Adversus Marcionem

Tertullian

Tertullian. Quinti Septimii Florentis Tertulliani Quae Supersunt Omnia, Volume 2. Oehler, Franz, editor. Leipzig: Weigel, 1854.

Hunc si pater misit in similitudinem carnis peccati, non ideo phantasma dicetur caro quae in illo videbatur. Peccatum enim carni supra adscripsit, et illam fecit legem peccati habitantem in membris suis, et adversantem legi sensus. Ob hoc igitur missum filium in similitudinem carnis peccati, ut peccati carnem simili substantia redimeret, id est carnea, quae peccatrici carni similis esset, cum peccatrix ipsa non esset. Nam et hacc erit dei virtus in substantia pari perticere salutem. Non enim magnum, si spiritus dei carnem remediaret, sed si caro consimilis peccatrici, dum caro est, sed non peccati. Ita similitudo ad titulum peccati pertinebit, non ad substantiae mendacium. Nam nec addidisset Peccati, si substantiae similitudinem vellet intellegi, ut negaret veritatem; tantum enim Carnis posuisset, non et Peccati. Cum vero tunc sic struxit, Carnis peccati, et substantiam confirmavit, id est carnem, et similitudinem ad vitium substantiae retulit, id est ad peccatum. Puta nunc similitudinem substantiae dictam, non ideo negabitur substantiae veritas. Cur ergo similis vera? Quia vera quidem, sed non ex semine de statu simili, sed vera de censu non vero dissimili.

