Adversus Marcionem
Tertullian
Tertullian. Quinti Septimii Florentis Tertulliani Quae Supersunt Omnia, Volume 2. Oehler, Franz, editor. Leipzig: Weigel, 1854.
Vae, ait, per quem traditur filius hominis. Ergo iam Vae constat imprecationis et comminationis inclamationem intellegendam et irato et offenso deputandam; nisi si Iudas impune erat tantum sceleris relaturus. Aut si impune, vacat Vae: si non impune, utique ab eo puniendus in quem scelus traditionis admisit. Porro si sciens passus est hominem quem ipse comitatui suo asciverat in tantum scelus ruere, noli iam de creatore circa Adam retractare quae in tuum quoque deum retorquentur, aut ignorasse illum, qui
non ex providentia obstitit peccaturo, aut obsistere non potuisse, si ignorabat, aut noluisse, si et sciebat et poterat, atque ita malitiosum iudicandum, qui passus sit hominem suum ex delicto perire. Suadeo igitur agnoscas potius et in isto creatorem quam parem illi deum optimum adversus sententiam tuam facias. Nam et Petrum praesumptorie aliquid elocutum negationi potius destinando zeloten deum tibi ostendit. Debuit etiam osculo tradi propheticus scilicet Christus, ut eius scilicet filius qui labiis a populo diligebatur Perductus in consessum an ipse esset Christus interrogatur. De quo Christo Iudaei quaesisset nisi de suo? Cur ergo non vel tunc alium eis prodidit? Ut pati posset, inquis. Id est ut ille optimus ignorantes adhuc in scelus mergeret. Atquin et si dixisset, passurus esset. Si dixero enim, inquit, vobis non creditis. Porro non credituri perseverassent in necem eius. Et cur non magis passurus esset, si alterius dei, ac per hoc adversarium creatoris manifestaset? Ergo non ut pateretur alium se tunc quoque supersedit ostendere, sed quoniam ex ore eius confessionem extorquere cupiebant, nec confesso tamen credituri, qui eum ex operibus scripturas adimplentibus agnoviase debuerant, ita eius fuit occultasse se cui ultro debehatur agnitio. Et tamen adhuc eis manum porrigens, Abhinc, inquit, erit filius hominis sedens ad dexteram virtutis dei. Suggerebat enim se ex Danielis prophetia filium hominis, et e psalmo David sedentem ad dexteram dei. Itaque ex isto dicto et scripturae comparatione illuminati quem se vellet intellegi, Ergo, inquiunt, tu dei filius es? Cuius dei, nisi quem solum noverant? Cuius dei, nisi quem in psalmo meminerant dixisse filio suo, Sede ad dexteram meam? Sed respondit, Vos dicitis, quasi non ego. Atquin confirmavit id se esse quod illi dixerant, dum rursus interrogant. Unde autem probabis interrogative et non ipsos confirmative pronuntiasse, Ergo tu filius dei es? Ut, quia oblique ostenderat se per scripturas filium dei intellegendum, sic senserunt, Ergo tu dei es filius? quod te non vis aperte dicere, aeque ita et ille, Vos dicitis, confirmative respondit, et adeo sic fuit pronuntiatio eius, ut perseveraverint in eo quod pronuntiatio sapiebat.Perductum enim illum ad Pilatum onerare coeperunt quod se regem diceret Christum, sine dubio dei filium, sessurum ad dei dexteram. Ceterum alio eum titulo gravassent, incerti an filium dei se dixisset, nisi Vos dicitis sic pronuntiasset, hoc se esse quod dicerent. Pilato quoque interroganti, Tu es Christus? proinde, Tu dicis, ne metu potestatis videretur amplius respondisse. Constitutus est igitur dominus in iudicio. Et statuit in iudicio populum suum. Ipse dominus in iudicium venit cum presbyteris et archontibus populi, secundum Esaiam. Atque exinde omne scriptum passionis suae implevit. Tumultuatae sunt ibidem nationes, et populi meditati sunt inania. Astiterunt reges terrae, et archontes congregati sunt in unum adversus dominum et adversus Christum eius. Nationes, Romani qui cum Pilato fuerant, populi, tribus Israelis, reges, in Herode, archontes, in summis