Adversus Marcionem

Tertullian

Tertullian. Quinti Septimi Florentis Tertulliani opera, Pars III (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 47). Kroymann, Emil, editor. Prague, Vienna, Leipzig: F. Tempsky, G. Freytag, 1906.

Reliquum ordinem eius cum scripturis conferamus. adest rursus Esaias: adnuntiauimus, inquit, coram ipso: uelut puerulus, uelut radix in terra sitienti, et non est species eius neque gloria, et uidimus eum, et non habebat speciem neque decorem, sed species eius inhonorata. deficiens citra omnes homines, sicut et supra patris ad filium uox: quemadmodum expauescent multi super te. sic sine gloria erit ab hominibus forma tua. quodcumque illud corpusculum sit, quonam habitu et quonam conspectu fuit? si inglorius, si ignobilis, si inhonorabilis, meus erit Christus. talis enim habitu et adspectu adnuntiabatur. nam etsi tempestiuus decore apud Dauid citra filios hominum, sed in allegorico illo statu gratiae spiritalis, cum accingitur ense sermonis, qui uere species et decor et gloria ipsius est. ceterum in corporali habitu apud eundem prophetam uermis etiam et non homo, ignominia hominis et nullificamen populi. neque interiorem qualitatem eius eiusmodi adnuntia sunt. si enim plenitudo in illo spiritus constitit., agnosco uirgam de radice Iesse: flos eius meus erit Christus.,\' in quo requieuit secundum Esaiam spiritus sapientiae et, intellectus, spiritus consilii et uigoris, spiritus agnitionis et pietatis, spiritus timoris dei. neque enim ulli\' [*](6] Es. 53, 2-3, 11] Es. 52, 14. 16] Pa. 44, 3. 17] cf. Ps. 44, 4. 20] Pa. 21, 7. 24] Ea. 11, 2-3. 26—405, 24] cf. adn. Iudaeos c. lJ. ) [*]( 10 bomines. sicut uulgo 12 uerba quodcumque-adnuutiabatur. quae in MR supra post cum scripturis conferamus leguntur, huc transposui 13 illud corpusculum c/. supra l. 6, 7, 10 quonam habitu et quonam conspectu scripsi: quoniam habitum et quoniam conspectum MR 14 fnit scil. Iesus Christus fuit. si ltulgo 16 citra MR (c/. adu. Iud. 14): supra Pam 18 ensera Pam 19 in corporali habitu scripsi: habita incorporabili MR 22 eiusmodi R3, cuiusmodi MRl adnuntia sunt scripsi: adnuntias (ex adnuntia §) MRl, adnuntiat R3 uulgo )

405
hominum uniuersitas spiritalium documentorum competebat nisi in Christum, flori quidem ob gratiam spiritus adaequatum, ex stirpe autem Iesse deputatum per Mariam, inde consemdam. expostulo autem de proposito: si das ei omnis humilitatis et patientiae et tranquillitatis intentionem et ex his Esaiae erit Christus, — homo in plaga et sciens ferre imbecillitatem, qui tamquam ouis ad uictimam adductus est et tamquam agnus ante tondentem non aperuit os, qui neque contendit neque clamauit nec audita est foris uox eius, qui arundinem contusam, id est quassam Iudaeorum fidem, non comminuit, qui linum ardens, id est momentaneum ardorem gentium, non extinxit — non potest alius esse, quam qui praedicebatur. oportet (et) actum eius ad scripturarum regulam recognosci, duplici, nisi fallor, operatione distinctum: praedicationis et uirtutis. sed de utroque titulo sic disponam, ut, quoniam ipsum quoque Marcionis euangelium excuti placuit, de speciebus doctrinarum et signorum illuc differamus, quasi in rem praesentem, hic autem generaliter expungamus ordinem coeptum, docentes praedicatorem interim adnuntiari Christum per Esaiam: quis enim, inquit, in uobis, qui deum metuit, [et] exaudiat uocem filii eius? item medicatorem: ipse enim, inquit, imbecillitates nostras abstulit et languores portauit t.

