Adversus Marcionem
Tertullian
Tertullian. Quinti Septimii Florentis Tertulliani Quae Supersunt Omnia, Volume 2. Oehler, Franz, editor. Leipzig: Weigel, 1854.
Sed Christus divortium prohibet dicens, Qui dimiserit uxorem suam et aliam duxerit, adulterium committit; qui dimissam a viro duxerit, aeque adulter est. Ut sic quoque prohibeat divortium, illicitum facit repudiatae matrimonium. Moyses vero permittit repudium in Deuteronomio: Si sumserit quis uxorem, et habitaverit cum ea, et evenerit non invenire eam apud eum gratiam, eo quod inventum sit in illa impudicum negotium, scribet libellum repudii et dabit in manu eius, et dimittet illam de domo sua. Vides diversitatem legis et evangelii, Moysi et Christi? Plane. Non enim recepisti illud quoque evangelium eiusdem veritatis et eiusdem Christi, in quo prohibens divortium propriam quaestionem eiua absolvit: Moyses propter duritiam cordis vestri praecepit libellum repudii dare; a primordio autem non fuit sic; quia scilicet qui marem et feminam fecerat, Erunt duo, dixerat, in carne una: quod deus itaque iunxit, homo disiunxerit? Hoc enim responso et Moysi constitutionem protexit, ut sui, et creatoris institutionem direxit, ut Christus ipsius. Sed quatenus ex his revincendus es quae recepisti, sic tibi occurram ac si meus Christus. Nonne et ipse prohibens divortium et patrem tamen gestans eum qui marem et
feminam lunxit excusaverit potius quam destruxerit Moysi constitutionem? Sed ecce sic tuus sit iste Christus contrarium docens Moysi et creatori, ut, si non contrarium ostendcro, meus sit. Dico enim illum condicionaliter nunc fecisse divortii prohibitionem, si ideo quis dimittat uxorem ut aliam ducat. Qui dimiserit, inquit, uxorem, et aliam duxerit, adulterium commisit, et qui a marito dimissam duxerit, aeque adulter est, ex eadem utique causa dimissam qua non licet dimitti, ut alia ducatur; illicite enim dimissam pro indimissa ducens adulter est. Manet enim matrimonium quod non rite diremptum est; manente matrimonio nubere adulterium est. Ita si condicionaliter prohibuit dimittere uxorem, non in totum prohibuit, et quod non prohibuit in totum, permisit alias, ubi causa cessat ob quam prohibuit. Etiam non contrarium Moysi docet, cuius praeceptum alicubi conservat, nondum dico confirmat. Aut si omnino negas permitti divortium a Christo, quomodo tu nuptias dirimis, nec coniungens marem et feminam, nec alibi coniunctos ad sacramentum bsptismatis et eucharistiae admittens nisi inter se coniuraverint adversus fructum nuptiarum, ut adversus ipsum creatorem? Certe quid facit apud te maritus si uxor eius commiserit adulterium? Habebitne illam? Scilicet nec tuum apostolum sinere coniungi prostitutae membra Christi. Habet itaque et Christum assertorem iustitia divortii. Iam bine confirmatur ab illo Moyses, ex eodem titulo prohibens repudium quo et Christus, si inventum fuerit in muliere negotium impudicum. Nam et in evangelio Matthaei, Qui dimiserit, inquit, uxorem suam praeter causam adulterii, facit eam adulterari. Aeque adulter censetur et ille qui dimissam a viro duxerit. Ceterum praeter ex causa adul- terii nec creator disiungit, quod ipse scilicet coniunxit, eodem alibi Moyse constituente eum qui ex compressione matrimonium fecerat non posse dimittere uxorem in omne tempus. Quodsi ex violentia coactum matrimonium stabit, quanto magis ex convenientia vluntarium? sicut et prophetiae auctoritate, Uxorem iuventutis tuae non dimittes. Habes itaque Christum ultro vestigia ubique creatoris ineuntem tam in permittendo repudio quam in prohibendo. Habes etiam nuptiarum, quoquo velis latere, prospectorem, quas nec separari vult prohibendo repudium, nec cum macula haberi tunc permittendo divortium. Erubesce non coniungens quos tuus quoque Christus