Adversus Marcionem

Tertullian

Tertullian. Quinti Septimi Florentis Tertulliani opera, Pars III (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 47). Kroymann, Emil, editor. Prague, Vienna, Leipzig: F. Tempsky, G. Freytag, 1906.

Sic nec illam iniectionem tuam potes sistere ad differentiam duorum Christorum, quasi Iudaicus quidem Christus populo soli ex dispersione redigendo destinetur a creatore. uester uero omni humano generi liberando conlatus sit a deo [*]( 3J II Reg. 7, 12. 7] cf. II Reg. 7, 13. 9] cf. II Reg. 7, 14. 101 cf. II Reg. 7, 13. 12] cf. II Reg. 7, 15. 14] cf. III Reg. 11, 14. 18] cf. Es. 55, 3. cf. Es. 55, 4. 20] cf. Es. 55, 5. ) [*]( 1 tam MR, iam Rig 2 secunda Pam: prima MR basilicarum M professionem R, prolessione MF 3 semini eius MR, semen tuum Pam ipsius hIR, tuo Pam 7 quia MR, quin Urs 9 et in M, in R uulgo haberet esse scripsi (cf. erit mihi in filium II Reg. 7, 14): habendus esset MR 12 regi. sed <et) Rig: regis ed M, regi sed Ji 14 <hi est> hostem Fam 19 non Dauid secludi uult Eng 23 dici om. F )

413
optimo, cum postremo priores inueniantur Christiani creatoris quam Marcionis, exinde uocatis omnibus populis in regno eius, ex quo deus regnauit a ligno, nullo adhuc Cerdone, nedum Marcione. sed [et] reuictus de nationum uocatione, conuertere iam in proselytos quaeris qui de nationibus transeunt ad creatorem, quando et proselyti, diuersae et propriae condicionis, seorsum a propheta nominentur, — ecce, inquit Esaias, proselyti per me accedent ad te, ostendens ipsos quoque proselytos per Christum accessuros ad deum - et nationes, quod sumus nos, proinde suam habeant nominationem: sperantes in Christum: et in nomine, inquit, eius nationes sperabunt. proselyti autem, quos in nationum praedicatione substituis, non in Christi nomine sperare solent, sed in Moysei ordine, a quo institutio illorum est. ceterum adlectio nationum a nouissimis diebus exorta est. isdem uerbis Esaias: et erit, inquit, in nouissimis diebus manifestus mons domini, utique sublimitas dei, (et> aedes dei super summos montes, utique Christus, — catholicum dei templum, in quo deus colitur, constitutum super omnes eminentias uirtutum et potestatum — et uenient ad eum uniuersae nationes, et ibunt multi et dicent: uenite, ascendamus in montem domini et in aedem dei Iacob, et adnuntiabit nobis uiam suam et incedemus in ea; ex Sion enim exibit lex et sermo domini ex Hierusalem, - haec erit uia nouae legis, euangelium, et noui sermonis, in Christo, iam non in Moyse — et iudicabit inter nationes, de errore scilicet earum, et reuincet populum amplum, ipsorum inprimis Iudaeorum [*]( 7] cf. Es. 16, 4. 11] Es. 42, 4. 15—414, 6] Es. 2, 2-4. 18] cf. Ioh. 2, 19. 21. 191 cf. Eph. 1, 21. ) [*]( 4 et sechisi 5 proselytos. quaeris uulgo quaeris R, quaeritis M transeunt MR1, transeant R3 uulgo 6 quando sensu aduersatiuo: wdhrend doch 7parenthesin indicaui: nominentur? ecce uulgo 10 habeant MR, habebant NPam sperantes-nomine om. F 13 moysei M, Moysi R uulgo 15 erit om. F 17 et add. Pam 19 omnes Gel: omnes enim MR 28 reuincet MR1, renincent HI uulgo )
414
et proselytorum, et concident machaeras suas in aratra et zibinas in falces, id est animorum nocentium et linguarum infestarum et omnis malitiae atque blasphemiae ingenia conuertent in studia modestiae et pacis, et non accipiet gens super gentem machaeram, utique discordiae, et non discent amplius bellare, id est inimicitias perficere, ut et hic discas Christum non bellipotentem, sed paciferum repromissum. haec aut prophetata nega, cum coram uidentur, aut adimpleta, cum leguntur, aut si non negas utrumque, in eo erunt adimpleta, in quem sunt prophetata. inspice enim adhuc etiam ipsum introgressum atque decursum uocationis in nationes, a nouissimis diebus adeuntes ad deum creatorem, non in proselytos, quorum a primis magis diebus adlectio est. etenim fidem istam apostoli induxerunt.

