De Anima
Tertullian
Tertullian. Quinti Septimii Florentis Tertulliani Quae Supersunt Omnia, Volume 2. Oehler, Franz, editor. Leipzig: Weigel, 1854.
Quae omnia nativitus animae collata idem, qui in primordio invidit, nunc quoque obumbrat atque depravat, quominus aut ultro prospiciantur aut qua oportet administrentur. Cui enim hominum non adhaerebit spiritus nequam, ab ipsa etiam ianua nativitatis animas
aucupabundus, vel qua invitatus tota illa puerperii superstitione? Ita omnes idololatria obstetrice nascuntur, dum ipsi adhuc uteri infulis apud idola confectis redimiti genimina sua daemoniorum candidata profitentur, dum in partu Lucinae et Dianae eiulatur, dum per totam hebdomadam Iunoni mensa proponitur, dum ultima die Fata Scribunda advocantur, dum prima etiam constitutio infantis super terram Statinae deae sacrum est. Quis non exinde aut totum filii caput reatui vovet, aut aliquem excipit crinem, aut tota novacula prosecat, aut sacrificio obligat, aut sacro obsignat, pro gentica, pro avita, pro publica aut privata devotione. Sic igitur et Socraten puerum adhuc spiritus daemonicus invenit. Sic et omnibus genii deputantur, quod daemonum nomen est. Adeo nulla ferme nativitas munda est, utique ethnicorum. Hinc enim et apostolus ex sanctificato alterutro sexu sanctos procreari ait, tam ex seminis praerogativa quam ex institutionis disciplina. Ceterum, inquit, immundi nascerentur, quasi designatos tamen sanctitatis ac per hoc etiam salutis intellegi volens fidelium filios, ut huius spei pignore matrimoniis, quae retinenda censuerat, patrocinaretur. Alioquin meminerat dominicae definitionis: Nisi quis nascetur ex aqua et spiritu, non introibit in regnum dei, id est non erit sanctus.Ita omnia anima eo usque in Adam censetur, donec in Christo recenseatur, tamdiu immunda, quamdiu recenseatur; peccatrix autem, quia immunda, respuens ignominiam suam et in carnem ex societate. Nam etsi caro peccatrix, secundum quam incedere prohibemur, cuius opera damnantur concupiscentis adversus spiritum,
ob quam carnales notantur, non tamen suo nomine caro infamis. Neque enim de proprie sapit quid aut sentit ad suadendam vel imperandam peccatelam. Quidni? quae ministerium est, et ministerium non quale servus vel minor amicus, animati et homines, sed quale calix, vel quid aliud eiusmodi, corpus, non anima. Nam et calix ministerium sitientis est; nisi tamen qui sitit calicem sibi accommodarit, nihil calix ministrabit. Adeo nulla proprietas hominis in choico, nec ita caro homo tanquam alia vis animae et alia persona, sed res est alterius plane substantiae et alterius condicionis, addicta tamen animae ut suppellex, ut instrumentum in officia vitae. Caro igitur increpatur in scripturis, quia nihil anima sine carne in operatione libidinis, gulae, vinolentiae, saevitiae, idololatriae ceterisque carnalibus non sensibus, sed effectibus. Denique sensus delictorum etiam sine effectibus imputari solent animae. Qui viderit ad concupiscentiam, iam adulteravit in corde. Ceterum quid caro sine anima perinde in operatione probitatis, iustitiae, tolerantiae, pudicitiae? Porro quale est ut cui nec bona documenta propria subscribas, ei crimina adpingas? Sed ea per quam delinquitur convenitur ut illa a qua delinquitur oneretur, etiam in ministerii accusationem. Gravior invidia est in praesidem cum officia pulsantur. Plus caeditur qui iubet quando nec qui obsequitur excusatur.