Adversus Marcionem

Tertullian

Tertullian. Quinti Septimii Florentis Tertulliani Quae Supersunt Omnia, Volume 2. Oehler, Franz, editor. Leipzig: Weigel, 1854.

DE EPISTULA SECUNDA AD CORINTIOS. Si deus commune vocabulum factum est vitio erroris humani, quatenus plures dei dicuntur atque creduntur in saeculo, benedictus tamen deus domini nostri Iesu Christi non alius quam creator intellegetur, qui et universa benedixit, habes Genesim, et ab universis benedicitur, habes Danielem. Proinde si pater potest dici sterilis dei nullius magis nomine quam creatoris, misericordiarum tamen pater idem erit qui misericors et miserator et misericordiae plurimus est dictus. Habes apud Ionam cum ipso misericordiae exemplo, quam Ninivitis exorantibus praestitit, facilis et Ezechiae fletibus flecti, et Achab, marito lezabelis, deprecanti sanguinem ignoscere Nabuthae, et David agnoscenti delictum statim indulgere, malens scilicet licet paenitentiam peccatoris quam mortem, utique ex misericordiae affectu. Si quid tale Marcionis deus edidit vel edixit, agnoscam patrem misericordiarum. Si vero ex eo tempore hunc titulum ei adscribit quo revelatus, quasi exinde sit pater misericordiarum quo liberare instituit genus humanum, atquin et nos ex eo tempore negamus illum ex quo dicitur revelatus. Non potest igitur aliquid ei adscribere quem tunc ostendit cum aliquid ei adscribit. Si enim prius constaret eum esse, tunc et adscribi ei potest. Accidens

enim est quod adscribitur, accidentia autem antecedit ipsius rei ostensio cui accidunt, maxime cum iam alterius est quod adscribitur ei qui prius non sit ostensus. Tanto magis negabitur esse, quanto per quod affirmatur esse eius est qui iam ostensus est. Sic et testamentum novum non alterius erit quam qui illud repromisit; et si non littera, at eius spiritus; hoc erit novitas. Denique. qui litteram tabulis lapideis inciderat, idem et de spiritu edixerat, Effundam de meo spiritu in omnem carnem. Et si littera occidit, spiritus vero vivificat, eius utrumque est qui ait, Ego occidam et ego vivificabo, percutiam et sanabo. Olim duplicem vim creatoris vindicavimus, et iudicis et boni, littera occidentis per legem et spiritu vivificantis per evangelium. Non possunt duos deos facere quae, etsi diversa, apud unum recenseri praevenerunt. Commemorat et de velamine Moysi, quo faciem tegebat incontemplabilem filiis Israël. Si ideo ut claritatem maiorem defenderet novi testamenti, quod manet in gloria, quam veteris, quod evacuari habebat, hoc et meae convenit fidei praeponenti evangelium legi, et vide ne magis meae. Illic enim erit superponi quid ubi fuerit et illud cui superponitur. At cum dicit, Sed obtunsi sunt sensus mundi, non utique creatoris, sed populi, qui in mundo est. De Israēle enim dicit, Ad hodiernum usque velamen id ipsum in corde eorum. Figuram ostendit fuisse velamen faciei in Moyse velaminis cordis in populo, quia nec nunc apud illos perspiciatur Moyses corde, sicut nec facie tunc. Quid est ergo adhuc velatum in Moyse quod pertineat ad Paulum, si Christus creatoris a Moyse praedicatus
nondum venit? quomodo iam operta et velata adhuc denotantur corda Iudaeorum, nondum exhibitis praedicationibus Moysi, id est de Christo, in quo eum intellegere deberent? Quid ad aposlum Christi alterius, si dei sui sacramenta Iudaei non intellegebant, nisi quia velamen cordis illorum ad caecitatem, qua non perspexerant Christum Moysi, pertinebat? Denique quod sequitur, Cum vero converterit ad deum, auferetur velamen, hoc Iudaeo proprie dicit, apud quem et est velamen Moysi, qui cum transierit in fidem Christi, intellegit Moysen de Christo praedicasse. Ceterum quomodo auferetur velamentum creatoris in Christo dei alterios, cuius sacramenta velasse non potuit creator, ignoti videlicet ignota? Dicit ergo nos iam aperta facie, utique cordis, quod velatum est in Iudaeis, contemplantes Christum eadem imagine transfigurari a gloria, qua scilicet et Moyses transfigurabatur a gloria domini, in gloriam. Ita corporalem Moysi illuminationem de congressu domini et corporale velamen de infirmitate populi proponens, et spiritalem revelationem et spiritalem claritatem in Christo superducens, tanquam a domino, inquit, spirituum, totum ordinem Moysi figuram ignorati apud Iudaeos, agniti vero apud nos Christi fuisse testatur. Scimus quosdam sensus