Ceterum similitudo in contrariis nulla est. Spiritus non diceretur carnis similitudo, quia nec caro similitudinem spiritus caperet; sed phantasma diceretur, si id quod non erat videbatur. Similitudo autem dicitur, cum est quod videtur. Est enim, dum alterius par est. Phantasma autem, qua hoc tantum est, non est similitudo. Et hic autem ipse edisserens quomodo nolit esse nos in carne, cum simus in carne, ut scilicet non simus in operibus carnis, ostendit hae ratione scripsisse, Caro et sanguis regnum dei consequi non possunt, non substantiam damnans, sed opera eius; quae quia possunt non admitti a nobis in carne adhuc positis non ad reatum substantiae, sed ad conversationis pertinebunt. Item si corpus quidem mortuum propter delictum, adeo non animae, sed corporis mors est, spirtius autem vita propter iustitiam cui mors obvenit propter delictum, id est corpori. Non enim alicui restituitur nisi qui illud amisit, et ita erit resurrectio mortuorum, dum est corporum. Nam subiungit: Qui suscitavit Christum a mortuis, vivificabit et mortalia corpora vestra. Adeo et carnis resurrectionem confirmavit, absque qua nec corpus aliud dici capit nec mortale aliud intellegi, et Christi substantiam corporalem probavit; siquidem proinde vivificabuntur et mortalia corpora nostra, quemadmodum et ille resuscitatus est, non alias proinde, nisi quia in corpore. Salio et hic amplissimum abruptum intercisae scripturae, sed apprehendo testimonium perhibentem apostolum Israeli, quod zelum dei habeant, sui utique, non tamen per scientiam. Deum enim, inquit, ignorantes, et suam iustitiam sistere quaerentes, non subiecerunt se iustitiae dei; finis etenim legis Christus in iustitia omni credenti. Hic erit argumentatio haeretici, quasi deum superiorem ignoraverint ludaei, qui adversus eum iustitiam suam, id est
legis suae, constituerint, non recipientes Christum, finem legis. Cur ergo zelo eorum erga deum proprium testimonium perhibet, si non et inscitiam erga eundem deum eis exprobrat? quod zelo quidem dei agerentur, sed non per scientiam, ignorantes scilicet eum, dum dispositiones eius in Christo ignorant consummationem legi staturo, atque ita suam iustitiam tuentur adversus illum. Atque adeo ipse creator et ignorantiam erga se eorum contestatur: Israel me non agnovit et populus mous me non intellexit; et qoud iustitiam suam magis sisterent, docentes doctrinas praecepta hominum, nec non et congregati essent adversus dominum et adversus Christum ipsius, ex inscitia scilicet. Nihil igitur potest in alium deum exponi quod competit in creatorem, quia et alias immerito apostolus Iudaeos de ignorantia suggillasset erga deum ignotum. Quid enim deliquerant, si iustitiam dei sui adversus eum sistebant quem ignorabant? Atquin exclamat: O profundum divitiarum et sapientiae dei, et investigabites viae eius! Unde illa eruptio? Ex recordatione scilicet scripturarum, quas retro revolverat, ex contemplatione sacramentorum, quae supra disseruerat in fidem Christi ex lege venientem. Haec si Marcion de industria erasit, quid apostolus eius exclamat, nullas intuens divitias dei, tam pauperis et egeni quam qui nihil condidit, nihil praedicavit, nihil denique habuit, ut qui in aliena descedit? Sed enim et opes et divitiae creatoris olim absconditae, nunc reseratae. Sic enim repromiserat: Et dabo illis thesauros occultos, invisibiles aperiam eis. Inde ergo exclamatum est: O profundum divitiarum et sapientiae dei! cuius iam thesauri patebant. Id Esaiae, et sequentia de eiusdem prophetae instrumento: Quis enim cognovit sensum domini, aut quis consiliarius eius fuit? quis prorrexit ei, et retribuetur illi? Qui tanta de scripturis ademisti, quid ista servasti, quasi non et haec creatoris? Plane nevi dei praecepta videamus. Odio, inquit, babentes malum, et bono adhaerentes. Aliud est enim apud creatorem, Auferte malum de vobis, et declina a malo et fac bonum? Amore fraternitatis invicem affectuosi; non enim id ipsum est, Diliges proximum tanquam te. Spe gaudentes, utique dei. Bonum est enim sperare in dominum, quam sperare in magistratus. Pressuram sustinentes. Exaudiet enim te dominus in die pressurae.
Habes psalmum. Benedicite, et nolite maledicere. Quis hoc docebit quam qui omnia benedictionibus condidit? Non altum sapientes, sed humilibus assentantes, ne sitis apud vos sapientes. Vae enim audiunt per Esaiam. Malum pro malo nemini retribueritis. Et malitiae fratris tui ne memineris. Nec vosmet ipsos ulciscentes. Mihi enim vindictam et ego vindicabo, dicit dominus. Pacem cum omnibus hominibus hominibus habetote. ergo et legalis talio non retributionem iniuriae permittebat, sed inceptionem metu retributionis comprimebat. Merito itaque totam creatoris disciplinam principali praecepto eius conclusit, Diliges proximum tanquam. Hoc legis supplementum si ex ipsa lege est, quis sit deus legis iam ignoro. Metuo ne deus Marcionis. Si vero evangelium Christi hoc praecepto adimpletur, Christi autem non est creatoris, quo iam contendimus dixerit Christus an non, Ego non veni legem dissolvere, sed implere? Frustra de ista sententia neganda Pontus laboravit. Si evangelium legem non adimplevit, ecce lex evangelium adimplevit. Bene autem quod et in clausula tribunal Christi comminatur, utique iudicis et ultoris, utique creatoris, illum certeco constituens promerendum quem intentat timendum, etiamsi alium praedicaret.

DE EPISTULA AD THESSALONICENSES PRIMA. Brevioribus quoque epistulis non pigebit intendere. Est sapor et in paucis. Occiderant Iudaei prophetas suos. Possum dicere, Quid ad apostolum dei alterius, et quidem optimi, qui nec suorum delicta damnare dicatur, quique et ipse prophetas eosdem destruendo quodammodo perimat? Quid enim mali admisit apud illum Israēl, si occidit quos et ille reprobavit, si prior inimicam in eos sententiam statuit? Deliquit autem apud deum ipsorum. Is exprobravit iniquitatem ad quem pertinet laesus; certe quivis alius quam adversarius laesi. Sed nec onerassed illos imputando etiam domini necem, qui et dominum interfecerunt, dicendo, et prophetas suos,