De exitu plane, puto, diuersitatem temptatis inducere, [*](6] Es. 53, 3. 7] Es. 58, 7. 9] cf. Es. 42, 2-3. 20] Es. 50, 10. \'221 Es. 53, 4. cf. Matth. 8, 17. :35-410, 3] cf. adu. Iudaeos c. 10. ) [*]( 1 uniuersitas scripsi (loc. gem. seculus): diuersitas MH 3 censendam ZI Pano: censendum R reliqui 4 autem de proposito, si uulgo 6 Christus? hoino uulgo 10 arudinero M lllignumJf 12 extinxit. non uulgo extinxit <sed lucernom magis fecit ortu luminis sui> Pam 13 et addidi, Mon recte putans addidisse in loco gemello imitatorem itaque 14 dup- plici M 16 sic om. F 17 excuti JlRI, discuti B3 uulgo 18 illuc R*, illud MIll quasi in rem praesentem = quasi usque in praesentiam rei ifmtts; hie enim de adnuntiatione tantum rei disseritur 19 cxpungamus H. eipugnamus MF 21 et seclusi (cf. adu. Marc, IIII 22: quia deum metuens audiat) exaudiat M, exaudiet R uulgo 25 temtatis M )

406
negantes passionem crucis in Christum creatoris praedicatam et argumentantes insuper non esse credendum, ut in id genus mortis exposuerit creator filium suum, quod ipse maledixerat: maledictus, inquit, omnis qui pependerit in ligno. sed huius maledictionis sensum differo digne a sola praedicatione crucis, de qua nunc maxime quaeritur, quia et alias antecedit rerum probatio rationem. de figuris prius edocebo. et utique uel maxime sacramentum istud figurari in praedicatione oportebat, quanto incredibile, tanto magis scandalo futurum. si nude praedicaretur, quantoque magnificum, tanto magis obumbrandum, ut difficultas intellectus gratiam dei quaereret. itaque inprimis Isaac, cum a patre in hostiam deditus lignum sibi portaret ipse, Christi exitum iam tunc denotabat, in uictimam concessi a patre et lignum passionis suae baiulantis. Ioseph. et ipse Christum figuraturus, uel hoc solo, ne demorer cursum. quod persecutionem a fratribus passus est ob dei gratiam. sicut et Christus a Iudaeis carnaliter (fratribus,) cum benedicitur a patre etiam in haec uerba: tauri decor eius, cornua unicornis cornua eius, in eis nationes uentilabit pariter ad summum usque terrae, non utique rhinoceros destinabatur unicornis nec minotaurus bicornis, sed Christus in illo significabatur, taurus ob utramque dispositionem, aliis ferus ut iudex, aliis mansuetus ut saluator, cuius cornua essent crucis extima. nam et in antemna, quae crucis pars est, extremitates cornua uocantur, unicornis autem mediae stipitis palus. hac denique uirtute crucis et hoc more cornutus uniuersas gentes et nunc uentilat per fidem, auferens a terra [*]( 4] Deat. 21, 23. 18] Deut. 33, 17. ) [*]( 5 differo = semoueo (cf. Apol. c. 40: dilati ab omni frnge uitae) digne (= iure) a scripsi: dignae R, digne M 13 portaret ipse M. ipse portaret It 15 <in) Christum Urs figuraturus Eng: figuratus MR uel scripsi (locum gem. seculus): nec MR 16 passus est <et uenumdatus in Aegyptuni N Pum 17 carnaliter <frl\\tribus> Oehlerus (loc. gem. secutus): carnaliter MR, carnaliter <fratribus uenundatus, a Iuda cum traditur. nam et)Pctm 18 a patre etiam om. Pam 20 terrae. non uulgo 24 extima llfF, extrema If antemna <nauis) Pam 25 mediae Eng: media MR, medius Frs, medio lun )
407
in caelum, et tunc per iudicium uentilabit, deiciens de caelo in terram. idem erit et alibi taurus apud eandem scripturam, cum Iacob in Simeonem et Leui, id est in scribas et Pharisaeos, — ex illis enim deducitur census. istorum — spiritaliter imprecatur: Simeon et Leui perfecerunt iniquitatem ex sua haeresi, qua scilicet Christum sunt persecuti; in consilium eorum ne uenerit anima mea et in stationem eorum ne incubuerint iecora mea, quia in indignatione sua interfecerunt homines, id est prophetas, et in concupiscentia sua ceciderunt neruos tauro, id est Christo, quem post necem prophetarum suffigendo neruos utique eius clauis desaeuierunt. ceterum uanum, si post homicidia alicuius bouis illis exprobrat carnificinam. iam uero Moyses, quid utique tunc tantum, cum Iesus aduersus Amalech proeliabatur, expansis manibus orat residens, quando in rebus tam attonitis magis utique genibus depositis et manibus caedentibus pectus et facie humi uolutante orationem commendare debuisset, nisi quia illic, ubi nomen domini dimicabat, dimicaturi quandoque aduersus diabolum, crucis quoque erat habitus necessarius, per quam Iesus uictoriam esset relaturus? idem rursus Moyses post interdictam omnis rei similitudinem cur aereum serpentem ligno impositum pendentis habitu in spectaculum salutare proposuit? an et hic dominicae crucis uim intentabat, qua serpens diabolus publicabatur et laeso cuique a spiritalibus colubris, intuenti tamen et credenti in eam, sanitas morsuum peccatorum et salus exinde praedicabatur? [*]( 5] Gen. 49, 5. 7] Gen. 49, 6. 15] cf. Exod. 17, 10-13. 221 cf. Xum. 21, 8-9. ) [*]( 3 cum Iacob <exporrigens benedietionem) in Simeonem Pam (loc. gem. sec.) 4 parenthesin indicauit Eng 5 imprecatur scripsi (imprecari in aliquem = jem. verfluchen, sicut imprecatio = Verfluehung): interpretatar 3/iJ 11 quem pendet a btlffigendo (Eng) 12 prophetarum (interfecerunt et> Pam 16 orabat Pum 18 uolutante: caue mutes see, loco gem., qui habet uolutats; cf. enim Apol. c. 40: in sacco et cinere uolutantes 23 <Israeli) salutare proposuit (eo tempore, quo a aerpentibus exterminati sunt,) nisi quod et hic Pam 24 et om. F 27 salus MR:!, sanitas li1 )