ambiguitatem pati posse de sono pronuntiationis aut de modo distinctionis, cum duplicitas carum intercedit. Hanc Marcion captavit sic legendo: In quibus deus aevi huius, ut creatorem ostendens deum huius aevi alium suggerat deum alterius aevi. Nos contra sic distinguendum dicimus: In quihus deus, dehine: aevi huius excaecavit mentes infidelium; In quibus, Iudaeis infidelibus, in quibus opertum est aliquibus evangelium adhuc sub velamine Moysi. IIIis enim deus, labiis diligentibus eum, corde autem longe absistentibus ab eo, minatus fuerat: Aure audietis et non audietis, oculis videbitis et non videbitis, et: Nisi credideritis nec intellegetis, et: Auferam sapientiam sapientium et prudentiam prudentium irritam faciam. Haec autem non utique de evangelio dei ignoti abscondendo minabatur. Ita etsi huius aevi deus, sed infidelium huius aevi excaecat cor, quod Christum eius non ultro recognoverint de scripturis intellegendum. Et positum in ambiguitate distinctionis hactenus tractasse, ne adversario prodesset, contentus victoriae nae ultro possum et in totum conten-
tionem hanc praeterisse. Simpliciori responso prae manu erit esse huius aevi dominum diabolum interpretari, qui dixerit, propheta referente, Ero similis altissimi, ponam in nubibus thronum meum; sicut et tota huius aevi superstitio illi mancipata est qui excaecet infidelium corda et inprimis apostatae Marcionis. Denique non vidit occurrentem sibi clausulam sensus: Quoniam deus, qui dixit ex tenebris lucem lucescere, reluxit in cordibus nostris ad illuminationem agnitionis suae in persona Christi. Quis dixit, Fiat lux? Et de illuminatione mundi quis Christo ait, Posui te in lumen nationum, sedentium scilicet in tenebris et in umbra mortis? Cui respondet spiritus in psalmo ex providentia futuri. Significatum est, inquit, super nos lumen personae tuae, domine. Persona autem dei Christus dominus. Unde et apostolus supra, Qui est imago, inquit, dei. Igitur si Christus persona creatoris dicentis, Fial lux, et Christus et aposloli et evangelium et velamen et Moyses et tota series secundum testimonium clausulae creatoris est dei huius aevi, certe non eius qui nunquam dixit, Fial lux. Praetereo hic et de alia epistula, quam nos ad Ephesios praescriptam habemus, haeretici vero ad Laodicenos. Ait enim meminisse nationes quod illo in tempore cum essent sine Christo, alieni ab Israele, sine conversatione et testamentis et spe promissionis, etiam sine deo essent, in mundo utique,etsi de creatore. Ergo si nationes sine deo dixit esse, deus autem illis diabolus est, non creator, apparet dominum aevi huius eum intellegendum quem nationes pro deo receperunt, non creatorem, quem ignorant. Quale est autem ut non eiusdem habeatur thesaurus in fictilibus vasis nostris cuius et vasa sunt? Nam si gloria dei est in fictilibus vasis tantum thesauri haberi, vasa autem fictilia creatoris sunt, ergo et gloria creatoris est, cuius vasa eminentiam virtutis dei sapiunt, et virtus ipsa; quia propterea in vasa ficlilia commissa sunt, ut eminentia eius proberetur. Ceterum iam non erit alterius dei gloria ideoque nec virtus, sed magis dedecus et infirmitas, cuius eminen-
tiam fictilia et quidem aliena ceperunt. Quodsi haec sunt fictilia vasa, in quibus tanta nos pati dicit, in quibus etiam mortificationem circumferimus dei, satis ingratus deus et iniustus, si non et hanc substantiam resuscitaturus est, in qua pro fide eius tanta tolerantur, in qua et mors Christi circumfertur, in qua et eminentia virtutis consecratur. Sed enim proponit, Ut et vita Christi manifestetur in corpore nostro, scilicet sicut et mors eius circumfertur in corpore. De qua ergo Christi vita dicit? qua nunc vivimus in illo? Et quomodo in sequentibus non ad visibilia nec ad temporalia, sed ad invisibilia et ad aeterna, id est non ad praesentia, sed ad futura exhortatur? Quodsi de futura vita dicit Christi, in corpore eam dicens apparituram, manifeste carnis resurrectionem praedicavit, exteriorem quidem hominem nostrum corrumpi dicens, et non quasi aeterno interitu post mortem, verum laboribus et incommodis, de quibus praemisit adiciens, Et non deficiemus. Nam et interiorem hominem nostrum renovari de die in diem dicens hic utrumque demonstrat, et corporis corruptionem ex vexatione temptationum et animi renovationem ex contemplatione promissionum.

