Adversus Praxean

Tertullian

Tertullian. Quinti Septimii Florentis Tertulliani Quae Supersunt Omnia, Volume 2. Oehler, Franz, editor. Leipzig: Weigel, 1854.

Nec putes sola opera mundi per filium facta, sed et quae a deo exinde gesta sunt. Pater enim, qui diligit filium et omnia tradidit in sinu eius, utique a primordio diligit et a primordio tradidit. Ex quo, A primordio sermo erat apud deum, et deus erat sermo, cui data est omnis potestas a patre in caelis et in terra, Non iudicat pater quemquam, sed omne iudicium tradidit filio, a primordio tamen. Omnem enim dicens potestatem, et omne iudicium, et omnia per eum facta, et omnia tradita in manu eius, nullam exceptionem temporis permittit, quia omnia non erunt si non omnis temporis fuerint. Filius itaque est qui ab initio iudicavit, turrem superbissimam elidens linguasque disperdens, orbem totum aquarum violentia puniens, pluens super Sodomam et Gomorram ignem et sulphurem, dominus a domino. Ipse enim et ad humana semper colloquia descendit, ab Adam usque ad patriarchas

et prophetas, in visione, in somnio, in speculo, in aenigmate, ordinem suum praestruens ab initio semper quem erat persecuturus in finem. Ita semper ediscebat et deus in terris cum hominibus conversari, non alius quam sermo, qui caro erat futurus. Ediscebat autem, ut nobis fidem sterneret, ut facilius crederemus filium dei descendisse in saeculum, si et retro tale quid gestum cognosceremus. Propter nos enim sicut scripta sunt, ita et gesta sunt, in quos aevorum fines decucurrerunt. Sic etiam adfectus humanos sciebat iam tunc, suscepturus etiam ipsas substantias hominis, carnem et animam, interrogans Adam, quasi nesciens, Ubi es, Adam? paenitens quod hominem fecisset, quasi non praesciens; temptans Abraham, quasi ignorans quid sit in homine, offensus, reconciliatus eisdem, et si qua haeretici adprehendunt quasi deo indigna ad destructionem creatoris, ignorantes haec in filium competisse, qui etiam passiones humanas et sitim et esuriem et lacrimas et ipsam nativitatem ipsamque mortem erat subiturus, propter hoc minoratus a patre modicum citra angelos. Sed haeretici quidem nec filio dei deputabunt convenire quae tu ipsi patri inducis, quasi ipse se deminoraverit propter nos, cum scriptura alium dicat ab alio minoratum, non ipsum a semetipso. Quid si et alius, qui coronabatur gloriam et honorem, alius qui coronabat, utique filium pater? Ceterum quale est ut deus omnipotens ille invisibilis, quem nemo vidit hominum nec videre potest, ille qui inaccessibilem lucem habitat, ille qui non habitat in manu factis, a cuius conspectu terra contremiscit, montes liquescunt ut cera, qui totum orbem manu adprehendit velut nidum, cui caelum thronus et terra scabellum, in quo omnis locus, non ipse in loco, qui universitatis extrema linea est, ille altissimus in paradiso ad vesperam deambulaverit, quaerens Adam, et arcam post introitum Noë clauserit, et apud Abraham sub quercu refrigeraverit, et Moysen
de rubo ardenti vocarit, et in fornace Babylonii regis quartus apparuerit (quamquam filius hominis est dictus), ni haec in imagine et speculo et aenigmate fuissent? Scilicet et haec nec de filio dei credenda fuisse, si scripta non essent, fortasse non credenda de patre, licet scripta, quem isti in vulvam Mariae deducunt, et in Pilati tribunal impenunt, et in monumento Ioseph reconcludunt. Hinc igitur apparet error illorum. Ignorantes enim a primordio omnem ordinem divinae dispositionis per filium decucurrisse, ipsum credunt patrem et visum et congressum et operatum et sitim et esuriem passum (adversus prophetam dicentem, Deus aeternus non sitiet n(??)c esuriet omnino: quanto magis nec morietur nec sepelietur?), et ita unum deum semper egisse, id est patrem, quae per filium gesta sunt.