Adversus Marcionem
Tertullian
Tertullian. Quinti Septimii Florentis Tertulliani Quae Supersunt Omnia, Volume 2. Oehler, Franz, editor. Leipzig: Weigel, 1854.
Nihil sine origine nisi deus solus. Quae quantum praecedit in statu omnium rerum, tantum praecedat necesse est etiam in retractatu earum, ut constare de statu possit, quia nec habeas dispicere quid quale sit, nisi certus an sit, cum cognoveris unde sit. Et ideo ex opusculi ordine ad hanc materiam devolutus apostoli quoque originem a Marcione desidero, novus aliqui discipulus nec ullius alterius auditor, qui nihil interim credam nisi nihil temere credendum, temere porro credi quodcunque sine originis agnitione creditur, quique dignissime ad sollicitudinem redigam istam inquisitionem, cum is mihi affirmatur apostolus quem in albo apostolorum apud evangelium non deprehendo. Denique audiens postea eum a domino allectum, iam in caelis quiescente, quasi inprovidentiam existimo si non ante scivit illum sibi necessarium Christus, sed iam ordinato officio apostolatus et in sua opera dimisso ex incursu, non ex prospectu, adiciendum existimavit, necessitate, ut ita dixerim, non voluntate. Quamobrem, Pontice nauclere, si nunquam furtivas merces vel illicitas in acatos tuas recepisti, si nullum omnino onus avertisti vel adulterasti, cautior utique et fidelior in dei rebus, edas velim nobis, quo symbolo susceperis apostolum Paulum, quis illum tituli charactere percusserit, quis transmiserit tibi, quis imposuerit, ut possis eum constanter exponere, ne illius
probetur, qui omnia apostolatus eius instrumenta protulerit. Ipse se, ioquit, apostolum est professus, et quidem non ab hominibus nec per hominem, sed per Iesum Christum. Plane profiteri potest semet ipsum quivis, verum professio eius alterius auctoritate conficitur; alius scribit, alius subscribit, alius obsignat, alius actis refert. Nemo sibi et professor ct testis est. Praeter haec utique Iegisti, multos venturos, qui dicant: ego sum Christus. Si est, qui se Christum mentiatur, quanto magis qui se apostolum praedicet Christi? Adbuc ego in persona discipuli et inquisitoris conversor, ut iam hinc et fidem tuam obtundam, qui unde eam probes, non habes, et impudentiam suflundam, qui vindicas, et unde possis vindicare, non recipis. Sit Christus, sit apostolus, ut alterius, dum non probantur nisi de instrumento creatoris. Nam mihi Paulum etiam Genesis olim repromisit Inter illas enim figuras et propheticas super filios suos benedictiones Iacob, cum ad Beniamin dixisset: Beniamin, inquit, iupus rapax ad matutinum comedet adhuc, et ad vesperam dabit escam. Ex tribu enim Beniamin oriturum Paulum providebat, lupum rapacem ad matutinum comedentem, id est, prima aetate vastaturum pecora domiai ut persecutorem ecclesiorum, dehinc ad vesperam escam daturum, id est, devergente iam aetate oves Christi edocaturum ut doctorem nationum. Nam et Saulis primo asperitas insectationis erga David, dehinc poenitentia et satisfactio, hona pro malis recipientis, non aliod portendebat, qoam Paolum in Saule secundum trihus et lesum in David secondom virginis censum. Haec figurarum sacramenta si tibi displicent, certe Acta Apostolorum hunc mihi ordinem Pauli tradiderunt a te quoque non negandum. Inde apostolom ostendo persecutorem, non ab hominibus neque per hominem; inde et ipsi credere inducor; inde te a defensione eius expello, nec timeo dicentem, Tu ergo negas apostolum Paulum? Non blasphemo quem tueor. Nego, ut to probare compellam. Nego, ut meum esse convincam. Aut si ad nostram fidem spectas, recipe quae eam faciunt. Si ad tuam provocas, ede quae eam praestruunt. Aut proba esse quae credis; aut si non probas, quomodo credis? Aut qualis es adversus eum credens a quo solo probatur esse quod credis? Habe nunc et apostolum de meo sicut et Christum, tam meum apostolum quam et Christum. Iisdem et hic dimicabimus lineis, in ipso gradu provocabimus praescriptionis, oportere scilicet et apostolum qui creatoris negetur, immo et adversus creatorem proferatur, nihil docere, nihil sapere, nihil velle secundum creatorem, et inprimis tanta constantia alium deum edicere quanta a lege creatoris abrupit. Neque enim verisimile est ut avertens a Iudaismo non pariter ostenderet in cuius dei