De Anima

Tertullian

Tertullian. Quinti Septimii Florentis Tertulliani Quae Supersunt Omnia, Volume 2. Oehler, Franz, editor. Leipzig: Weigel, 1854.

Infantes qui non putant somniare, cum omnia animae pro modo aetatis expungantur in vita, animadvertant succussus et nutus et renidentias eorum per quietem, ut ex re comprehendant motus animae somniantis facile per carnis teneritatem erumpere in superficiem. Sed et quod Libyca gens Atlantes caeco somno noctem transigere dicuntur, animae utique natura taxatur. Porro aut Herodoto fama mentita est, nonnunquam in barbaros calumniosa, aut magna vis eiusmodi daemonum in illo climate dominatur. Si enim et Aristoteles heroem quendam Sardiniae notat incubatores fani sui visionibus privantem, erit et hoc in daemonum libidinibus, tam auferre somnia quam inferre, ut Neronis quoque seri somniatoris et Thrasymedis insigne inde processerit. Sed et a deo deducimus somnia. Quid ergo nec a deo Atlantes somniarent, vel quia nulla iam gens dei extranea est, in omnem terram et in terminos orbis evangelio coruscante? Num ergo aut fama mentita est Aristoteli, aut daemonum adhuc ratio est, dum ne animae aliqua natura credatur immunis somniorum?

Satis de speculo mortis, id est de somno, tum etiam de negotiis somni, id est de somniis. Nunc ad originem huius excessus,

id est ad ordinem mortis, quia nec ipsam sine quaestionibus, licet finem omnium quaestionum. Publica totius generis humani sententia mortem naturae debitum pronuntiamus. Hoc stipulata est dei vox, hoc spopondit omne quod nascitur; ut iam hinc non Epicuri stupor suffundatur, negantis debitum istud ad nos pertinere, sed haeretici magis Menandri Samaritani furor conspuatur, dicentis mortem ad suos non modo non pertinere, verum nec pervenire. In hoc scilicet se a superna et arcana potestate legatum, ut immortales et incorruptibiles et statim resurrectionis compotes flant qui baptisma eius induerint. Legimus quidem pleraque aquarum genera miranda, scilicet ut ebriosos reddit Lyncestarum vena vinosa, ut lymphaticos efficit Colophonis scaturigo daemonica, ut Alexandro accidit Nonacris Arcadiae venenata. Fuit et Iudaeae lacus medicus ante Christum. Plane Stygias paludes poeta tradidit mortem diluentes. Sed et Thetis filium planxit. Quamquam si et Menander in Stygem mergit, moriendum erit nihilominus, ut ad Stygem venias; apud inferos enim dicitur. Quaenam et ubinam ista felicitas aquarum, quas nec Ioannes baptizator praeministravit nec Christus ipse discipulis demonstravit? Quod hoc Menandri balneum? comicum credo. Sed cur tam infrequens, tam occultum, quo paucissimi lavant? Suspectam enim faciam tantam raritatem securissimi atque tutissimi sacramenti, apud quod nec pro deo
ipso mori lex est, cum contra omnes iam nationes ascendant in montem domini et in aedem dei Iacob, mortem per martyrium quoque flagitantis, quam de Christo etiam suo exegit? Nec magiae tantum dabit quisquam, ut eximat mortem, aut repastinet vitis modo vitam aetate renovata. Hoc enim ne Medeae quidem licuit in hominem, etsi licuit in vervecem. Translatus est Enoch et Helias, nec mora eorum reperta est, dilata scilicet. Ceterum morituri reservantur, ut antichristum sanguine suo extinguant. Obiit et Ioannes, quem in adventum domini remansurum frustra fuerat spes. Fere enim haereses ad nostra exempla prosiliunt, inde sumentes praesidia quo pugnant. Postremo compendium est: Ubi sunt illi quos Menander ipse perfudit, quos in Stygem suam mersit? Apostoli perennes veniant, assistant. Videat illos meus Thomas, audiat, contrectet, et credidit.

Opus autem mortis in medio est, discretio corporis animaeque. Sed quidam ad immortalitatem animae, quam quidem non a deo edocti infirme tuentur, ita argumentationes emendicant, ut velint credi etiam post mortem quasdam animas adhaerere corporibus. Ad hoc enim et Plato, etsi quas vult animas ad caelum statim expedit, in Politia tamen cuiusdam insepulti cadaver opponit longo tempore sine ulla labe prae animae scilicet individuitate servatum. Ad hoc et Democritus crementa unguium et comarum in sepulturis aliquanti temporis denotat. Porro et aëris qualitas corpori illi potuit tutela fuisse. Quid enim, si aridior aër et solum salsius? quid, si et ipsius corporis substantia exsucior? quid, si et genus mortis ante iam corruptrices materias erogarat? Ungues autem cum exordia nervorum sint, merito nervis resolutione porrectis provectiores et quotidie deficiente carne expelli videntur.