licet Suos adiectio sit h(??)eretici. Quid enim tam acerbum, si alteruis dei praedicatorem Christum interemerunt, qui sui dei prophetas contrucidaverunt? Status autem exaggerationis, quod et dominum et famulos eius peremissent. Denique si alterius dei Christum, alterius prophetas peremerunt, aequavit impietates, non exaggeravit. Aequanda autem non fuit; ergo exaggerari non potuit, nisi in eundem dominum commissa ex utroque titulo. Ergo eiusdem dei Christus et prophetae. Quam autem sanctitatem nostram voluntatem dei dicat, ex contrariis quae prohibet agnosceres. Abstinere enim, inquit, a stupro, non a matrimonio: scire unumquemque suum (??)as in honore tractare. Quomodo? dum non in libidine, qua gentes. Libido autem nec apud gentes matrimonio adscribitur, sed extraordinariis et non naturalibus et portentuosis. Lex naturae luxuriae est, turpitudini quoque et immunditiae contraria, quae non matrimonium excludat, sed libidinem, quae vas nostrum in honore matrimonii tractet. Hunc autem locum salva alterius, id est plenioris, sanctitatis praelatione tractaverim, continentiam et virginitatem nuptiis anteponens, sed non prohibitis. Destructores enim dei nuptiarum, non sectatores castitalis retundo. Ait eos qui remaneant in adventum Christi cum eis qui mortui in Christo primi resurgent quod in nubibus auferentur in a(??)rem obviam domino. Agnosco his iam tunc prospectis mirari substantias caelestes ipsam Hierusalem, quae sursum est, et per Esaiam pronuntiare, Quinam huc velut nubes volant, tanquam columbae cum pullis ad me? Hunc ascensum si Christus nobis praeparavit, ille erit Christus de quo Amos: Qui ascensum suum aedificat in caelos, utique sibi et suis. Exinde a quo sperabo nunc, nisi a quo haec audivi? Quem spiritum prohibet extingui, et quas prophetias vetat nihil haberi? utique non creatoris spiritum, nec creatoris prophetias secundum Marcionem. Quae enim destruit, ipse iam extinxit et nihil fecit,
nec potest prohibere quae nihil fecit. Ergo incumbit Marcioni exhibere hodie apud ecclesiam suam exinde spiritum dei sui qui non sit extinguendus, et prophetias que non sint nihil habendae. Et si exhibuit quod putat, sciat nos quodcunque illud ad formam spiritalis et propheticae gratiae atque virtutis provocaturos, ut et futura praenuntiet et occulta cordis revelet et sacramenta edisserat. Cum nihil tale protulerit ac probarit, nos proferemus et spiritum et prophetias creatoris secundum ipsum praedicantes. Atque ita constabit apostolus de quibus dixerit, de eis scilicet quae futura erant in ecclesia eius dei qui dum est, spiritus quoque eius operatur, et promissio celebratur. Age nunc, qui salutem carnis abnuitis, et si quando corpus in huiusmodi praenominatur, aliud nescio quid interpretamini illud quam substantiam carnis, quomodo apostolus omnes in novis substantiis certis nominibus distinxit et omnes in uno constituit salutis, optans ut spiritus noster et corpus et anima sine querela in adventu et salutificatoris nostri Christi conserventur? Nam et animam posuit et corpus, tam duas res quam diversas. Licet enim et animae corpus sit aliquod suae qualitatis, sicut et spiritus, cum tamen et corpus et anima distincte nominantur, habet anima suum vocabulum proprium, non egens communi vocabulo corporis; id relinquitur carni, quae non nominata proprio, communi utatur necesse est. Etenim aliam substantiam in homine non video post spiritum et animam cui vocabulum corporis accommodetur praeter carnem, hanc totiens in corporis nomine intellegens quotiens non nominatur; multo magis hic, cum quae dicitur corpus suo nomine appellatur.

