De Anima

Tertullian

Tertullian. Quinti Septimii Florentis Tertulliani Quae Supersunt Omnia, Volume 2. Oehler, Franz, editor. Leipzig: Weigel, 1854.

Malum igitur animae, praeter quod ex obventu spiritus nequam superstruitur, ex originis vitio antecedit, naturale quodammodo. Nam, ut diximus, naturae corruptio alia natura est, habens suum deum et patrem, ipsum scilicet corruptionis auctorem, ut tamen insit et bonum animae illud principale, illud divinum atque germanum, et proprie naturale. Quod enim a deo est, non tam

extinguitur quam obumbratur. Potest enim obumbrari, quia non est deus, extingui non potest, quia a deo est. Itaque sicut lumen aliquo obstaculo impeditum manet, sed non comparet, si tanta densitas obstaculi fuerit, ita et bonum in anima a malo oppressum pro qualitate eius aut in totum vacat occultata luce, aut qua datur radiat inventa libertate. Sic pessimi et optimi quidam, et nihilominus unum omnes animae genus. Sic et in pessimis aliquid boni, et in optimis nonnihil pessimi. Solus enim deus sine peccato, et solus homo sine peccato Christus, quia et deus Christus. Sic et divinitas animae in praesagia erumpit ex bono priore, et conscientia dei in testimonium prodit, Deus bonus, et, Deus videt, et, Deo commendo. Propterea nulla anima sine crimine, quia nulla sine boni semine. Proinde cum ad fidem pervenit reformata per secundam nativitatem ex aqua et superna virtute, detracto corruptionis pristinae aulaeo totam lucem suam conspicit. Excipitur etiam a spiritu sancto, sicut in pristina nativitate a spiritu profano. Sequitur animam nubentem spiritui caro, ut dotale mancipium, et iam non animae famula, sed spiritus. O beatum conubium, si non admiserit adulterium!

De morte iam superest; ut illic materiam ponat ubi ipsa anima consummat. Quamquam Epicurus vulgari satis opinione negarit mortem ad nos pertinere. Quod enim dissolvitur, inquit, sensu caret, et quod sensu caret, nihil ad nos. Dissolvitur autem et caret sensu non ipsa mors, sed homo qui eam patitur. At illo ei dedit passionem cuius est actio. Quodsi hominis est pati mortem dissolutricem corporis et peremptricem sensus, quam ineptum ut tanta vis ad hominem non pertinere dicatur. Multo coactius Seneca, Post mortem, ait, omnia finiuntur, etiam ipsa. Hoc si ita

est, iam et mors ad semetipsam pertinebit, si et ipsa finitur; eo magis ad hominem, in quo inter omnia finiendo et ipsa finitur. Mors nihil ad nos, ergo et vita nihil ad nos. Si enim quo dissolvimur praeter nos, etiam quo compingimur extra nos. Si ademptio sensus nihil ad nos, nec adeptio sensus quicquam ad nos. Sed mortem quoque interimat qui et animam. A nobis ut de postuma vita et de alia provincia animae, ita de morte tractabitur, ad quam vel ipsi pertinemus, si ad nos illa non pertinet. Denique nec speculum eius somnus aliena materia est.