Terreni domicilii nostri non sic ait habere nos domum aeternam, non manu factam, in caelo, quia quae manu facta sit creatoris intereat in totum dissoluta post mortem. Haec enim ad mortis metum et ad ipsius dissolutionis contristationem consolandam retractans etiam per sequentia manifestius, cum subicit ingemere nos de isto tabernaculo corporis terreni quod de caelo est superindui cupientes; siquidem et despoliati non inveniemur nudi, id est recipiemus quod despoliati sumus, id est corpus. Et rursus: Etenim qui sumus in isto tabernaculo corporis, ingemimus, quod gravemur nolentes exui, sed superindui. Hic enim expressit quod in prima ep(??)stula strinxit: Et mortui resurgent incorrupti, qui iam obierunt, et nos mutabimur, qui in carne fuerimus deprehensi a deo. Et illi enim resurgent incorrupti, recepto scilicet

corpore, et quidem integro, ut ex hoc sint incorrupti, et hi propter temporis ultimum iam momentum et propter merita vexationum antichristi compendium mortis, sed mutati, consequentur superinduti magis quod de caelo est quam exuti corpus. Ita si hi super corpus induent caeleste illud, utique et mortui recipient corpus, super quod et ipsi induant incorruptelam de caelo; quia et de illis ait, Necesse est corruptivum istud induere incorruptelam et mortale istud immortalitatem. IIIi induunt, cum receperint corpus, isti superinduunt, quia non amiserint corpus, et ideo non temere dixit nolentes exui corpore, sed superindui, id est nolentes mortem experiri, sed vita praeveniri, uti devoretur mortale hoc a vita, dum eripitur morti per superindumentum demutationis. Ideo quia ostendit hoc melius esse, ne contristemur mortis, si forte, praeventu, et arrabonem nos spiritus dicit a deo habere, quasi pignoratos in eandem spem superindumenti, et abesse a domino, quamdiu in carne sumus, ac propterea debere boni ducere abesse potius a corpore et esse cum domino, ut et mortem libenter excipiamus. Atque adeo omnies ait nos oportere manifestari ante tribunal Christi, ut recipiat unusquisque quae per corpus admisit sive bonum sive malum. Si enim tunc retributio meritorum, quomodo iam aliqui cum deo poterunt deputari? Et tribunal autem nominando et dispunctionem boni ac mali operis utriusque sententiae iudicem ostendit, et corporum omnium repraesentationem confirmavit. Non enim poterit quod corpore admissum est non corpore iudicari. Iniquus enim deus, si non per id punitur quis aut iuvatur per quod operatus est. Si qua ergo conditio nova in Christo, vetera transierunt, ecce nova facta sunt omnia, impleta est Esaiae prophetia. Si etiam iubet ut mundemus nos ab inquinamento carnis et sanguinis, non substantiam capere regnum dei, si et virginem sanctam destinat ecclesiam adsignare Christo, utique ut sponsam sponso, non potest imago coniungi inimico veritatis rei ipsius. Si et pseudapostolos dicit operarios dolosos transfiguratores sui, per hypocrisin scilicet, conversationis, non praedicationis adulteratae eos taxat. Adeo de disciplina, non de divinitate dissidebatur. Si transfiguratur satanas in angelum lucis, non potest hoc dirigi in