Habes et apostolorum opus praedicatum: quam tempestiui pedes euangelizantium pacem, euangelizantium bona, non bellum nec mala. respondet et psalmus: in omnem terram exiuit sonus eorum et in terminos terrae uoces eorum, circumferentium scilicet legem ex Sion profectam et sermonem domini ex Hierusalem, ut fieret quod scriptum est: quique long\'e a iustitia mea. adpropinquauerunt iustitiae meae et ueritati. cum huic negotio accingerentur apostoli, renuntiauerunt presbyteris et archontis et sacerdotibus Iudaeorum, an non? uel maxime. inquit, ut alterius dei praedicatores. atquin ipsius eiusdem. cuius scripturam cum maxime implebant: diuertite, diuertite, inclamat Esaias, excedite illinc et inmundum ne [*]( 15] Es. 52. 7. 1SJ Ps. 18, 5. 20] cf. Es. 2, 3. 21] Es. 46, 12. 13. 26-415, 3] Es. 52, 11. ) [*]( 2 zibinas M, libinas Rt, sibynas R3 vulgo 4 etsi non F 8 aut Rig: aut (- eras.) M, autem R 12 deum ad F 14 est allectio Kig 17 mala M, malum R respondet scripsi: respondit MR 21 quique longe acripsi: longe quique .ZłIRj post mea virgulam posui 23 accingeretur M 24 archontis MF, archoutibus R IodaeoTum. an non uel maxime uulgo 25 praedicatores? atquin uulgo )

415
attigeritis, — blasphemiam scilicet in Christum — excedite de medio eius, - utique synagogae — separamini, qui dominica uasa portatis. iam enim secundum supra scripta reuelauerat dominus brachio suo sanctum, id est uirtute sua Charistum, coram nationibus, ut uiderent uniuersae nationes et summa terrae salutem. quae erat a deo. sic et ab ipso Iudaismo diuertentes, cum legis obligamenta et onera euangelica iam libertate mutarent, psalmum exequebantur: disrumpamus uincula eorum et abiciamus a nobis iugum eorum, postea certe quam tumultuatae sunt gentes et populi meditati sunt inania; adstiterunt reges terrae et principes congregati sunt in unum aduersus dominum et aduersus Christum eius. quae dehinc passi sunt apostoli? omnem, inquis. iniquitatem persecutionum, ab hominibus scilicet creatoris, ut aduersarii eius, quem praedicabant. et qui creator, si aduersarius erat Christi, non modo praedicat hoc passuros apostolos eius uerum et exprobrat? nam neque praedicaret alterius dei ordinem, quem ignorabat, ut uultis, neque exprobrasset quod ipse curasset: uidete, quomodo perit iustus, nec quisquam excipit corde, et uiri iusti auferuntur, nec quisquam animaduertit; a persona enim (in)iustitiae sublatus est iustus. quis, nisi Christus? uenite, inquiunt, auferamus iustum, quia inutilis est nobis. praemittens itaque et subiungens proinde passum etiam Christum, aeque iustos eius eadem passuros, tam apostolos quam et deinceps omnes fideles, prophetauit, signatos illa nota scilicet, de qua Ezechiel: dicit dominus ad me: pertransi medio portae in [*]( 3-6] cf. Es. 52,10. 8] Ps. 2, 3. 10] Ps. 2. 1-2. 20] Es. 57. 1. 23] Sap. 2, 12. 28] Ez. 9, 4. ) [*]( 3 dominica uasa Lat: domini causam MR 4 scriptam M 5 uiderent scripsi: uiderint MR 16 praedicabant J21 (mg.) Gel: praedicabus? JtfH, praedicabat R* qui R3, quae DiRI, quare Oehlerus 19 curasset. uidete uulgo 20 perit R3, erit MRl quisquam R, quisque MP 21 auferuntur Pam: auferentur MR 22 iniuatitiae Pam: iustitiae MR 28 medio M, in medio R in media (a ex o) M )
416