coniunxit. Erubesce etiam disiungens sine eo meritc quo disiungi voluit et tuus Christus. Debeo nunc et illud ostendere unde hauc sententiam deduxerit dominus, quove direxerit. Ita enim plenius constabit eum non ad Moysen destruendum spectasse per repudii propositionem subito interpositam, quia nec subito interposita est, habens radicem ex eadem Ioannis mentione. Ioannes enim retundens Herodem quod adversus legem uxorem fratris sui defuncti duxisset, habentis filiam ex illa (non alias hoc permittente, immo et praecipiente lege, quam si frater illiberis decesserit, ut a fratre ipsius et ex costa ipsius supparetur semen illi), coniectus in carcerem fuerat, ab eodem Herode postmodum et occisus. Facta igitur mentione Ioannis dominus, et utique successus exitus eius, illicitorum matrimoniorum et adulterii figura iaculatus est in Herodem, adulterum pronuntians etiam qui dimissam a viro duxerit, quo magis impietatem Herodis oneraret, qui non minus morte quam repudio dimissam a viro duxerat, et hoc fratre habente ex illa filiam, et vel eo nomine illicite, ex libidinis, non ex legis instinctu, ac propterea propheten quoque assertorem legis occiderat. Hoc mihi disseruisse proficiet etiam ad subsequens argumentum divitis apud inferos dolentis et pauperis in sinu Abrahae requie- scentis. Nam et illud, quantum ad scripturae superficiem, subito propositum est, quantum ad intentionem sensus, et ipsum cohaeret mentioni Ioannis male tractati et suggillati Herodis male maritati, utriusque exitum deformans, Herodis tormenta et loannis refrigeria, ut iam audiret Herodes, Habent illic Moysen et prophetas, illos audiant. Sed Marcion aliorsum cogit, scilicet ut utramque mercedem creatoris sive tormenti sive refrigerii apud inferos determinet eis positam qui legi et prophetis obedierint, Christi vero et dei sui caelestem definiat sinum et portum. Respondebimus ad haec, ipsa scriptura revincente oculos eius, quae ab inferis discernit Abrahae sinum pauperi. Aliud enim inferi, ut puto, aliud quoque Abrabae sinus. Nam et magnum ait intercedere regiones istas profundum et transitum utrinque probibere. Sed nec allevasset dives oculos, et quidem de longinquo, nisi in superiora, et de altitudinis longinquo per immensam illam distantiam sublimitatis et profunditatis. Unde apparet sapienti cuique, qui aliquando Elysios audierit, esse aliquam localem determinationem quae sinus dicta sit Abrabae ad recipiendas animas filiorum eius, etiam ex nationibus, patris scilicet multarum nationum in Abrahae censum deputandarum, et ex eadem fide qua et Abraham deo credidit, nullo sub ingo legis nec in signo circumcisionis. Eam itaque regionem sinum dico Abrahae, etsi non caelestem, sublimiorem tamen inferis, interim refrigerium praebituram animabus iustorum, donec consummatio rerum resurrectionem omnium plenitudine mercedis expungat, tune apparitura caelesti promissione, quam Marcion suo vindicat, quasi non a creatore promulgatam. Ad quam ascensum suum Christus aedificat in caelum, secundum Amos, utique suis, ubi est et locus aeternus, de quo Esaias: Quis annuntiabit vobis locum aeternum, nisi scilicet Christus incedens in iustitia, loquens viam rectam, odio habens iniustitiam et iniquitatem? Quodsi aeternus locus repromittitur et ascensus in caelum aedificatur a creatore, promittente etiam semen Abrahae velut stellas caeli futurum, utique ob caelestem promissionem, salva ea promissione cur non capiat sinum Abrabae dici temporale aliquod animarum fidelium receptaculum in quo iam delinietur futuri imago ac candida quaedam utriusque iudicii prospiciatur? admoneus quoque vos haereticos, dum in vita estis, Moysen et prophetas unum deum praedicantes creatorem, et unum Christum praedicantes eius, et utrumque iudicium poenae et salutis aeternae