408

Age nunc, si legisti penes Dauid: dominus regnauit a ligno, expecto quid intellegas. nisi forte lignarium aliquem regem significari (putes) Iudaeorum, et non Christum, qui exinde a passione ligni superata morte regnauit. etenim si mors ab Adam regnauit usque ad Christum, cur Christus non regnasse dicatur a ligno, ex quo crucis ligno mortuus regnum mortis exclusit? proinde et Esaias: quoniam, inquit, puer natus est nobis, — quid noui, si non de filio dei dicit? — et datus est nobis cuius imperium factum est super humerum ipsius. quis omnino regum insigne potestatis suae humero praefert et non aut capite diadema aut manu sceptrum aut aliquam propriae uestis notam? sed solus nouus rei nouorum aeuorum Christus Iesus nouae gloriae et potestatem et sublimitatem suam humero extulit, crucem scilicet, ut secundum superiorem prophetiam exinde dominus regnaret a ligno. hoc lignum et Hieremias tibi insinuat, (de) dicturis praedicans Iudaeis: uenite, coiciamus lignum in panem eius, utique in corpus. sic enim dominus in euangelio quoque uestro reuelauit, panem corpus suum appellans, ut et hinc iam eum intellegas corporis sui figuram pani dedisse, cuius retro corpus in panem prophetes figurauit, ipso domino hoc sacramentum postea interpretaturo. si adhuc quaeris dominicae crucis praedicationem, satis iam tibi potest facere uicesimus primus psalmus, totam Christi continens passionem, canentis iam tunc gloriam suam: foderunt, inquit, manus meas et pedes. quae propria atrocia sunt crucis. et rursus, cum auxilium patris [*]( 11 Ps. 95, 10. 4] cf. Rom. 5, 14. 7] Es. 9, 6. 17] Hier. 11.19. 25] Ps. 21, 17. ) [*]( 3 putes addidi (loc. gem. secutus) 4 etenim si scrijm: etsi enim MR 6 coniunge: ex quo ligno crucis (Eng), ego olim rescribere uolui: ex quo (ina crucis ligno 7 natus est M, est natus R uulgo 8 uobis M nobis <et datus\', est nobis filius) Pam et datus est nobis om.Pam 9 uobis M 13 aeuorumI nouorum M nouae gloriae nouorum aeuorum Christus Iesus fort. 17 iniciamus MRl, mittamus R3 uulgo 18 dominus scripsi: deus MR 20 corpori,, Oehlerus pani MF, panis R uulgo 22 interpretaturo R, interpreta- turos MF 23 uicesimus MF, uigesinius Ruulgo 26 atrocia sunt Eng: atrociasM (cx atrocia 3 uidelicet ortum), atrotia F, atrocia R, atrocitas Pam )