creatorem. Deus enim, non angelus creator; in deum lucis, non in angelum transfigurare se dictus esset, si non eum satanan signiticaret quem et nos et Marcion angelum novimus. De paradise suus stilus est ad omnem quam patitur quaestionem. Hic illud forte mirabor, si proprium potuit habere paradisum deus nullius terrenae dispositionis, nisi si etiam paradiso creatoris precario usus est, sicut et mundo. Et tamen hominem tollere ad caelum creatoris exemplum est in Helia. Magis vero mirabor dominum optimum, percutiendi et saeviendi alienum, nec proprium saltem, sed creatoris angelum satanae colaphizando apostolo suo applicuisse, et ter ab eo obsecralum non concessisse. Emendat igitur et deus Marcionis secundum creatorem elatos aemulantem, ut deponentem scilicet de solio dynastas. Aut numquid ipse est qui et in corpus Iob dedit satanae potestatem, ut virtus in infirmitate comprobaretur? Quid et formam legis adhuc tenet Galatarum castigator, in tribus testibus praefiniens staturum omne verbum? Quid et non parsurm se peccatoribus comminatur, lenissimi dei praedicator? Immo et ipsam durius agendi in praesentia potestatem a domino datam sibi affimat. Nega nunc, haeretice, timeri deum tuum, cuius spostolus timebatur!

DE KPISTULA AD ROMANOS. Quando opusculum profligatur, breviter iam retractanda sunt quae rursus occurrunt, quaedam vero tramittenda, quae saepius occurrerunt. Piget de lege adhuc congredi, qui totiens probaverim concessionem eius nullum argumentum praestare diversi dei in Christo praedicatam scilicet et repromisaam in Christum apud creatorem, quatenus et ipsa epistula legem plurimum videtur excludere. Sed et iudicem deum ab apostolo circumferri saepe iam ostendimus et in iudice ultorem

et creatorem in ultore. Itaque et hic, cum dicit, Non enim me pudet evangelii, virtus enim dei est in salutem omni credenti, Iudaeo et Graeco, quia iustitia dei in eo revelatur ex fide in fidem, sine dubio et evangelium et salutem iusto deo deputat, non bono, ut ita dixerim secundum haeretici distinctionem, transferenti ex fide legis in fidem evangelii, suae utique legis et sui evangelii. Quoniam et iram dicit revelari de caelo super impietatem et iniustitiam hominum, qui veritatem in iniustitia detineant. Cuius dei ira? Utique creatoris. Ergo et veritas eius erit cuius et ira, quae revelari habet in ultionem veritatis. Etiam adiciens, Scimus autem iudicium dei secundum veritatem esse, et iram ipsam probavit, ex qua venit iudicium pro veritate, et veritatem rursus eiusdem dei confirmavit cuius iram probavit probando iudicium. Aliud est si veritatem dei alterius in iniustitia detentam creator iratus ulciscitur. Quantas autem foveas in ista vel maxime epistula Marcion fecerit, auferendo quae voluit, de nostri instrumenti integritate parebit. Mihi sulficit, quae proinde eradenda non vidit, quasi neglegentias et caecitates eius accipere. Si enim iudicabit deus occulta hominum, tam eorum qui in lege deliquerunt, quam eorum qui sine lege, quia et hi legem ignorant et natura faciunt quae sunt legis, utique is deus iudicabit cuius sunt et lex et ipsa natura, quae legis est instar ignorantibus legem. Iudicabit autem quomodo? Secundum evangelium, inquit, per Christum. Ergo et evangelium et Christus illius sunt cuius et lex et natura, quae per evangelium et Christum vindicabuntur, adeo illo iudicio dei quod et supra, secundum veritatem. Ergo qua defendenda reveletur de caelo ira, non nisi a deo irae, ita et hic sensus pristino cohaerens, in quo iudicium creatoris edicitur, non potest in alium deum referri, qui nec iudicat nec iraseitur, sed in illum cuius dum haec sunt, iudicium dico et iram, etiam illa ipsius sint necesse est per quem haec habent transigi, evangelium et Christus. Et ideo vehitur in transgressores legis, docentes non furari et furantes, ut homo dei legis, non ut creatorem ipsum his modis tangens, qui et furari