apud unicum deum positum qui occidat et vivificet. Immo, inquit, nostri dei monela de caelo non Moysen et prophetas iussit audiri, sed Christum: hunc audite. Merito. Tunc enim apostoli satis iam audierant Moysen et prophetas, qui secuti erant Christum, credendo Moysi et prophetis. Nec enim accepisset Petrus dicere, Tu es Christus, antequam audisset et credidisset Moysi et prophetis, a quibus solis adhuc Christus annuntiabatur. Haec igitur fides eorum meruerat ut etiam voce caelesti confimaretur, iubente illum audiri quem agnoverant evangelizantem pacem, evangelizantem bona, annuntiantem locum aeternum, aedificantem illis ascensum suum in caelum. Apud inferos autem de eis dictum est: Habent illic Moysen et prophetas, audiant illos, qui non credebant, vel qui nec omnino sic credebant, esse post mortem superbiae divitiarum et gloriae delitiarum supplicia annuntiata a Moyse et prophetis, decreta autem ab eo deo qui de thronis deponit dynastas, et de sterquilinis elevat inopes. Ita cum utrinque pronuntiationis diversitas competat creatori, non erit divinitatum statuenda distantia, sed ipsarum materiarum.Conversus ibidem ad discipulos Vae dicit auctori scandalorum, expedisse ei, si natus non fuisset, aut si molino saxo ad collum
deligato praecipitatus esset in profundum, quam unum ex illis modicis utique discipulis eius scandalizasset. Aestima quale supplicium comninetur illi. Nec enim alius ulciscetur scandalum discipulorum eius. Agnosce igitur et iudicem et illo affectu pronuntiatem de cura suorum quo et creator retro: Qui tetigerit vos, ac si pupillam oculi mei tangat. Idem sensus eiusdem est. Peccantem fratrem iubet corripi; quod qui non fecerit, utique deliquit, aut ex odio volens fratrem in delicto perseverare, aut ex acceptione personae parcens ei, habens Leviticum: Non odies fratrem tuum in animo tuo, traductione traduces proximum tuum, utique et fratrem, et non sumes propter illum delictum. Nec mirum si ita docet qui pecora quoque fratris tui, si errantia in via inveneris, prohibet despicias quominus ea reducas fratri, nedum ipsum sibi. Sed et veniam des fratri in te delinquenti iubet, etiam septies. Parum plane. Plus est enim apud creatorem, qui nec modum statuit, in infinitum pronuntians, Fratris malitiae memor ne sis, nec petenti eam praestes mandat, sed et non petenti. Non enim dones offensam vult, sed obliviscaris. Lex leprosorum quantae sit interpretationis erga species ipsius vitii et inspectationis summi sacerdotis nostrum erit scire, Marcionis, morositatem legis opponere, ut et hic Christum aemulum eius affirmet, praevenientem sollemnia legis etiam in curatione decem leprosorum, quos tantummodo ire iussos, ut se ostenderent sacerdotibus, in itinere purgavit, sine tactu iam et sine verbo, tacita potestate et sola voluntate; quasi necesse sit semel remediatore languorum et vitiorum annuntiato Christo et de effectibus probato de qualitatibus curationum retractari, aut creatorem in Christo ad legem provocari; si quid aliter quam lege distinxit, ipse perfecit, cum aliter utique dominus per semetipsum operetur sive per filium, aliter per prophetas famulos suos, maxime documenta virtutis et potestatis, quae ut clariora et validiora, qua propria, distare a vicariis fas est. Sed eiusmodi et alibi iam dicta sunt in documento superiore. Nunc etsi praefatus est multos tunc fuisse leprosos apud lsraelem in diebus Helisaei prophetae et neminem eorum purgalum nisi Naaman Syrum, non utique et numerus faciet ad differentiam deorum in destructionem creatoris unum remediantis et praelationem eius qui decem emundarit. Quis enim dubitabit plures poluisse curari ab eo qui unum curasset quam ab illo decem qui nunquam retro unum? Sed hac cum maxime pronuntiatione diffidentiam Israelis vel superbiam