Comae quoque alimenta de cerebro, quod aliquamdiu durare praestat secreta munitio. Denique in viventibus etiam pro cerebri ubertate vel affluit capillago vel deserit. Habes medicos. Sed nec modicum quid animae subsidere in corpore est, decessurum quandoque et ipsum, cum totam corporis scenam tempus aboleverit. Et hoc enim in opinione quorundam est. Propterea nec ignibus funerandum aiunt, parcentes superfluo animae. Alia est autem ratio pietatis istius, non reliquiis animae adulatrix, sed crudelitatis etiam corporis nomine aversatrix, quod et ipsum homo non utique mereatur poenali exitu impendi. Ceterum anima indivisibilis, ut immortalis, etiam mortem indivisibilem exigit credi, non quasi immortali, sed quasi indivisibili animae indivisibiliter accidentem. Dividetur autem et mors, si et anima, superfluo scilicet animae quandoque moriturae. Ita portio mortis cum animae portione remanebit. Nec ignoro aliquod esse vestigium opinionis istius. De meo didici. Scio feminam quandam vernaculam ecclesiae, forma et aetate integra functam, post unicum et breve matrimonium cum in pace dormisset et morante adhuc sepultura interim oratione presbyteri componeretur, ad primum halitum orationis manus a lateribus dimotas in habitum supplicem conformasse rursumque condita pace situi suo reddidisse. Est et illa relatio apud nostros, in coemeterio corpus corpori iuxta collocando spatium recessu communicasse. Si et apud ethnicos tale quid traditur,

ubique deus potestatis suae signa proponit, suis in solatium, extraneis in testimonium. Magis enim credam in testimonium ex deo factum quam ex ullis animae reliquiis, quae si inessent, alia quoque membra movissent, et si manus tantum, sed non in causam orationis. Corpus etiam illud non modo fratri cessisset. verum et alias mutatione situs sibimet ipsi refrigerasset. Certe undeunde sunt ista, signis potius et ostentis deputanda, naturam facere non possunt Mors, si non semel tota est, non est. Si quid animae remanserit, vita est. Non magis vitae miscebitur mors quam diei nox.

Hoc igitur opus mortis, separationem carnis atque animae, seposita quaestione fatorum et fortuitorum, bifariam distinxit humanus affectus, in ordinariam et extraordinariam formam, ordinariam quidem naturae deputans, placidae cuiusque mortis, extraordinariam vero praeter naturam iudicans, violenti cuiusque finis. Qui autem primordia hominis novimus, audenter determinamus mortem non ex natura secutam hominem, sed ex culpa, ne ipsa quidem naturali; facile autem usurpari naturae nomen in ea quae videntur a nativitate ex accidentia adhaesisse. Nam si homo in mortem directo institutus fuisset, tunc demum mors naturae adscriberetur. Porro non in mortem institutum eum probat ipsa lex. condicionali comminatione suspendens, et arbitrio hominis addicens mortis eventum. Denique si non deliquisset, nequaquam obisset. Ita non erit natura quod ex oblationis potestate accidit per voluntatem, non ex instituti auctoritate per necessitatem. Proinde etsi varii exitus mortis, ut est multimoda condicio causarum, nubum ita dicimus lenem ut non vi agatur. Ipsa illa ratio operatrix mortis, simplex licet, vis est. Quid enim? quae tantam animae et carnis societatem, tantam a conceptu concretionem sororum substantiarum divellit ac dirimit. Nam etsi prae gaudio quis spiritum exhalet, ut Chilon Spartanus, dum victorem Olympiae filium amplectitur, etsi prae gloria, ut Clidemus Atheniensis, dum ob historici

stili praestantiam auro coronatur, etsi per somnium, ut Plato, etsi per risum, ut P. Crassus, multo violentior mors quae per aliena grassatur, quae animam per commoda expellit, quae tunc mori affert cum iocundius vivere est in exultatione, in honore, in requie, in voluptate. Vis est illa navigiis, cum longe a Caphareis saxis, nullis depugnata turbinibus, nullis quassata decumanis, adulante flatu, labente cursu, laetante comitatu, intestino repente perculsu cum tota securitate desidunt. Non secus naufragia sunt vitae, etiam tranquillae mortis eventus. Nihilo refert integram abire corporis navem, an dissipatam, dum animae navigatio evertatur.