media Hierusalem et da signum Tau in frontibus uirorum. ipsa est enim littera Graecorum Tau, nostra autem T, species crucis, quam portendebat futuram in frontibus nostris apud ueram et catholicam Hierusalem, in qua fratres Christi, filios scilicet dei, gloriam fore deo relaturos psalmus uicesimus primus canit ex persona ipsius Christi ad patrem: enarrabo nomen tuum fratribus meis, in medio ecclesiae hymnum tibi dicam, — quod enim in nomine et spiritu ipsius hodie fieri habebat, merito a se futurum praedicabat — et paulo infra: ate laus mihi in ecclesia magna in sexagesimo septimo: in ecclesiis benedicite domi. num deum, ut pariter concurreret et Micheae prophetia: non est uoluntas mea, dicit dominus, et sacrificia uestra non excipiam; quoniam ab ortu solis usque in occasum nomen meum glorificatum est nationibus et in omni loco sacrificium nomini meo offertur, et sacrificium mundum, gloriae scilicet relatio et benedictio et laus et hymni. quae omnia cum in te quoque deprehendantur, et signaculum frontium et ecclesiarum sacramenta et munditiae sacrificiorum, debes iam erumpere, uti dicas spiritum creatoris tuo Christo prophetasse.

Nunc, quia cum Iudaeis negas uenisse Christum eorum. recognosce et exitum ipsorum, quem post Christum relaturi praedicabantur ob impietatem, qua eum et despexerunt et interemerunt. primum enim ex die, qua secundum Esaiam proiecit homo aspernamenta sua aurea et argentea, quae [*]( 7] Ps. 21, 23. 10] Ps. 21, 26. 11] Ps. 67, 27. 13] Mal. 1. 10-11 22-419, 3] cf. adu. Iudaeos c. 13. 25] cf. Ea. 2, 20. ) [*]( 1 signum M, signa R thau MR 2 thau MR 3 T R, te M 5 fore M (Jore c. part. fut. et apud alios, sicut Liuium, inuenilur), forte 221, patri R\'J uulgo relaturos R:J, relaturus MR1 8 parenthesin itidicauit Eng 11 sexagesimo septimo Pam: LVII M, quinquagesimo aeptirno R 12 Micheae MR, Malachiae Pam (recte, quantum ad rem, sed \' saepius confundit prophetias auctor) 14 excipiam MF, accipiam Rvulgo 15 glorificatum Pam: gloriatum MR 24 et despexerunt M, despexerunt R )

417
+ fecerunt adorandis uanis et nociuis, id est ex quo genus hominum dilucidata per Christum ueritate idola proiecit, uide an quod sequitur expunctum sit. abstulit enim dominus Sabaoth a Iudaea et ab Hierusalem inter cetera et prophetam et sapientem architectum, spiritum scilicet sanctum, qui aedificat ecclesiam, templum scilicet et domum et ciuitatem dei. nam exinde apud illos destitit dei gratia et mandatum est nubibus, ne pluerent imbrem super uineam Sorech, id est caelestibus beneficiis, ne prouenirent domui Israhelis. fecerat enim spinas, ex quibus dominum coronauerat, et non iustitiam, sed clamorem, quo in crucem eum extorserat. et ita subtractis charismatum roribus lex et prophetae usque ad Iohannem; dehinc, cum ex perseuerantia furoris et nomen domini per ipsos blasphemaretur, sicut scriptum est: propter uos nomen meum blasphematur in nationibus, — ab illis enim coepit infamia — et tempus medium a Tiberio usque ad Vespasianum non (in) paenitentiam intellexissent, facta est terra eorum deserta, ciuitates eorum exustae, regionem eorum sub ipsorum conspectu extranei deuorant, derelicta filia Sion est tamquam specula in uinea uel in cucumerario casula, ex quo scilicet Israhel dominum non cognouit et populus eum non intellexit, sed dereliquit et in indignationem prouocauit sanctum Israhelis. sic et machaerae condicionalis comminatio: si nolueritis nec audieritis mie, machaera uos comedet, probabit Christum fuisse, quem non audiendo perierunt, qui et in psalmo [*]( 3—5] cf. Es. 8, 1—3. 