fidem averteret, quia nemo transire posset a creatore nesciens ad quem transeundum sibi esset. Sive enim Christus iam alium deum revelaverat, sequebatur etiam apostoli testatio, vel ne non eius dei apostolus haberetur quem Christus revelaverat, et quia non licebat abscondi ab apostolo qui iam revelatus fuisset a Christo: sive nihil tale de deo Christus revelaverat, tanto magis ab apostolo debuerat revelari, qui iam non posset ab alio, non credendus sine dubio si nec ab apostolo revelatus. Quod idcirco praestruximus, ut iam hinc profiteamur nos proinde probaturos nullum alium deum ab apostolo circumlatum, sicut probavimus nec a Christo, ex ipsius utique epistulis Pauli, quas proinde mutilatas etiam de numero forma iam haeretici evangelii praeiudicasse debebit.DE EPISTULA AD GALATAS. Principalem adversus
Iudaismum epistolam nos quoque confitemur, quae Galatas docet. Amplectimur etenim omnem illam legis veteris abolitionem, ut et ipsam de creatoris venientem dispositione, sicut saepe iam in isto ordine tractavimus de praedicata novatione a prophetis dei nostri. Quodsi creator quidem vetera cessura promisit, novis scilicet orituris, Christus vero tempus distinctionis istius (lex et prophetae usque ad Ioannem) terminum in Ioanne statuens inter utrumque ordinem desinentium e xinde veterum et incipientium novorum: necessarie et apostolus in Christo post Ioannem revelato vetera infirmat, nova vero confirmat, atque ita non alterius dei fidem curat, quam creatoris, apud quem et vetera decessura praedicabantur. Igitur et legis destructio et evangelii aedificatio pro me faciunt in ista quoque epistola ad eam Galatarum praesumptionem pertinentes, qua praesumebant Christum, ut puta creatoris salva creatoris Iege credendum, quod adhuc incredibile videretur Iegem a suo auctore deponi. Porro si omniuo alium deum ab apostolo audissent, ultro utique scissent abscedendum sibi esse a lege eius dei, quem reliquissent alium secuti. Quis enim exspectaret diutius discere, quod novam deberet sectari disciplinam, qui novum deum recepisset? Immo quia eadem quidem divinitas praedicabatur in evangelio, quae semper nota fuerat in lege, disciplina vero non eadem, bic erat totus quaestionis status, an lex creatoris ab evangelio deberet excludi in Christo creatoris. Denique aufer hunc statum, et vacat quaestio. Vacante autem quaestione, ultro olDoibus agnoscentibus, discedendum sibi esse ab ordine creatoris per fidem dei alterius, nulla apostolo materia competisset id tam presse doceudi, quod ultro fides ipsa dictasset. Igitur tota intentio epistolae istius nihil aliud docet, quam legis discessionem venientem de creatoris dispositione, ut adhuc suggeremus. Si item nullius novi dei exserit mentionem, quod nusquam magis fecisset, quam in ista materia, ut rationem scilicet ablegendae legis unica hac et sufficientissima defiuitione proponeret novae divinitatis, apparet quomodo scribat. Miror vos tam cito transferri ab eo, qni vos vocavit in gratiam, ad aliud evangelium, ex conversatione aliud, non ex religione, ex disciplina, non ex divinitate, quoniam quidem evangelium Christi a lege evocare deberet ad gratiam, non a creatore ad alium deum. Nemo enim illos moverat a creatore, ut viderentur sic ad aliud evangelium transferri, quasi dum ad creatorem transferuntur. Nam et adiciens, quod aliud evangelium omnino non esset, creatoris confirmat id quod esse defendit. Sed enim et creator evangelium repromittit, dicens per Esaiam, Ascende in montem excelsum, qui evangelizas Sioni, extolle vocem in valentia tua, qui evangelizas Hierusalem; item ad apostolorum personam, Quam tempestivi pedes evangelizantium pacem, evangelizamtium bona, utique et nationibus evangelizantium, quoniam et, In nomine eius, inquit, nationes sperabunt, Christi scilicet, cui ait, Posui te in lumen nationum. Est autem evangelium etiam dei novi, quod vis tunc ab apostolo defensum. Iam ergo duo sunt evangelia apud duos deos, et mentitus erit apostolus dicens quod aliud omnino non est, cum sit et aliud, cum sic suum evangelium defendere potuisset, ut potius demonstraret, non ut unum determinaret. Sed fortasse, ut fugias hinc, et ideo, dices, subtexuit, Licet angelus de caelo aliter evangelizaverit, anathema sit, quia et