibi desidendo exhalent, et quasi coeno immunditiarum suarum crassiorem haustum et privatum illic aërem stipent.
Nobis inferi non nuda cavositas nec subdivalis aliqua mundi sentina creduntur, sed in fossa terrae et in alto vastitas et in ipsis visceribus eius abstrusa profunditas, siquidem Christo in corde terrae triduum mortis legimus expunctum, id est in recessu intimo et interno et in ipsa terra operto et intra ipsam clauso et inferioribus adhuc abyssis superstructo. Quodsi Christus deus, quia et homo mortuus secundum scripturas et sepultus secundum easdem, huic quoque legi satisfecit forma humanae mortis apud inferos functus, nec ante ascendit in sublimiora caelorum quam descendit in inferiora terrarum, ut illic patriarchas et prophetas compotes sui faceret, habes et regionem inferum subterraneam credere, et illos cubito pellere qui satis superbe non putent animas fidelium inferis dignas. Servi super dominum, et discipuli super magistrum, aspernati, si forte, in Abrahae sinu expectandae resurrectionis solatium capere. Sed in hoc, inquiunt, Christus inferos adiit, ne nos adiremus. Ceterum quod discrimen ethnicorum et Christianorum, si carcer mortuis idem? Quomodo ergo anima exhalabit in caelum, Christo illic adhuc sedente ad dexteram patris, nondum dei iussu per tubam archangeli audito, nondum illis, quos domini adventus in saeculo invenerit, obviam ei ereptis in aërem, cum his qui mortui in Christo primi resurgent? Nulli patet caelum, terra adhuc salva, ne dixerim clausa. Cum transactione enim mundi reserabuntur regna caelorum. Sed in aethere dormitio nostra cum puerariis Platonis, aut in aëre cum Ario, aut circa lunam cum Endymionibus Stoicorum. Immo, inquis, in paradiso, quo iam tunc et patriarchae et prophetae appendices dominicae resurrectionis ab inferis migraverint. Et quomodo Ioanni in spiritu paradisi regio revelata, quae subicitur altari, nullas alias animas apud se praeter martyrum ostendit? Quomodo Perpetua fortissima martyr sub die passionis in revelatione paradisi solos illic commartyres
suos vidit, nisi quia nullis romphaea paradisi ianitrix cedit nisi qui in Christo decesserint, non in Adam? Nova mors pro deo et extraordinaria pro Christo alio et privato excipitur hospitio. Agnosce itaque differentiam ethnici et fidelis in morte, si pro deo occumbas, ut paracletus monet, non in mollibus febribus et in lectulis, sed in martyriis, si crucem tuam tollas et sequaris dominum, ut ipse praecepit. Tota paradisi clavis tuus sanguis est. Habes etiam de paradiso a nobis libellum, quo constituimus omnem animam apud inferos sequestrari in diem domini.Occurrit disceptatio, an hoc ab excessu statim fiat, an quasdam animas aliqua ratio detineat hic interim, an etiam receptas liceat postea ab inferis ex arbitrio vel ex imperio intervenire. Nec harum enim opinionum suasoriae desunt. Creditum est insepultos non ante ad inferos redigi quam iusta perceperint, secundum Homericum Patroclum funus in somnis de Achille flagitantem, quod non alias adire portas inferum posset, arcentibus eum longe animabus sepultorum. Novimus autem praeter poetica iura pietatis quoque Homericae industriam. Tanto magis enim curam sepulturae collocavit, quanto etiam moram eius iniuriosam animabus incusavit, simul et ne quis defunctum domi detinens ipse amplius cum illo maceretur enormitate solatii dolore nutriti. Ita querellas animae insepultae ad utrumque confinxit, ut instantia funeris et honor corporum servetur et memoria affectuum temperetur. Ceterum quam vanum ut anima corporis iusta sustineat, quasi aliquid ex illis ad inferos avehat? Multo vanius si iniuria deputabitur animae cessatio sepulturae, quam pro gratia deberet amplecti. Utique
enim tardius ad inferos abstrahi mallet, quae nec mori voluit. Amabit impium haeredem, per quem adhuc pascitur luce. Aut si qua pro certo iniuria est tardius sub terram detrudi, titulus autem iniuriae cessatio est sepulturae, perquam iniquum eam iniuria affici cui non imputabitur cessatio sepulturae ad proximos scilicet pertinens. Aiunt et inmatura morte praeventas eo usque vagari istic, donec reliquatio compleatur aetatum, quantum pervixissent, si non intempestive obissent. Porro aut constituta sunt tempora unicuique, et constituta praeripi posse non credam, aut si constituta sunt quidem, dei tamen voluntate vel aliqua potestate mutilantur, frustra mutilantur, si iam impleri sustinentur. Aut si non sunt constituta, nulla erit reliquatio temporum non constitutorum. Adhuc addam. Ecce obiit verbi gratia infans sub uberum fontibus, puta nunc puer investis, puta vesticeps, qui tamen octoginta annos victurus fuisset, hos praereptos ut anima eius hic post mortem transigat quale est? Aetatem enim non potest capere sine corpore, quia per corpora operantur aetates. Nostri autem illud quoque recogitent, corpora eadem recepturas in resurrectione animas in quibus decesserunt. Idem ergo sperabuntur et corporum modi et eaedem aetates, quae corporum modos faciunt. Quo ergo pacto potest infantis anima hic transigere praerepta tempora, ut octogenaria resurgat in corpore mensis unius? Aut si hic necesse erit ea tempora impleri quae fuerant destinata, num et ordinem vitae, quem sortita sunt tempora pariter cum illis hic destinatum, pariter hic anima decurret, ut et studeat ab infantia pueritiae delegata, et militet ab adulescentia iuventae excitata, et censeat a iuventa senectae ponderata, et fenus exprimat, et agrum urgeat, naviget, litiget, nubat, laboret, aegritudines obeat, et quaecumque illam cum temporibus manebant tristia ac laeta? Sed haec sine corpore quomodo transigentur? vita sine vita? Sed vacua erunt tempora solo decursu adimplenda. Quid ergo prohibet apud inferos ea impleri, ubi perinde nullus est usus illorum? Ita dicimus omnem animam, quaqua aetate decesserit, in ea stare ad eum diem usque quo perfectum illud repromittitur ad angelicae plenitudinis mensuram temperatum. Proinde extorres inferum habebuntur quas vi ereptas arbitrantur, praecipue per atrocitates suppliciorum, crucis dico et securis et gladii et ferae; nec isti porro exitus violenti quos iustitia decernit, violentiae vindex. Et ideo, inquies, scelestae quaeque animae inferis exulant. Alterum ergo constituas compello, aut bonos inferos aut malos. Si malos placet, et iam praecipitari illuc animae pessimae debent: si bonos, cur idem animas immaturas et innuptas et pro condicione aetatis puras et innocuas interim indignas inferis iudicas?