8] cf. Es. 5, 6. 10] cf. Es. 5, 4. 11] cf. Es. 5, 7. 12J cf. Luc. 16, 16. 14] Es. 52, 5. 17] cf. Es. 1, 7—8. 22] cf. Es. 1, 3-4. 23] cf. Dent. 29, 24-25. cf. Es. 1, 20. 24] Es. 1, 20. ) [*]( 1 noctuis Pam (= vuxxeptotv, sed cf. adu. Iud. c. 13) 9 Borech MF, Soreth R 13 ei Pam: ea MR 15 nomen meum blasphematur M, blaepheniatur nomen meum R 17 (in) paenitentiam scripsi: paenitentiam MR. paenitentiae Lat, paenitentia (eum) Eng 18 exustae (igni> Pam (ex loco gem.) 20 derelicta (est) Pam Sion est scripsi: Sion et jyfR, Sion Pam 24 nolueritis ed. Migniana: uolueritis MR ) [*]( XXXXVII. Tert. III. ) [*]( 27 )
418
quinquagesimo octauo dispersionem eis postulat a patre: disperge eos in uirtute tua, qui et rursus per Esaiam in exustionem eorum perorans: propter me haec, inquit, facta sunt uobis, in anxietate dormietis. satis uane, si haec non propter eum passi sunt, qui propter se passuros pronuntiarat, sed propter Christum dei alterius. atquin Christum. inquam, alterius dei dicitis a creatoris uirtutibus et potestatibus, ut aemulis, in crucem actum. sed ecce defensus ostenditur a creatore: et dati sunt pessimi pro sepultura eius, qui scilicet subreptam eam adseuerauerant, et locupletes pro morte eius, qui scilicet et a Iuda traditionem redemerant et a militibus falsum testimonium cadaueris subrepti. igitur aut non propter illum acciderunt ista Iudaeis — sed reuinceris conspirante et sensu scripturarum cum exitu rerum et ordine temporum — aut, si propter illum acciderunt, non potuit creator ulcisci nisi suum Christum, remuneraturus potius ludam, si aduersarium sui peremissent. certe, si nondum uenit Christus creatoris, propter quem haec passuri praedicantur, cum uenerit ergo, patientur. et ubi tunc filia Sion derelinquenda, quae nulla hodie est? ubi ciuitates exurendae, quae iam in tumulis? ubi dispersio gentis, quae iam extorris? redde statum Iudaeae, quem Christus creatoris inueniat, et alium contende uenisse. iam uero quale est, ut per caelum suum admiserit quem in terra sua esset interempturus, honestiore et gloriosiore regni sui regione uiolata. ipsa aula sua et arce calcata? an hoc magis adfectauit? plane deus zelotes. tamen uicit. erubesce, qui uicto deo credis. quid sperabis ab eo, qui se protegere non ualuit? aut enim per [*]( 1] PB. 08, 12. 3] EB. 50, 11. 9] Es. 53, 9. 11] cf. Matth. 26, 15. 12] cf. Matth. 28, 12-13. 20-22] cf. Es. 1, 7—8. ) [*]( 0 1 quinquageaimo octauo Pam: LVII MF, quinquagesirao septimo R disperge Pam N, disperde MR 8 aemulis 31, ab aemulis R uulgo 10 subreptum eam Pam 14 et deleri vult Pam 17 Indam = ludaeos aduersarium sui (— ipsius) MF, aduersariom (domini) sui R uulgo peremissent sc. Iuda id est Iudaei 27 deus MR3, om. 22l tamen = jedenfalls zelotea, tamen uulgo )
419
infirmitatem oppressus est a uirtutibus et hominibus creatoris aut per malitiositatem, ut tantum illis sceleris patientia infigeret.

