Apologeticum

Tertullian

Tertullian. Apology De Spectaculis. Minucius Felix. Glover, T. R. (Terrot Reaveley), editor. Cambridge, Massachusetts; London: Harvard University Press, William Heinemann, Ltd., 1931 (printing).

Solet et in insula aliqui deus vester aut

nasci aut mori. Si per haec constat divinitas aliqua, ergo qui puniuntur, consecrantur, et numina erunt dicenda supplicia. Sed plane non sentiunt has iniurias et contumelias fabricationis suae dei vestri, sicut nec obsequia. O impiae voces, o sacrilega convicia! Infrendite, inspumate!

Idem estis qui Senecam aliquem pluribus et amarioribus de vestra super stitione perorantem reprehendistis. Igitur si statuas et imagines frigidas mortuorum suorum simillimas non adoramus, quas milvi et mures et araneae intellegunt, nonne laudem magis quam poenam merebatur repudium agniti erroris? Possumus enim videri laedere eos quos certi sumus omnino non esse? Quod non est, nihil ab ullo patitur, quia non est.

Sed nobis dei sunt, inquis. Et quomodo vos e contrario impii et sacrilegi et inreligiosi erga deos vestros deprehendimini, qui, quos praesumitis esse, neglegitis, quos timetis, destruitis, quos etiam vindicatis, inluditis? Recognoscite si mentior. Primo quidem, cum alii alios colitis, utique quos non colitis, offenditis.

Praelatio alterius sine alterius contumelia non potest procedere, quia nec electio sine reprobatione. Iam ergo contemnitis quos reprobatis, quos reprobando offendere non timetis.

Nam, ut

supra praestrinximus, status dei cuiusque in senatus aestimatione pendebat. Deus non erat quem homo consultus noluisset et nolendo damnasset.

Domesticos deos, quos Lares dicitis, domestica potestate tractatis pignerando, venditando, demutando aliquando in caccabulum de Saturno, aliquando in trullam de Minerva, ut quisque contritus atque contusus est, dum diu colitur, ut quisque dominus sanctiorem expertus est domesticam necessitatem. Publicos aeque publico iure foedatis, quos in hastario vectigales habetis. Sic Capitolium, sic olitorium forum petitur; sub eadem voce praeconis, sub eadem hasta, sub eadem adnotatione quaestoris divinitas addicta conducitur.