sacerdotibus. Nam et Herodi velut munus a Pilato missus Osee vocibus fidem reddidit. De Christo enim prophetaverat: Et vinctum eum ducent xenium regi. Delectatus est denique Herodes viso Iesu, nec vocem ullam ab eo audivit. Tanquam agnus enim coram tondente, sic non aperuit os suum, quia dominus dederat illi linguam disciplinae, ut sciret quomodo eum oporteret proferre sermonem, illam scilicet linguam quam in psalmo adglutinatam gutturi suo tunc probabat non loquendo. Et Barrabas quidem nocentissimus vita ut bonus donatur, Christus vero iustissimus ut homicida morti expostulatur. Sed et duo scelesti circumfiguntur illi, ut inter iniquos scilicet deputaretur. Vestitum plane eius a militibus divisum, partim sorte concessum, Marcion abstulit, respicens psalmi prophetiam: Dispertiti sibi sunt vestimenta mea, et in vestitum meum sortem miserunt. Aufer igitur et crucem ipsam. Idem tamen psalmus de eo non tacet: Foderunt manus meas et pedes meos. Totus in illo exitus legitur. Circumdederunt me canes, synagoga maleficorum circumvallavit me: omnes qui spectabant me, naso irridebant me: locuti sunt labiis, et capita moverunt: speravit in deum, liberet eum. Quo iam testimonium vestimentorum? Habe falsi tui praedam; totus psalmus vestimenta sunt Christi. Ecce
autem et elementa concutiuntur. Dominus enim patiebatur ipsorum. Ceterum adversario laeso caelum luminibus floruisset, magis sol radiis insultasset, magis dies stetisset, libenter spectans pendentem in patibulo Christum Marcionis. Haec argumenta quoque mihi competissent, et si non fuissent praedicata. Caclum, inquit Esaias, vestiam tenebris. Hic erit dies de quo et Amos: Et erit illa die, dicit dominus, occidet sol meridie (habes et horae sextae significationem), et contenebrabit super terram. Scissum est et templi velum, angeli eruptione, derelinquentis filiam Sionis, tanquam in vinea spculam, et in cucumerario casulam. O quantum perseveravit etiam tricesimo psalmo Christum ipsum reddere! Vociferatur ad patrem, ut et moriens ultima voce prophetas adimpleret. Hoc dicto expiravit. Quis? spiritus semetipsum, an caro spiritum? Sed spiritus semetipsum expirare non potuit. Alius est qui expirat, alius qui expiratur. Si spiritus expiratur, ab alio expiretur necesse est. Quodsi solus spiritus fuisset, discessisse potius diceretur quam expirasse. Quis igitur expirat spiritum nisi caro, quae et spirat quando illum habet, et ita eum cum amittit expirat? Denique si caro non fuit, sed phantasma carnis, phantasma autem spiritus fuit, spiritus autem semetipsum expiravit et expirando discessit, sine dubio phantasma discessit cum spiritus, qui erat phantasma, discessit, et nusquam comparuit phantasma cum spiritu. Nihil ergo remansit in ligno, nihil pependit etiam post expirationem, nihil de Pilato postulatum, nihil de patibulo detractum, nihil sindone involutum, nihil sepulcro novo conditum. Atquin non nihil. Quid igitur illud fuit? Si phantasma, adhuc ergo inerat et Christus. Si discesserat Christus, ergo abstulerat phantasma. Superest impudentiae haereticae dicere phantasma illic phantasmatis remansisse. Sed si et Ioseph corpus fuisse noverat, quod tota pietate tractavit? ille Ioseph qui non consenserat in sceiere Iudaeis? Beatus vir, qui non abiit in consilio impiorum, et in via peccatorum non stetit, et in cathedra pestilentiae non sedit.Oportuerat etiam sepuitorem domini prophetari ac iam tunc merito benedici, si nec mulierum illarum officium praeterit prophetia quae ante lucem convenerunt ad sepulcrum cum odorum paratura. De hoc enim per Osee, Ut quaerant, inquit, faci(??)m meam, ante lucem vigilabunt ad me dicentes, Eamus et convertamur ad dominum, quia ipse eripuit et curabit nos, percussit et miserebitur nostri, sanabit nos post biduum, in die tertia