vetans fraudem mandaverit in Aegyptios auri et argenti, quemadmodum et cetera in illum retorquent. Scilicet apostolus verebatur convicium deo palam facere, a quo non verebatur divertisse? Adeo autem Iudaeos incesserat, ut ingesserit propheticam increpationem: Propter vos nomen dei blasphematur. Quam ergo perversum, ut ipse blasphemaret eum cuius blasphemandi causa malos exprobrat! Praefert et circumcisionem cordis praeputiationi; apud deum legis est facta circumcisio cordis, non carnis, spiritu, non littera. Quodsi haec est circumcisio Hieremiae: Et circumcidemini praeputia cordis, sicut et Moyses: Circumcidemini duricordiam vestram, eius erit spiritus circumcidens cor cuius et littera metens carnem eius, et Iudaeus qui in occulto cuius et Iudaeus in aperto, quia nec Iudaeum nominare vellet apostolus non Iudaeorum dei servum. Tunc lex, nunc iustitia dei per fidem Christi. Quae est ista distinctio? Servivit deus tuus dispositioni creatoris, dans ei tempus et legi eius: an eius tunc cuius et nunc? Eius lex cuius et fides Christi; distinctio dispositionum est, non deorum. Monet iustificatos ex fide Christi, non ex lege, pacem ad deum habere. Ad quem? Cuius nusquam fuimus hostes, an cuius legi et naturae rebellavimus? Nam si in eum competit pax cum quo fuit bellum, ei et iustificabimur, et eius erit Christus, ex cuius fide iustificabimur, ad cuius pacem competit redigi hostes eius aliquando. Lex autem, inquit, subintroivit, ut abundaret delictum. Quare? ut superabundaret, inquit, gratia. Cuius dei gratia, si non cuius et lex? Nisi si creator ideo legem intercalavit, ut negotium procuraret gratiae dei alterius et quidem aemuli, ne dixerim ignoti, ut, quemadmodum apud ipsum regnaverat peccatum in mortem, ita et gratia regnaret in iustitia in vitam per Iesum Christum, adversarium ipsius. Propter hoc omnia concluserat lex creatoris sub delictum, et totum mundum deduxerat in reatum, et omne os obstruxerat, ne qui gloriaretur per illam, ut gratia servaretur in gloriam Christi, non creatoris, sed Marcionis. Possum et hic de substantia Christi praestruere ex prospectu quaestionis subsecuturae. Mortuos enim nos, inquit, legi. Ergo corpus Christi et potest corpus contendi, non statim caro. Sed et quaecunque substantia sit, cum eius nominat corpus quem subicit ex mortuis resurrexisse, non potest aliud cor-
pus intellegi quam carnis, in quam lex mortis est dicta. Ecce autem et testimonium perhibet legi, et causa delicti eam excusat. Quid ergo dicemus? Quia lex peccatum? Absit. Erubesce, Marcion. Absit. Abominatur apostolus criminationem legis. Sed ego delictum non scio nisi per legem. O summum ex hoc praeconium legis, per quam liquuit delictum latere! Non ergo lex seduxit, sed peccatum per praecepti occasionem. Quid deo imputas legis quod legi eius apostolus imputare non audet? Atquin et accumulat: Lex sancta, et praeceptum eius iustum et bonum. Si taliter veneratur legem creatoris, quomodo ipsum destruat nescio. Quis discernit duos deos, iustum alium, bonum alium, cum is utrumque debeat credi cuius praeceptum et bonum et iustum est? Si autem et spiritalem confirmat legem, utique et propheticam, utique et figuratam. Debeo enim et hinc constituere Christum in lege figurate praedicatum, quo nec a Iudaeis omnibus potuerit agnosei.