Apologeticum

Tertullian

Tertullian. Apology De Spectaculis. Minucius Felix. Glover, T. R. (Terrot Reaveley), editor. Cambridge, Massachusetts; London: Harvard University Press, William Heinemann, Ltd., 1931 (printing).

O gloriam licitam, quia humanam, cui nec praesumptio perdita nee persuasio desperata reputatur in contemptu mortis et atrocitatis omnimodae, cui tantum pro patria, pro imperio, pro amicitia pati permissum est quantum pro deo non licet! Et tamen illis omnibus et statuas defunditis, et imagines inscribitis, et titulos inciditis in aeternitatem.

Quantum de monumentis potestis scilicet, praestatis et

ipsi quodammodo mortuis resurrectionem. Hanc qui veram a deo sperat, si pro deo patiatur, insanus est.

Sed hoc agite, boni praesides, meliores multo apud populum si illis Christianos immolaveritis, cruciate, torquete, damnate, atterite nos: probatio est enim innocentiae nostrae iniquitas vestra. Ideo nos haec pati deus patitur. Nam et proxime ad lenonem damnando Christianam potius quam ad leonem confessi estis labem pudicitiae apud nos atrociorem omni poena et omni morte reputari. Nec quicquam tamen proficit exquisitior quaeque crudelitas vestra; inlecebra est magis sectae. Plures efficimur quotiens metimur a vobis; semen est sanguis Christianorum.

Multi apud vos ad tolerantiam doloris et mortis hortantur ut Cicero in Tusculanis, ut Seneca in Fortuitis, ut Diogenes, ut Pyrrhon, ut Callinicus. Nec tamen tantos inveniunt verba discipulos quantos Christiani factis docendo. Illa ipsa obstinatio, quam exprobratis, magistra est. Quis enim non contemplatione eius concutitur ad requirendum quid intus in re sit? quis non, ubi requisivit, accedit?

ubi accessit, pati exoptat, ut totam dei gratiam redimat, ut omnem veniam ab eo compensatione sanguinis sui expediat? Omnia enim huic operi delicta donantur. Inde est, quod ibidem sententiis vestris gratias agimus. Ut est aemulatio divinae rei et humanae, cum damnamur a vobis, a deo absolvimur.