\'Immo\', inquis, \'spero ab illo, quod et ipsum faciat ad testimonium diuersitatis, regnum dei aeternae et caelestis possessionis. ceterum uester Christus pristinum statum Iudaeis pollicetur ex restitutione terrae et post decursum uitae apud inferos in sinu Abrahae refrigerium\'. (0) deum optimum, si reddit placatus quod et abstulerat iratus! o deum tuum, qui et eaedit et sanat, condit mala et facit pacem! o deum etiam ad inferos usque misericordem! sed de sinu Abrahae suo tempore. de restitutione uero Iudaeae, quam et ipsi Iudaei ita ut describitur sperant, locorum et regionum nominibus inducti, quomodo allegorica interpretatio in Christum et in ecclesiam et habitum et fructum eius spiritaliter competat, et longum est persequi et in alio opere digestum, quod inscribimus (de spe fidelium>, et in praesenti uel eo otiosum, quia non de terrena, sed de caelesti promissione sit quaestio. nam et confitemur in terra nobis regnum promissum, sed ante caelum, sed alio statu, utpote post resurrectionem in mille annos in ciuitate diuini operis Hierusalem caelo delatum, quam et apostolus matrem nostram sursum designat. et politeuma nostrum, id est municipatum, in caelis esse pronuntians, alicui utique caelesti ciuitati eum deputat. hanc et Ezechiel nouit et apostolus Iohannes uidit et qui apud fidem nostram est nouae prophetiae sermo testatur, ut etiam effigiem ciuitatis ante repraesentationem eius conspectui futuram in signum praedicarit. denique proxime expunctum est orientali expeditione. constat enim ethnicis quoque testibus in Iudaea per dies quadraginta matutinis momentis ciuitatem de caelo pependisse, omni moeniorum [*]( 8] cf. Luc. 16, 22. 9] cf. Hiob 5, 18. cf. Dent. 32, 39. 10] cf. Es. 45, 7. 20] cf. Apoc. 21, 2. 21] cf. Gal. 4, 26. 22] cf. Phil. 3. 20. 24] cf. Ez. 48, 30-35. cf. Apoc. 21, 2. ) [*]( 8 o addidi 12 uero R, uerae M 13 sperant 223, separant MRl 17 terrena Jt, terra M 21 delatum scripsi (sc. regnum): delata MR 22 designat, et uulgo 25 uidit. et ulgo 26 testaturJRS, testatusilfJZ1 27 paoximeoan.l?, ) [*]( z7 )

420
habitu euanescente de profectu diei, et alias de proximo nullam. hanc dicimus excipiendis (de) resurrectione sanctis et refouendis omnium bonorum, utique spiritalium, copia in compensationem eorum, quae in saeculo uel despeximus uel amisimus, a deo prospectam, siquidem et iustum et deo dignum illic quoque exultare famulos eius, ubi sunt et adflicti in nomine ipsius. haec ratio regni (sub)caelestis. post cuius mille annos, intra quam aetatem concluditur sanctorum resurrectio pro meritis maturius uel tardius resurgentium, tunc, et mundi destructione et iudicii conflagratione commissa, demutati in atomo in angelicam substantiam, scilicet per illud incorruptelae superindumentum, transferemur in caeleste regnum, de quo nunc sic [ideo] retractatur, quasi non praedicato apud creatorem ac per hoc alterius dei Christum probante, a quo primo et solo sit reuelatum. disce iam hinc illud et praedicatum a creatore et sine praedicatione credendum apud creatorem. quid tibi uidetur? cum Abrahae semen post primam promissionem. qua in multitudinem arenae repromittitur, ad instar quoque stellarum destinatur, nonne et terrenae et caelestis dispositionis auspicia sunt? cum Isaac benedicens Iacob, filium suum: det ait, tibi deus de rore caeli et de opimitate terrae. nonne utriusque indulgentiae exempla sunt? denique animaduertenda est hic etiam structura benedictionis ipsius. nam circa Iacob, qui quidem posterioris et praelatioris populi figura est, id est nostri, prima promissio caelestis est roris, secunda terrenae opimitatis. nos enim primo ad caelestia inuitamur. cum a saeculo auellimur, et ita postea inuenimur etiam terrena consecuturi. et euangelium uestrum quoque habet: quaerite primum regnum dei, et haec adicientur uobis. ceterum ad Esau praemittit benedictionem terrenam et subicit [*]( 10] cf. I Cor. 15, 52-53. 18] cf. Gen. 22, 17. 20] Gen. 27, 2S. 28] Luc. 12, 31. ) [*]( 2 de addidi 7 (sub)eaelestisscripsi(cj.I. 12et419,21-22et30):caelestis JfjR 9 meritos M (o in i corr. tn. J) 10 conflagratione i23, confragationo 3f, confragrationeJJ1 11 athomoM 13 sicl?, sitilf ideo om.M(margini adscripsit m. 1) 18 quaMg: quamilf22 25 orisJf 28 et-quoque utsaepius uestrum quoque M, quoque uestrum R 30 praemittit scripsi: promittit MR )
