Apologeticum

Tertullian

Tertullian. Apology De Spectaculis. Minucius Felix. Glover, T. R. (Terrot Reaveley), editor. Cambridge, Massachusetts; London: Harvard University Press, William Heinemann, Ltd., 1931 (printing).

Sed si caerimonias tuas non frequento, attamen et illa die homo sum. Non lavor diluculo Saturnalibus, ne et noctem et diem perdam, attamen lavor honesta hora et salubri, quae mihi et calorem et sanguinem servet; rigere et pallere post lavacrum mortuus possum.

Non in publico Liberalibus discumbo, quod bestiariis supremam coenantibus mos est, attamen ubiubi 2 de copiis tuis coeno. Non emo capiti coronam. Quid tua interest, emptis nihilominus floribus quomodo utar? Puto gratius esse liberis et solutis et undique vagis.

Sed etsi in coronam coactis, nos

coronam naribus novimus; viderint qui per capillum odorantur. Spectaculis non convenimus; quae tamen apud illos coetus venditantur si desideravero, liberius de propriis locis sumam. Thura plane non emimus. Si Arabiae queruntur, sciant Sabaei pluris et carioris suas merces Christianis sepeliendis profligari quam deis fumigandis.

Certe, inquitis, templorum vectigalia cotidie decoquunt: stipes quotusquisque iam iactat? Non enim sufficimus et hominibus et deis vestris mendicantibus opem ferre, nec putamus aliis quam petentibus inpertiendum. Denique porrigat manum Iupiter et accipiat, cum interim plus nostra misericordia insumit vicatim quam vestra religio templatim. Sed cetera vectigalia gratias Christianis agent ex fide dependentibus debitum, qua alieno fraudando abstinemus, ut, si ineatur quantum vectigalibus pereat fraude et mendacio vestrarum professionum, facile ratio haberi possit, unius speciei querela conpensata pro commodo ceterarum rationum.