pulsat, quod cum multi essent illic leprosi et prophetes non deesset, etiam edito documento nemo decucurrisset ad deum operantem in prophetis. Igitur quoniam ipse erat authenticus pontifex dei patris, inspexit illos secundum legis areanum, significantis Christum esse verum disceptatorem et climatorem humansrum macularum. Sed et quod in manifesto fuit legis, praecepit, Ite, ostendite vos sacerdotibus. Cur, si illos ante erat emundaturus? An quasi legis illusor, ut in itinere curatis ostenderet nibil esse legem cum ipsis sacerdotibus? Et utique viderit, si cui tam opiniosus videbitur Christus. Immo digniora sunt interpretanda et fidei iustiora. Ideo illos remediatos, qua secundum legem iussi abire ad sacerdotes obaudierant; neque enim credibile est (??)eruisse medicinam a destructore legis observatores legis. Sed cur pristino leproso nihil tale praecepit? Quia nec Helisaeus Syro Naaman; et tamen non idcirco non erat creatoris. Satis respondi; sed qui credidit, intellegit etiam altius aliquid. Disce igitur et causas. In Samariae regionibus res agebatur, unde erat et unus interim ex leprosis. Samaria autem desciverat ab Israele, habens schisma illud ex novem tribubus, quas avulsas per Achiam prophetam collocaverat apud Samariam Hieroboam. Sed et alias semper sibi placentes erant Samaritani de montibus et puteis patrum, sicut in evangelio loannis Samaritana illa in colloquio domini apud puteum: Nae tu maior sis, et cetera; et rursus: Patres nostri in isto monte adoraverunt, et vos dicitis, quia Hierosolymis oportet adorare. Itaque qui et per Amos Vae dixerit eis qui confident in monte Samariae, iam et ipsam restituere diguatus de industria iubet ostendere se sacerdotibus, utique qui non erant nisi ubi et templum, subiciens Samaritam Iudaeo, quoniam ex Iudaeis salus, licet Israëlitae et Samaritae. Tota enim promissio tribui Iudae Christus fuit; ut scirent Hierosolymis esse et sacerdotes et templum et matricem religionis et fontem, non puteum salutis. Et ideo, ut vidit agnovisse legem illos Hierosolymis expungendam, ex fide iam iustificandos sine legis ordine remediavit. Unde et unum illum solutum ex decem memorem divinae gratiae Samariten miratus non mandat offerre munus ex lege, quia satis iam obtulerat gloriam deo reddens, hoc et domino volente interpretari legem. Et tamen cui deo gratiam reddidit Samarites, quando nec Israëlites alium deum usque adhuc didicisset? Cui alii quam cui omnes remediati retro a Christo? Et ideo, Fides tua te salvum fecit, audiit, quia intellexerat veram se deo omnipotenti oblationem, gratiarum scilicet actionem, apud verum templum et verum pontificem eius Christum facere debere. Sed nec pharisaei possunt videri de alterius dei regno consuluisae dominum quando venturum sit quamdiu alius a Christo editus deus non erat, nec ille de alterius regno respondisse quam de cuius consulebatur. Non venit, inquit, regnum dei cum observatione, nec dicunt, Ecce hic, ecce illic: ecce enim regnum dei intra vos est. Quis non ita interpretabitur: Intra vos est, id est in manu, in potestate vestra, si audiatis, si faciatis dei praeceptum? Quodsi in praecepto est dei regnum, propone igitur contra, secundum nostras antitheses, Moysen, et una sententia est. Praeceptum, inquit, excelsum non est, nec longe a te. Non est in caelo, ut dicas, Quis ascendet in caelum et deponet nobis illud, et auditum illud faciemus? nec ultra mare est, ut dicas, Quis transfretabit et sumet illud nobis, et auditum illud faciemus? Prope te est verbum, in ore tuo, et in corde tuo, et in manibus tuis facere illud. Hoc erit, Non hic. nec illic; ecce enim intra vos est regnum die. Et ne argumentetur audacia haeretica de regno creatoris, de quo consulebatur, non de suo respondisse eis dominum, sequentia