421
caelestem, de opimitate terrae, dicens, erit inhabitatio tua et a rore caeli. Iudaeorum enim dispositio in Esau, priorum natu et posteriorum adfectu filiorum, a terrenis bonis, imbuta per legem, postea ad caelestia per euangelium credendo deducitur. cum uero Iacob somniat scalas obfirmatas in terra ad caelum et angelos alios ascendentes alios descendentes et innixum desuper dominum, temere, si forte, interpretabimur scalis his iter ad caelum demonstrari, quo alii perueniant, unde alii decidant, *** domini constitutum esse iudicium. cur autem, ut euigilauit et primum loci horrore concussus est, conuertitur ad interpretationem somnii? cum enim dixisset: quam terribilis locus iste! non est, inquit, aliud, sed aedes dei, et haec porta caeli. Christum dominum enim uiderat, templum dei et portam eundem, per quem aditur in caelum. et utique portam caeli non nominasset, si caelum non aditur apud creatorem. sed est et porta quae recipit et quae perducit (uia) strata iam a Christo, de quo Amos: qui aedificat in caelum ascensum suum, utique non sibi soli sed et suis. qui cum illo erunt. et circumdabis enim illos tibi, inquit, tamquam ornamentum sponsae. ita per illum ascensum ad caelestia regna tendentes miratur spiritus dicens: uolant uelut qui sunt milui, ut nubes uolant et uelut pulli columbarum ad me, scilicet simpliciter, ut columbae. auferemur enim in nubes obuiam domino secundum apostolum, — illo scilicet filio hominis ueniente in nubibus secundum Danihelem — et ita semper cum domino erimus, [*]( 1] Gen. 27, 39. 5] cf. Gen. 28, 12. 13. 12] Gen. 28, 17. 14] cf. loh. 2, 19-21. cf. lob. 10, 7. 17] Am. 9, 6. 19] Es. 49, 18. 22] Es. 60, 8. 24] I Thess. 4, 17. 25] cf. Dan. 7,13. 26] cf. II Cor. 5, 8. ) [*]( 6 alios descendentes et scripsi: et alios descendentes MR 9 decidant R. decident M, decidant <et) Eng lacunam signaui: domin<o autem desuper innixo et hoc et illud in doroin)i uelim suppleri iudicium MR, iudicio Urs iudicium. cur Eng: iudicium? cur uulgo 11 somnii M, somni R 12 terribilis M, terribilis est R uulgo 14 in caelum M, caelum R 17 nia addidi strata iam MR, strata uia Lat 24 auferemur R, auferamur M )
422
eatenus, dum et in terra et in caelo qui ob utriusque promissionis ingratos ipsa etiam elementa testatur: audi, caelum, et in aures recipe, terra. et ego quidem, etiam- i si nullam spei caelestis manum mihi totiens scriptura porrigente, satis haberem huius quoque promissionis praeiudicium, quod iam terrenam gratiam teneam; expectarem aliquid et de caelo a deo caeli sicut et terrae: ita crederem Christum sublimiora pollicentem eius esse, qui humiliora promiserat. qui experimenta maiorum de paruulis fecerat, qui hoc inauditi, si forte, regni praeconium soli Christo reseruauerat, ut per famulos quidem terrena gloria, caelestis uero per ipsum dominum adnuntiaretur. at tu hinc quoque alium argumentaris Christum, quod regnum nouum adnuntiet. prius est, aliquod exemplum indulgentiae proferas, ne merito dubitem de fide tantae promissionis, quam spero — nam didici —; immo ante omnia est, ut, quem caelestia praedicas repromittere, aliquod caelum probes eius. at nunc uocas ad caenam nec domum ostendis: adlegas regnum nec regiam monstras. an qui» Christus tuus caeleste regnum repromittit non habens caelum? quomodo et hominem praestitit non habens carnem? o phantasma omne! o praestigia magna etiam promissionis!