Apologeticum
Tertullian
Tertullian. Apology De Spectaculis. Minucius Felix. Glover, T. R. (Terrot Reaveley), editor. Cambridge, Massachusetts; London: Harvard University Press, William Heinemann, Ltd., 1931 (printing).
Plane confitebor, quinam, si forte, vere de sterilitate Christianorum conqueri possint. Primi erunt lenones, perductores, aquarioli, tum sicarii, venenarii, magi, item aruspices, arioli, mathematici.
His infructuosos esse magnus est fructus. Et tamen quodcunque dispendium est rei vestrae per hanc sectam, cum aliquo praesidio conpensari potest. Quanti habetis, non dico iam qui1 de vobis daemonia
excutiant, non dico iam qui pro vobis quoque vero deo preces sternant, quia forte non creditis, sed a quibus nihil timere possitis?At enim illud detrimentum reipublicae tam grande quam verum nemo circumspicit, illam iniuriam civitatis nullus expendit, cum tot iusti impendimur,
cum tot innocentes erogamur. vestros enim iam contestamur actus, qui cotidie iudicandis custodiis praesidetis, qui sententiis elogia dispungitis. Tot a vobis nocentes variis criminum elogiis recensentur: quis illic sicarius, quis manticularius, quis sacrilegus aut corruptor aut lavantium praedo, quis ex illis etiam Christianus adscribitur? aut cum Christiani suo titulo offeruntur, quis ex illis etiam talis quales tot nocentes? De vestris semper aestuat carcer, de vestris semper metalla suspirant, de vestris semper bestiae saginantur, de vestris semper munerarii noxiorum greges pascunt. Nemo illic Christianus nisi plane tantum Christianus, aut si et aliud, iam non Christianus.