obsistunt. Dicens enim filium hominis ante multa pati et reprobari oportere, ante adventum suum, in quo et regnum substantialiter revelabitur, suum ostendit et regnum de quo responderat, quod passiones et reprohationes ipsius expectabat. Reprobari autem habens, et postea agnosci et assumi et extolli, etiam ipsum verbum reprobari inde decerpsit ubi in lapidis aenigmate utraque revelatio eius apud David canebatur, prima recusabilis, secunda honorabilis. Lapis, in quit, quem reprohaverunt aedificantes, iste factus est in caput anguli. A domino factum est hoc. Vanum enim, si credidimus deum de contumelia aut gloria scilicet alicuius praedicasse, ut non eum portenderet quem et in lapidis et in petrae et in montis figura portenderat. Sed si de suo loquitur adventu, cur eum diebus NoÄ et Loth comparat tetris et atrocibus, deus lenis et mitis? Cur admonet meminisse uxoris Loth, quae praeceptum creatoris non impune contempsit, si non cum iudicio venit vindicandorum praeceptorum suorum? Etiam si vindicat ut ille, si iudicat me, non debuit per eius documenta formare quem destruit, ne ille me formare videatur. Si vero et hic non de suo loquitur adventu, sed de Iudaei Christi, expectemus etiam nunc ne quid de suo praedicet, illum interim esse credentes quem omni loco praedicat.Nam et orandi perseverantiam et instantiam mandans parabolam iudicis ponit coacti audire viduam instantia et perseverantia interpellationum eius. Ergo iudicem deum ostendit orandum, non se, si non ipse est iudex. Sed subiunxit facturum deum vindictam electorum suorum. Si ergo ipse erit iudex qui et vindex, creatorem ergo meliorem deum probavit, quem electorum suorum clamantium ad eum die et nocte vindicem ostendit. Et tamen cum templum creatoris inducit, et duos adorantes diversa mente describit, pharisaeum in superbia, publicanum in humilitate, ideoque alterum reprobatum, alterum iustificatum descendisse, utique docendo qua disciplina sit orandum eum et hic orandum constituit a quo relaturi essent eam orandi disciplinam, sive reprobatricem superbiae sive iustificatricem humilitatis. Alterius dei nec templum nec oratores nec iudicium invenio penes Christum, nisi creatoris. Illum, iubet adorare in humilitate, ut allevatorem humilium, non in
superbia, ut destructorem superborum. Quem alium adorandum mihi ostendit? qua disciplina? qua spe? Neminem, opinor. Nam et quam docuit orationem, creatori probavimus convenire. Aliud est si etiam adorari, qua deus optimus et ultro bonus, non vult. Sed quis optimus, nisi unus, inquit, deus? Non quasi ex duobus diis unum optimum ostenderit, sed unum esse optimum deum solum, qui sic unus sit optimus, qua solus deus. Et utique optimus, qui pluit super iustos et iniustos, et solem suum oriri facit super bonos et malos, sustinens et alens et iuvuns etiam Marcionitas. Denique interrogalus ab illo quedem, Praeceptor optime, quid faciens vitam aeternam possidebo? de praeceptis creatoris an ea sciret, id est faceret, expostulavit, ad contestandum praeceptis creatoris vitam acquiri sempiternam: cumque ille principaliora quaeque affirmasset observasse se ab adulescentia, Unum, inquit, tibi deest: Omnia, quaecumque habes, vende et da pauperibus, et habebis thesaurum in caelo, et veni, sequer(??) me. Age, Marcion, omnesque iam commiserones et co(??)dibiles eius haeretici, quid audebitis dicere? Resciditne Christus priora praecepta, non occidenti, non adulterandi, non furandi, non falsum testandi, diligendi patrem et matrem? an et illa servavit, et quod decrat adiecit? Quamquam et hoc praeceptum largitionis in egenos ubique diffusum sit in lege et prophetis, uti gloriosissimus ille observator praeceptorum pecuniam multo cariorem habiturus traduceretur. Salvum est igitur et hoc in evangelio: Non veni dissolvere