DE EPRISTULA AD THESSALONICRNSES SECUNDA. Cogimur quaedam identidem iterare, ut cohaerentia eis confirmemus. Dominum et hic retriutorem utriusque meriti dicimus circumferri

ab apostolo, aut creatorem aut, quod nolit Marcion, parem creatoris, apud quem iustum sit afflictatoribus nostris rependi afflictationem, et nobis, qui afflictemur, requietem, in revelatione domini Iesu venientis a caelo cum angelis virtutis suae et in flamma ignis. Sed flammam et ignem defendo haereticus extinxit, ne scilicet nostratem deum faceret. Lucet tamen vanitas liturae. Cum enim ad ultionem venturum scribat apostolus dominum exigendam de eis qui deum ignorent et qui non obaudiant evangelio, quos ait poenam luituros exitialem, aeternam, a facie domini et a gloria valentiae eius, sequitur ut flammam ignis inducat, scilicet veniens ad puniendum. Ita et in hoc, nolente Marcione, crematoris dei Christus, et in illo creatoris est, quod etiam de ignorantibus dominum ulciscitur, id est de ethnicis. Seorsum enim posuit, Evangelio non obaudientes, sive Christianos peccatores, sive Iudaeos. Porro de ethnicis exigere poenas, qui evangelium forte non norint, non est dei eius qui naturaliter sit ignotus, nec usquam nisi in evangelio sit revelatus, non omnibus scibilis. Creatori autem etiam naturalis agnitio debetur, ex operibus intellegendo et exinde in pleniorem notitiam requirendo. Illius est ergo etiam ignorantes deum plectere, quem non liceat ignorare. Ipsum quod ait, A facie domini et a gloria valentiae eius, verbis usus Esaiae, ex ipsa causa eundem sapit dominum consurgentem ut comminuat terram. Quis est autem homo delicti, filius perditionis, quem revelari prius oportet ante domini adventum, extollens se super omne quod deus dicitur et omnem religionem, consessurus in templo dei et deum se iactaturus? Secundum nos quidem antichristus, ut docent veteres ac novae prophetiae, ut Ioannes apostolus, qui iam antichristos dicit processisse in mundum praecursores antichristi spiritus, negantes Christum in carne venisse, et solventes Iesum, scilicet in deo creatore: secundum vero Marcionem nescio ne sit Christus creatoris. Nondum venit apud illum. Quisquis est autem ex duobus, quaero cur veniat in omni virtute et signis et ostentis mendacii? propterea, inquit, quod dilectionem veritatis non susce-
perint, ut salvi essent, et propter hoc erit eis instinctum fallaciae, ut iudicentur omnes qui non crediderunt veritati, sed consenserunt iniquitati. Igitur si antichristus, et secundum creatorem, deus erit creator, qui eum mittit ad impingendos eos in errorem qui non crediderunt veritati ut salvi fierent; eiusdem erit veritas et salus qui eas summissu erroris ulciscitur, id est creatoris, cui et competit zelus ipse errore decipere quos veritate non cepit. Si vero non est antichristus, secundum nos, ergo Christus est creatoris secundeum Marcionem. Et quale erit ut ad ulcisendam veritatem suam Christum creatoris summittat? At si et de antichristo consentit, proinde dexerim, Quale est ut illi satanas, angelus creatoris, sit necessarius, et occidatur ab eo, habens fallaciae operatione fungi creatori? In summa, si indubitatum est eius esse et angelum et veritatem et salutem cuius et ira et aemulatio et fallaciae immissio adversus contemptores et desultores, etiam adversus ignorantes (ut iam et Marcion de gradu cedat, deum quoque suum zeloten concedens), quis dignius irascetur? Puto, qui a primordio rerum naturam operibus, beneficiis, plagis, praedicationibus, testibus ad agnitionem sui praestruxit, nec tamen agnitus est: an qui semel unico evangelii instrumento, et ipso incerto, nae palam alium deum praedicante, productus est? Ita cui competit vindicta, ei competet materia vindictae, evangelium dico, et veritas et salus, Iubere autem operari eum qui velit manducare eius disciplina est qui bovi trituranti os liberum iussit.