409
implorat: saluum, inquit, fac me ex ore leonis, utique mortis. et de cornibus unicornis humilitateru(meam.) de apicibus scilicet crucis, ut supra ostendimus. quam crucem nec ipse Dauid passus est nec ullus rex Iudaeorum, ne putes alterius alicuius (prophetari passionem quam eius,) qui solus a populo tam insigniter crucifixus est. nunc et si omnes istas interpretationes respuerit et inriserit haeretica duritia, concedam illi nullam Christi crucem significari [me] a creatore, quia nec ex hoc probabit alium esse qui crucifixus est. nisi forte ostenderit hunc exitum eius a suo deo praedicatum, ut diuersitas passionum, ac per hoc etiam personarum, ex diuersitate praedicationum uindicetur. ceterum nec ipso Christo eius praedicato, nedum cruce ipsius, sufficit in meum Christum solius mortis prophetia. ex hoc enim, quod non est edita qualitas mortis, potuit et per crucem euenisse, tunc alii deputanda, si in . alium fuisset praedicatum. nisi si nec mortem uolet Christi mei prophetatam, quo magis erubescat, si suum quidem Christum mortuum adnuntiat, quem negat natum, meum uero mortalem negat, quem nascibilem confitetur. et mortem autem et sepulturam et resun-ectionem Christi mei una uoce Esaiae uolo ostendere dicentis: sepultura eius sublata de medio est. nec sepultus enim esset nisi mortuus, nec sepultura eius sublata de medio nisi per resurrectionem. denique subiecit: propterea multos ipse hereditati habebit et multorum diuidet spolia pro eo, quod tradita est anima eius in mortem. ostensa enim causa gratiae huius, pro iniuria scilicet mortis [*]( 1] Ps. 21, 22. 21] Es. 57, 2. 24] Es. 53, 12. ) [*]( 2 meam addidi 5 prophetari-eius add. Pam ex loco gemello: om. MR 8 significari [me] a creatore Eng: significare me a creatore aURI. significatam a creatore R3 uulgo 12 nec R, ne MF 16 praedicata susp. Eng 24 multos ipse M, ipse multos R 25 spolia. (quia alias, nisi qui natus est, ut supra osten dim us) Pam 26 ostensa :\'kf, ostensa est R uulgo 27 repensandae. pariter uulgo )
410
sandae. pariter ostensum est haec illum [propter mortem consecuturum] post mortem, utique per resurrectionem, consecuturum.

Sufficit hucusque de his interim ordinem Christi decucurrisse, quo talis probatus, qualiter adnuntiabatur, non alius haberi debeat quam qui talis adnuntiabatur, ut iam ex ista consonantia rerum eius et scripturarum creatoris illis etiam restituenda sit fides ei praeiudicio maioris partis, quae a diuersa sententia uel in dubium deducuntur uel negantur. amplius nunc superstruimus ea quoque paria ex scripturis creatoris, quae post Christum futura praecinebantur. nec (haec) enim dispositio expuncta inueniretur, si non ille uenisset, post quem habebat euenire. aspice uniuersas nationes de uoragine erroris humani exinde emergentes ad deum creatorem, ad deum Christum. et, si audes, nega prophetatum. sed statim tibi in psalmis promissio patris occurret: filius meus es tu, ego hodie generaui te. postula de me, et dabo tibi gentes hereditatem tuam et possessionem tuam terminos terrae. nec poteris magis Dauid filium eius uindicare quam Christum, aut terminos terrae Dauid potius promissos. qui intra unicam Iudaeorum gentem regnauit, quam Christo. qui totum iam orbem euangelii sui fide cepit. sic et per Esaiam: ecce dedi te in dispositionem generis, in lucem nationum, aperire oculos caecorum, utique errantium, exsoluere de uinculis uinctos, id est de delictis liberare, et de cella carceris, id est mortis, sedentes in tenebris, ignorantiae scilicet. quae si per [*](4-411, 2J cf. adu. Iadaeos c. 11 extr. et c. 12. 16] Ps. 2, 7—S. 23J Es. 42, 6—7. ) [*]( 1 propter mortem consecuturum seclusit Itm 2 consecuturum Panl: consecuturus MR 8 a dinersa sententia (= parte) scripsi: ad diuersas sententias MR 10 quae scripsi: quaeque MR, quaequae Oehkru* 11 haec addidi 14 < et) ad eius Christum fort. (sec. loco gem.) 16 occurret MNPam, occurrit R 17 de me MR, a me PamN 19 eius MR, eum Patn 21 regnauit R, regnarit MN Pam 23 te om. F generis <mei) Pam 24 occulos M 25 errantium ex- ita ras. M 26 sedentis M )