legem et prophetas, sed potius adimplere. Simul et cetera dubitatione liberavit, manifestando unius esse et dei nomen et optimi, et vitam aeternam et thesaurum in caelo, et semetipsum, cuius praecepta supplendo et conservavit et auxit, secundum Michaeam quoque hoc loco recongnoscendus, dicentem, Si aununtiavit tibi, homo, quid bonum, aut quid a te dominus exquirit quam facere iudicium, diligere misericordiam, et paratum esse sequi dominum deum tuum? Et homo enim Christus annuntians quid sit bonum, scientiam legis, Praecepta, inquit, scis. Facere iudicium: Vende, inquit, quae habes; diligere misericordiam: Et da, inquit, egenis; paratum esse ire cum domino: Et veni, inquit sequere me. Tam distincta fuit a primordio Iudaea gens per tribus et populos et familias et domos, ut nemo facile ignorari de genere potuisset, vel de recentibus Augustianis censibus, adhuc tunc fortasse pendentibus. Iesus autem Marcionis (et natus non dubitaretur qui homo videbatur) utique, qua non natus, nullam potuerat generis sui in publico habuisse notitiam, sed erat unus aliqui deputandus ex iis qui quoquo modo ignoti habebantur. Cum igitur praetereuntem illum caecus audisset, cur exclamavit, Iesu, fili David, miserere mei! nisi quia filius David, id est ex familia David, non temere deputabatur per matrem et fratres, qui aliquando ex notitia utique annuntiati ei fuerant? Sed antecedentes increpabant caecum, uti taceret. merito, quoniam quidem vociferabatur, non quia de David filio mentiebatur. Aut doce increpantes illos scisse quod Iesus non esset filius David, ut idcirco silentium caeco indixisse credantur. Sed et si doceres, facilius illos ignorasse praesumeret quam dominum falsam in se praedicationem sustinere potuisse. Sed patiens dominus. Non tamen confirmator erroris, immo etiam detector creatoris, ut non prius hanc caecitatem hominis illius enubilasset, ne ultra Iesum filium David existimaret. Atquin ne patientiam eius infamaretis, nec ullam rationem dissimulationis illi affigeretis, nec filium David negaretis, manifestissime confirmavit caeci praedicationem et ipsa remuneratione medicinae et testimonio fidei. Fides, inquit, tua te salvum fecit. Quid vis caecum credidisse? Ab illo deo descendisse Iesum ad deiectionem creatoris, ad destructionem legis et prophetarum? non illum esse qui ex radice Iesse et ex fructu lumborum David destinabatur, caecorum quoque remunerator? Sed nondum, puto, eiusmodi tunc caeci erant qualis Marcion, ut haec fuerit caeci illius fides qua crediderit in voce Iesu, fili David. Qui hoc se et cognovit et cognosci ab omnibus voluit, fidem hominis etsi melius oculatam, etsi veri luminis compotem, exteriore quoque visione donavit, ut et nos regulam simulque mercedem fidei disceremus. Qui vult videre Iesum David filium, credat per virginis censum. Qui non ita credet, non audiet ab illo, Fides tua te salvum fecit, atque ita caecus remanebit, ruens in antithesim, ruentem et ipsam antithesim. Sic enim caecus caesum deducere solet. Nam si aliquando Davidem in recuperatione Sionis offenderant caeci resistentes quominus admitteretur (in figuram populi proinde caeci, non admissuri quandoque Christum filium David), ideo Christus ex diverso caeco subventi, ut hinc se ostenderet non esse filium David, ut ex animi diversitate bonus caecis, quos ille iusserat caedi. Et cur fidei equidem pravae praestitisse se dixit? Atquin et hoc filius David, antithesim de suo retundendam. Nam et qui David offenderant, caeci; nunc vero eiusdem carnis homo supplicem se obtulerat filio David. Idcirco ei satisfacienti quodammodo placatus filius David restituit lumina, cum testimonio fidei, qua hoc ipsum crediderat, exorandum sibi esse filium David. Et tamen David audacia hominum, puto, offenderit, non valetudo.