Apologeticum
Tertullian
Tertullian. Apology De Spectaculis. Minucius Felix. Glover, T. R. (Terrot Reaveley), editor. Cambridge, Massachusetts; London: Harvard University Press, William Heinemann, Ltd., 1931 (printing).
Illorum est honor consecratio coaequalium. Sed ut omittam huius indignitatis retractatum, probi et integri et boni fuerint. Quot tamen potiores viros apud inferos reliquistis!
aliquem de sapientia Socratem, de iustitia Aristiden, de militia Themistoclem, de sublimitate Alexandrum, de felicitate Polycraten, de copia Croesum, de eloquentia Demosthenen. Quis ex illis deis vestris gravior et sapientior Catone, iustior et militarior Scipione? quis sublimior Pompeio, felicior Sulla, copiosior Crasso, eloquentior Tullio? Quanto dignius istos deos ille adsumendos expectasset, praescius utique potiorum?
Cesso iam de isto, ut qui sciam me ex ipsa veritate demonstraturum quid non sint, cum ostendero quid sint. Quantum igitur de deis vestris, nomina solummodo video quorundam veterum mortuorum et fabulas audio et sacra de fabulis recognosco:
quantum autem de simulacris ipsis, nihil aliud reprehendo quam materias sorores esse vasculorum instrumentorumque communium vel ex isdem vasculis et instrumenta quasi fatum consecratione mutantes licentia artis transfigurante, et quidem contumeliosissime et in ipso opere sacrilege, ut revera nobis maxime, qui propter ipsos deos plectimur, solatium poenarum esse possit quod eadem et ipsi patiuntur ut fiant. Crucibus et stipitibus inponitis Christianos. Quod simulacrum non prius argilla deformat cruci et stipiti superstructa? in patibulo primum corpus dei vestri dedicatur.
Ungulis deraditis latera Christianorum. At in deos vestros per omnia membra validius incumbunt asciae et runcinae et scobinae. Cervices ponimus. Ante plumbum et glutinum et gomphos sine capite sunt dei vestri. Ad bestias impellimur. Certe quas Libero et Cybele et Caelesti applicatis. Ignibus urimur. Hoc et illi a prima quidem massa. In metalla damnamur. Inde censentur dei vestri. In insulis relegamur.