Apologeticum

Tertullian

Tertullian. Apology De Spectaculis. Minucius Felix. Glover, T. R. (Terrot Reaveley), editor. Cambridge, Massachusetts; London: Harvard University Press, William Heinemann, Ltd., 1931 (printing).

Sed obducimur. Certe cum obtinuimus. Ergo vicimus, cum occidimur, denique evadimus, cum obducimur. Licet nunc sarmenticios et semaxios appelletis, quia ad stipitem dimidii axis revincti sarmentorum ambitu exurimur. Hic est habitus victoriae nostrae, haec palmata vestis, tali curru triumphamus. Merito itaque victis non placemus; propterea enim desperati et perditi existimamur. Sed haec desperatio et perditio penes vos in causa gloriae et famae vexillum virtutis extollunt.

Mucius dexteram suam libens in ara reliquit: o sublimitas animi! Empedocles totum sese Catanensium Aetnaeis incendiis donavit: o vigor mentis! Aliqua Carthaginis conditrix rogo se secundum matrimonium dedit: o praeconium castitatis!

Regulus, ne unus pro multis hostibus viveret, toto corpore cruces patitur: o virum fortem et in captivitate

victorem! Anaxarchus, cum in exitum tisanae pilo contunderetur: Tunde, tunde, aiebat, Anaxarchi follem, Anaxarchum enim non fundis: o philosophi magnanimitatem, qui de tali exitu suo etiam iocabatur!

Omitto eos qui cum gladio proprio vel alio genere mortis mitiore de laude pepigerunt. Ecce enim et tormentorum certamina coronantur a vobis.

Attica meretrix carnifice iam fatigato postremo linguam suam comesam in faciem tyranni saevientis exspuit, ut exspueret et vocem, ne coniuratos confiteri posset, si etiam victa voluisset. Zeno Eleates consultus a Dionysio, quidnam philosophia praestaret, cum respondisset contemptum mortis, inpassibilis flagellis tyranni obiectus sententiam suam ad mortem usque signabat. Certe Laconum flagella sub oculis etiam hortantium propinquorum acerbata tantum honorem tolerantiae domui conferunt quantum sanguinis fuderint.