Adversus Marcionem
Tertullian
Tertullian. Quinti Septimii Florentis Tertulliani Quae Supersunt Omnia, Volume 2. Oehler, Franz, editor. Leipzig: Weigel, 1854.
Ad prandium vel ad coenam quales vocari iubet? Quales ostenderat per Esaiam: Confringe panem tuum esurienti, et mendicos, et qui sine tecto sunt, induc in domum tuam, qui scilicet humanitatis istius vicem retribuere non possint. Hanc si Christus captari vetat, in resurrectione eam repromittens, creatoris est forma, cui non placent amantes munera, sectantes retributionem. Etiam invitatoris parabola cui magis parti occurrat expende. Homo
quidam fecit coenam et vocavit multos. Utique coenae paratura vitae aeternae saturitatem figurat. Dico primo extraneos et nullius iuris affines invitari ad coenam non solere, certe facilius solere domesticos et familiares. Ergo creatoris est invitasse, ad quem pertinebant qui invitabantur, et per Adam, qua homines, et per patres, qua Iudaici, non eius ad quem neque natura pertinebant neque praerogativa. Dehinc si is mittit ad convivas qui coenam paravit, sic quoque creatoris est coena, qui misit ad convivas admonendos, ante iam vocatos per patres, admonendos autem per prophetas, non qui neminem miserit ad monendum, nec qui nihil prius egerit ad vocandum, sed ipse descenderit subito, tantum quod innotescens, iam invitans, tantum quod invitans, iam in convivium cogens, eandem faciens horam coenandi et ad coenam invitandi. Excusant se invitati. Si ab alio deo, merito, quia subito invitati, si non merito, ergo nec subito. Si autem non subito invitati, ergo a creatore, a quo olim, cuius denique declinaverant vocationem, tunc primo dicentes ad Aaronem, Fac nobis deos, qui praeeant nobis; atque exinde aure audientes et non audientes, vocationem scilicet dei, qui pertinentissime ad hanc parabolam per Hieremiam, Audite, inquit, vocem meam, et ero vobis in dominum et vos mihi in populum, et ibitis in omnibus viis meis, quascunque mandavero vobis. Ecce invitatio dei. Et non audierunt, inquit, et non adverterunt aurem suam. Ecce recusatio populi. Sed abierunt in iis quae concupiverunt corde suo malo. Agrum emi, et vos mercatus sum, et uxorem duxi. Et adhuc ingerit: Et emisi ad vos omnes famulos meos prophetas. Hic erit spiritus sanctus, admonitor convivarum, die et ante lucem. Et non audiit populus meus, et non intendit auribus suis, et obduravit collum suum. Hoc ut patrifamiliae renuntiatum est, motus tunc (bene quod et motus, negat enim Marcion moveri deum suum, ita et hoc meus est) mandat de plateis et vicis civitatis facere sublectionem. Videamus an eo sensu quo rursus per Hieremiam: Numquid solitudo factus sum domui Isra(??)lis? Aut terra in incultum derelicta? id est, Numquid non habeo quos allegam aut unde allegam? Quoniam dixit populus meus, Non venimus ad te. Itaque misit ad alios vocandos ex eadem adhuc civitate. Dehinc loco abundante praecepit etiam de viis et sepibus colligi, id est nos iam de extraneis gentibus; illa scilicet aemulatione qua in Deuteronomio: Avertam faciem meam ab eis, et monstrabo quid illis in novissimis, id est alios possessuros locum eorum quoniam quoniam genitura perversa est, filii in quibus fides non est. Illi obaemulati sunt me in non deo, et provocaverunt me in iram in idolis suis, et ego obaemulabor eos in non natione, in natione insipienti provocabo eos in iram, in nobis scilicet, quorum spem Iudaei gerunt, de qua illos gustaturos negat dominus, derelicta Sione, tangquam specula in vinea et in cucumerario casula, posteaquam et novissimam in Christum invitationem recusavit. Quid ex hoc ordine secundum dispositionem et praedicationes creatoris recensendo competere potest illi, cuius nec ordinem habet nec dispositionem ad parabolae conspirationem qui totum opus semel fecit? Aut quae erit prima vocatio eius, et quae secundo actu admonitio? riter utramque partem invitare venti, de civitate, de sepibus, adversus speculum parabolae, Nec potest iam fastiosos iudicare. quos nunquam retro invitavit, quos cum maxime aggreditur. Aut si de futuro eos iudicat contempturos vocationem, ergo et sublectionem loco eorum ex gentibus de futuro portendit. Plane ad hoc secundo venturus est ut gentibus praedicet. Et si venturus est autem, puto, non quasi vocaturus adhuc convivas, sed iam collocaturus, Interea qui coenae istius vocationem in caeleste convivium interpretaris spiritalis saturitatis et iocunditatis, memento et terrenas promissiones vini et olei et frumenti et ipsius civitatis aeque in spiritalis figurari a creatore.Ovem et dragmam perditam quis requirit? nonne qui perdidit? Quis autem perdidit? nonne qui habuit? Quis vero habuit? nonne cuius fuit? Si igitur homo non alterius est res quam creatoris, is eum habuit cuius fuit. is perdidit quid habuit, is requisivit quid perdidit, is invenit qui quaesivit, is exultavit qui invenit. Ita utriusque parabolae argumentum vacat crica eum cuius non est ovis neque dragma, id est homo. Non enim perdidit, quia non habuit, nec requisivit, quia non perdidit, nec invenit, quia nec requisivit, nec exultavit, quia non invenit, Atque adeo exultare illius est de paenitentia peccatoris, id est de perditi recuperatione, qui se professus est olim malle peccatoris paenitentiam quam mortem.