creatorem sciebat evangelizaturum. Rursus ergo te implicas. Hoc est enim quod adstringeris. Duo enim evangelia confirmare non est eius qui aliud iam negarit. Tamen lucet sensus eius qui suam praemisit personam: Sed et si nos aut angelus de caelo aliter evangelizaverit. Verbi enim gratia dictum est. Ceterum si nec ipse aliter evangelizaturus, utique nec angelus. Ita angelum ad hoc nominavit, quo multo magis hominibus non esset credendum, quando nec angelo, nec apostolo, non angelum ad evangelium referret creatoris. Exinde decurrens ordinem conversionis suae de persecutore in apostolum scripturam Apostolicorum confirmat, apud quam ipsa etiam epistulae istius materia recognoscitur, intercessisse quosdam qui dicerent circumcidi oportere et observandam esse Moysi legem, tunc apostolos de ista quaestione consultos ex auctoritate spiritus renuntiasse non esse imponenda onera hominibus quae patres ipsi non potuissent sustinere. Quodsi et ex hoc congruunt Paulo Apostolorum Acta, cur ea respuatis iam apparet, ut deum scilicet non alium praedicantia quam creatorem, nec Christum alterius quam creatoris, quando nec promissio spiritus sancti aliunde probetur exhibita quam de instrumento Actorum. Quae utique verisimile non est ex parte quidem apostolo convenire, cum ordinem eius secundum ipsius testimo- nium ostendunt, ex parte vero dissidere, cum divinitatem in Christo creatoris annuntiant, ut praedicationem quidem apostolorum non sit secutus Paulus, qui formam ab eis dedocendae legis accepit.Denique ad patrocinium Petri ceterorumque apostolorum ascendisse Hierosolymam post annos quatuordecim scribit, ut conferret cum illis de evangelii sui regula, ne in vacuum tot annis cucurrisset aut curreret, si quid scilicet citra formam illorum evangelizaret. Adeo ab illis probari et constabiliri desiderarat, quos, si quando, vultis Iudaismi magis adfines subintellegi. Cum vero nec Titum dicit circumcisum, iam incipit ostendere solam circum cisionis quaestionem ex defensione adhuc legis concussam ab eis quos propterea falsos et superinducticios fratres appellat, non aliud statuere pergentes quam perseverantiam legis, ex fide sine dubio intergra creatoris, atque ita pervertentes evangelium, non interpolatione scripturae, qua Christum creatoris effingerent, sed retentione veteris disciplinae, ne legem creatoris excluderent. Ergo propter falsos, inquit, superinducticios fratres, qui subintraverant ad speculandam libertatem nostram, quam habemus in Christo, ut nos subigerent servituti, nec ad horam cessimus subiectioni. Intendamus enim et sensui ipsi et causae eius, et apparebit vitiatio scripturae. Cum praemittit, Sed nec Titus, qui mecum erat, cum esset Graecus, coactus est circumcidi, dehinc subiungit, Propter superinducticios falsos fratres, et reliqua, contrarii utique facti incipit reddere rationem, ostendens propter quid fecerit quod nec fecisset nec ostendisset, si illud propter quod fecit non accidisset. Denique dicas velim, si non subintroissent falsi illi fratres ad speculandam libertatem eorum, cessissent subiectioni? Non opinor. Ergo cesserunt, quia fuerunt propter quos crederetur. Hoc enim rudi fidei et adhuc de legis observatione suspensae competebat, ipso quoque apostolo ne in vacuum cucurrisset aut curreret su-
specto. Itaque frustrandi erant falsi fratres, speculantes libertatem Christianam, ne ante eam in servitutem abducerent Iudaismi quam Paulus sciret se non in vacuum cucurrisse, quam dexteras ei darent antecessores, quam ex censu eorum in nationes praedicandi munus subiret. Necessario igitur cessit ad tempus, et sic ei ratio constat Timotheum circumcidendi et rasos introducendi in templum, quae in Actis edicuntur, adeo vera, ut apostolo consonent profitenti factum se ludaeis Iudaeum, ut Iudaeos lucrifaceret, et sub lege agentem propter eos qui sub lege agerent, sic et propter superinductos illos, et omnibus novissime omnia factum, ut omnes lucraretur. Si haec quoque intellegi ex hoc postulant, id quoque nemo dubitabit, eius dei et Christi praedicatorem Paulum cuius legem quamvis excludens interim, tamen pro temporibus admiserat, statim amoliendam si novum deum protulisset. Bene igitur quod et dexteras Paulo dederunt Petrus et Iacobus et Ioannes, et de