Adversus Praxean
Tertullian
Tertullian. Quinti Septimii Florentis Tertulliani Quae Supersunt Omnia, Volume 2. Oehler, Franz, editor. Leipzig: Weigel, 1854.
Facilius existimaverunt patrem in filii nomine egisse quam filium in patris, dicente ipso domino, Ege veni in patris mei nomine; item ad ipsum patrem, Nomen tuum manifestavi hominibus; condicente etiam scriptura: Benedictus qui venit in nomine domini, utique filius in patris nomine. Et nomen patris Deus omnipotens, Altissimus, Dominus virtutum, Rex Israëlis, Qui est. Quatenus ita scripturae docent, haec dicimus et in filium competisse, et in his filium venisse, et in his semper egisse, et sic ea in se hominibus manifestasse. Omnia, inquit, patris, mea sunt. Cur non et nomina? Cum ergo legis Deum omnipotentem, et Altissimum, et Deum virtutum, et Regem Israëlis, et Qui est, vide ne per haec filius etiam demonstretur sue iure Deus omnipotens, qua sermo Dei omnipotentis, quaque omnium accepit potestatem, Altissimus, qua dextera dei exaltatus, sicut Petrus in Actis contionatur, Dominus virtutum, quia omnia subiecta sunt illi a patre, Rex Israëlis, quia illi proprie excidit sors gentis istius, item Qui est, quoniam multi filii dicuntur, et non sunt. Si autem volunt et. Christi nomen patris esse, audient suo loco. Interim hic mihi promptum sit responsum adversus id quod et de Apocalypsi Ioannis proferunt: Ego dominus qui est, et qui fuit et venit,
omnipotens, et sicubi alibi dei omnipotentis appellationem non putant etiam filio convenire. Quasi qui venturus sit (??) omnipotens, cum et filius omnipotentis tam omnipotens sit quam deus dei filius.