resurgemus. Quis enim haec non credat in recogitatu mulierum illarum volutata inter dolorem praesentis destitutionis, qua percussae sibi videbantur a domino, et spem resurrectionis ipsius, qua restitui rite arbitrantur? Corpore autem non invento sublata erat sepultura eius de medio, secundum Esaiam. Sed et duo ibidem angeli apparuerunt. Tot fere laterensibus uti solebat in duobus testibus consistens dei sermo. Revertentes quoque a sepulcro mulieres, et ab illa angelorum visione, prospiciebat Esaias: Mulieres, inquit, venientes a visione, venite, ad renuntiandam scilicet domini resurrectionem. Bene autem quod incredulitas discipulorum perseverabat, ut in finem usque defensio nostra consisteret Christum Iesum non alium se discipulis edidisse quam prophetarum. Nam cum duo ex illis iter agerent et dominus eis adhaesisset, non comparens quod ipse esset, etiam dissimulans de conscientia rei gestae, Nos autem putabamus, inquiunt, ipsum esse redemptorem Israelis, utique suum Christum, id est creatoris. Adeo nec alium se ediderat illis. Ceterum non existimarent eum creatoris, et cum creatoris existimaretur, non sustinuisset hanc de se existimationem, si non is esset qui existimatur. Aut ipse erit auctor erroris et praevaricator veritatis adversus dei optimi titulum. Sed nec post resurrectionem alium se eis ostendit quam quem existimatum sibi dixerant. Plane invectus est in illos: O insensati et tardi corde in non credendo omnibus quae locutus est ad vos. Quae locutus non alterius se dei esse probat, sed eiusdem dei. Nam eadem et angeli ad mulieres: Rememoramini quae locutus sit vobis in Gali-
laea dicens, quod oportet tradi filium hominis et crucifigi et tertia die resurgere. Et quare oportebat, nisi quia ita a deo creatore scriptum? Igitur increpavit illos ut de sola passione scandalizatos, et ut dubios de fide resurrectionis annuntiatae sibi a feminis, per quae non crediderant ipsum fuisse quem existimarant. Itaque quod existimaverant, id volens credi se eum se confirmabat quem existimaverant, creatoris scilicet Christum, redemptorem Israelis. De corporis autem veritate quid potest clarius? cum haesitantibus eis ne phantasma esset, immo phantasma credentibus, Quid turbati estis? inquit, et quid cogitationes subeunt in corda vestra? Videte manus meas et pedes, quia ego ipse sum, quoniam spiritus ossa non habet, sicut me videtis habere. Et Marcion quaedam contraria sibi illa, credo industria, eradere de evangelio suo noluit, ut ex his quae eradere potuit nec erasit illa quae erasit aut negetur erasisse aut merito erasisse dicatur. Nec parcit nisi eis quae non minus aliter interpretando quam delendo subvertit. Vult itaque sic dictum quasi, Spiritus ossa non habet, sicut me videtis habentem, ad spiritum referatur, sicut me videtis habetem, id est non habentem ossa, sicut et spiritus. Et quae ratio tortuositatis istius? cum simpliciter pronuntiare potuisset, Quia spiritus ossa non habet, sicut me videtis non habentem. Cur autem inspectui eorum manus et pedes suos offert, quae membra ex ossibus constant, si ossa non habebat? Cur adicit, Et scitote, quia ego sum, quem scilicet corporeum retro noverant? Aut si phantasma erat usquequaque, cur illos phantasma credentes increpabat? Atquin adhuc eis non credentibus propterea cibum desideravit, ut se ostenderet etiam dentes habere. Implevimus, ut opinor, sponsionem. Exhibuimus Iesum Christum prophetarum doctrinis, sententiis, affectibus, sensibus, virtutibus, passionibus, etiam resurrectione, non alium quam creatoris, siquidem et apostolos mittens ad praedicandum universis nationibus in omnem terram exire sonum eorum et in terminos terrae voces eorum psalmum adimplendo praecepit. Misereor tui, Marcion, frustra laborasti. Christus enim Iesus in evangelio tuo meus est.