411
Christum eueniunt, non in alium erunt prophetata quam per quem eueniunt. item alibi: ecce testimonium eum nationibus posui, principem et imperantem nationibus; nationes, quae te non sciunt. inuocabunt te, et populi confugient ad te. nec enim haec in Dauid interpretaberis, quia praemisit: et disponam uobis dispositionem aeternam, religiosa et fidelia Dauid. atquin hinc magis Christum intellegere debebis ex Dauid deputatum carnali genere ob Mariae uirginis censum. de hoc enim promisso iuratur in psalmo ad Dauid: ex fructu uentris tui collocabo super thronum tuum. quis iste uenter est? ipsius Dauid? utique non. neque enim pariturus esset Dauid. sed nec uxoris eius. non enim dixisset: ex fructu uentris tui, sed potius: \'ex fructu uentris uxoris tuae.\' ipsius autem dicendo uentrem superest, ut aliquem de genere eius ostenderit, cuius uentris futurus esset fructus caro Christi, quae ex utero Mariae floruit. ideoque et fructum uentris tantum nominauit, ut proprie uentris, quasi solius uentris, non etiam uiri, et ipsum uentrem ad Dauid redegit, ad principem generis et familiae patrem. nam quia uiro deputare non poterat uirginis uentrem, patri eum deputauit. ita quae in Christo noua dispositio inuenitur hodie, haec erit, quam tunc creator pollicebatur, religiosa et fidelia Dauid appellans quae erant Christi, quia Christus ex Dauid. [immo ipsa erit caro eius religiosa et fidelia Dauid, [*]( 2] Es. 55, 4. 5. 6] Es. 55, 3. 10] Ps. 181, 11. ) [*]( 2 eum (in) nationibus (= ev efl-veotv) Eng (sed cf. 412, 19) 4 te (prius) om. F 14 autem MR, ergo Pam 15 superest-deputauit (21) in MF bis comparent de genere M (rec. 1) R, ex genere M (rec. 2) N 19 redegit ad principem M (rec. 1) R, rcdigat principem M (rec. 2), redegit principem NF et familiae patrem M (rec. 1) R, patrem et familiae M (rec. 2) N 20 nam quia MGR3, quia R1 uirginis uentrem patri eum scripsi: uirginis eum uentrem patri M (rec. Tj R3G, uirginis uentrem M (rec. 2) RlN 21 ita quae Urs: itaque MR nona om. F 24 immo-resurrectione seclusi: ineptissima interpolatio sunt lectoris cuiusdam, qui aptius sibi uidebatur interpretari scripturae locum; sed quid hic demonstrare uelit Tertullianus, prorsus eum fugisse uidetur )
412
tam sancta religione et fidelis ex resurrectione.] nam et Xathan propheta in secunda Basiliarum professionem ad Dauid facit semini eius: quod erit, inquit, ex uentre ipsius., hoc si in Salomonem simpliciter edisseres, risum mihi incuties. uidebitur enim Dauid peperisse Salomonem. an et hic Christus significatur ex eo uentre semen Dauid, qui esset ex Dauid. id est Mariae? quia et aedem dei magis Christus aedificaturus esset, hominem scilicet sanctum, in quo potiore templo inhabitaret dei spiritus, et in dei filium magis Christus haberet esse quam Salomon, filius Dauid. denique et thronus in aeuum et regnum in aeuum magis Christo competit quam Salomoni, temporali scilicet regi. sed (et) a Christo misericordia dei non abscessit, Salomoni uero etiam ira dei accessit post luxuriam et idolatriam. suscitauit enim illi Satan hostem Idumaeum. cum ergo nihil horum competat in Salomonem, sed in Christum, certa erit ratio interpretationum nostrarum, ipso etiam exitu rerum probante, quas in Christum apparet praedicatas. et ita in hoc erunt sancta et fidelia Dauid; hunc deus testimonium nationibus posuit, non Dauid, principem et imperantem nationibus, non Dauid, qui soli Israheli imperauit. Christum hodie inuocant nationes, quae eum non sciebant, et populi ad Christum hodie confugiunt, quem retro ignorabant. non pote::;t futurum dici quod uides fieri.