officii distributione pepigerunt, ut Paulus in nationes, illi in circumcisionem, tantum ut meminissent egenorum, et hoc secundum legem creatoris, pauperes et egenos foventis, sicut in evangelii vestri retractatu probatum est. Adeo constat de lege sola fuisse quaestionem, dum ostenditur quid ex lege custodiri convenerit. Sed reprehendit Petrum non recto pede incedentem ad evangelii veritatem. Plane reprehendit, non ob aliud tamen quam ob inconstantiam victus, quem pro personarum qualitate variabat, timens eos qui erant ex circumcisione, non ob aliquam divinitatis perversitatem, de qua et aliis in faciem restitisset, qui de minore causa conversationis ambiguae Petro ipsi non pepercit. Sed quomodo Marcionitae volunt credi? De cetero pergat apostolus, negans ex operibus legis iustificari hominem, sed ex fide. Eiusdem tamen dei cuius et lex. Nec enim laborasset fidem a lege discernere, quam diversitas ipsius divinitatis ultro discrevisset, si fuisset. Merito non reaedificabat quae destruxit. Destrui autem lex habuit ex quo vox loannis clamavit in eremo: Parate vias domini, ut fierent rivi et colles et montes repleti et humiliati, et tortuosa et aspera in rectitudinem et in campos, id est, legis difficultates in evangelii facilitates. Meminerat iam et psalmi esse tempus: disrumpamus a nobis vincula eorum, et abiiciamus a nobis iugum ipsorum, ex quo tumultuatae sunt gentes et populi meditati sunt inania; astiterunt reges terrae et magistratus congregati sunt in unum adversus dominum et adversus Christum ipsius; ut iam ex fidei fibertate instificetur homo, non ex legis servitute, quia iustus ex fide vivit. Quodsi prophetes Abacum praenuntiavit, habes et apostolum prophetas confirmantem, sicut et Christus. Eius crgo dei erit fides, in qua vivet iustus, cuius et lex, in qua non iustihcatur operarius. Proinde si in lege maledictio est, in fide vero bensdictio, utrumque habes propositum apud creatorem: ecce posui, inquit, ante te maledictionem et benedictionem. Non potes distantiam vindicare, quae etsi rerum est, non ideo auctorum, quae ab uno auctore proponitur. Cur autem Christus factus sit pro nobis maledictio , ipso apostolo edocente manifestum est, quam nobiscum faciat, id est, secundum fidem creatoris. Neque enim quia creator pronuntiavit: maledictus omnis in ligno suspensus, ideo videbitur alterius dei esse Christus et ideirco a creatore iam tunc in lege maledictus. Et quomodo praemaledixisset eum creator, quem ignorat? Cur autem non magis competat creatori filium suum dedisse maledictioni suae, quam illi deo tuo subdidisse maledictioni, et quidem pro homine alieno? Denique si atrox videtur hoc in creatore circa filium, proinde tuo in deo; si vero rationale et in tuo, proinde et in meo, et magis in meo. Facilius enim crederetur eius esse, per maledictionem Christi benedictionem prospexisse bomini, qui et maledictionem aliquando et benedictionem proposuerit ante hominem, quam qui neutrum unquam sit apud te professus. Accepimus igitur benedictionem spiritalem per fidem, inquit, ex qua scilicet vivet iustus, secundum creatorem. Hoc est ergo, quod dico eius dei fidem esse, cuius est forma gratiae fidei. Sed et cum adiicit: omnes enim filii estis fidei, ostenditur, quid supra haeretica industria eraserit, mentionem scilicet Abrabae, qua nos apostolus filios Abrabae per fidem affirmat, secundum quam mentionem hic qunque filios fidei notavit. Ceterum quomodo filii fidei? et cuius fidei, si non Abrabae? Si enim Abrabam deo credidit, et deputatum est iustitiae, atque exinde pater multarum nationum meruit nuncupari, nos autem credendo deo magis proinde iustificamur, sicut Abraham, et vitam proinde consequimur, sicut iustus ex fide vivit: sic fit ut et supra filios nos Abrahae pronuntiarit, qua patris fidei, et hic filios fidei, per quam Abraham pater nationum fuerat repromissus. Ipsum quod fidem a circumcisione revocabat, nonne Abrahae filios constituere quaerebat, qui in carnis integritate crediderat? Denique alterius dei fides ad formam dei alterius non potest admitti, ut credentes iustitiae deputet, ut iustos vivere faciat, ut nationes filios fidei dicat. Totum hoc eius est apud quem ante iam notum est sub eadem Abrahae mentione, dum ipso sensu revincatur.