Quibus duobus dominis neget posse serviri, quia alterum offendi sit necesse, alterum defendi, ipse declarat, deum proponens et mammonam. Deinde mammonam quem intellegi velit, si interpretem non habes, ab ipso potes discere. Admonens enim nos de saecularibus suffragia nobis prospicere amicitiarum, secundum servi illius exemplum qui ab actu summotus dominicos debitores deminutis cautionibus relevat in subsidium sibi, Et ego, inquit, dico vobis, facite vobis amicos de mammona iniustitiae, de nummo scilicet, de quo et servus ille. Iniustitiae enim auctorem et dominatorem totius saeculi nummum scimus omnes. Cui famulatam videns pharisaeorum cupiditatem ammentavit hanc sententiam: Non potestis deo servire et mammonae. Irridebant denique pharisaei pecuniae cuniae cupidi, quod intellexissent scilicet mammonam de nummo dictum. Ne quis existimet in mammona creatorem intellegendum et Christum a creatoris illos servitute revocasse. âQuid? nunc potius ex hoc disce unum a Christo deum ostensum. Duos enim dominos nomiuavit, deum et mammonam, creatorem et nummum. Denique non potestis deo servire, utique ei cui servire videbantur, et mammonae, cui magis destinabantur. Quodsi ipse alium se ageret, non duos dominos, sed tres demonstrasset. Et creator enim dominus, quia deus, et utique magis dominus quam mammonas, magisque observandus, qua magis dominus. Quale est enim ut qui mammonam dominum dixerat, et cum deo iunxerat, vere ipsorum dominum taceret, id est creatorem? Aut numquid tacendo
eo concessit serviendum ei esse, si selummodo sibi et mammonae negavit posse serviri? Ita cum unum deum ponit, nominaturus et creatorem, si alins esset ipse, creatorem nominavit, quem dominum sine alio deo non posuit. Et illud itaque relucebit, quomodo dictum, Si in mammona iniusto fideles non extitistis, quod verum quis vobis credet? in nummo scilicet iniuste, non in creatore, quem et Marcion iustum facit. Et si in alieno fideles inventi non estis, meum quis dabit vobis? alienum enim debet esse a servis dei quod iniustum est. Creator autem quomodo alienus erat pharisaeis, proprius deus Iudaicae gentis? Si ergo haec non cadunt in creatorem, sed in mammonam, Quis vobis credet quod verius est? et, Quis vobis dabit quod meum est? non potest quasi alius dixisse de alterius dei gratia. Tunc enim videretur ita dixisse, si eos in creatorem, non in mammonam, infideles notando per creatoris mentionem distinctiones fecisset dei alterius, non commissuri suam veritatem infidelibus creatoris. Quomodo tunc alterius videri potest, si non ad hoc proponatur ut a re de qua agitur separetur? Si autem et iustificantes se coram hominibus pharisaei spem mercedis in homine ponebant, illo eos sensu increpabat quo et propheta Hieremias: Miser homo, qui spem habel in homine. Si et adicit, Scit autem deus corda vestra, itlius dei vim commemorabat qui lucernam se pronuntiabat, scrutantem renes et corda, Si superbiam tangit, Quod elatum est apud homines, perosum est deo, Esaiam ponit ante oculos: Dies enim domini sabaoth, in omnem contumeliosum et superbum, in omnem sublimem et elatum, et humiliabuntur. Possum iam colligere cur tanto aevo deus Marcionis fuerit in occulto. Expectabat, opinor, donec haec omnia disceret a creatore. Didicit ergo usque ad Ioannis tempora, atque ita exinde prooessit annuntiare regnum dei, dicens, Lex et prophetae usque ad loannem, ex quo regnum dei annuntiatur. Quasi non et nos limitem quendam agnoscamus Ioannem constitutum inter vetera et nova, ad quem desineret Iudaismus et a quo inciperet Christianismus, non tamen ut ab alia virtute facta sit sedatio legis et prophetarum et initiatio evangelii, in que est dei regnum, Christus ipse. Nam etsi probavimus et vetera transitura et nova successura praedicari a creatore, si et Ioannes antecursor et praeparator osten- ditur viarum domini evangelium superducturi et regnum dei promulgaturi, et ex hoc iam quod Ioannes venit ipse erit Christus qui Ioannem erat subsecuturus ut antecursorem, et si desierunt vetera et coeperunt nova interstite Ioanne, non erit mirum quod ex dispositione est creatoris, ut undeunde magis probetur quam ex legis et prophetarum in Ioannem occasu et exinde ortu regnum dei. Transeat igitur caelum et terra citius, sicut et lex et prophetae, quam unus apex verborum domini. Verbum enim, inquit Esaias, dei nostri manet in aevum. Nam quoniam in Esaia iam tunc Christus, sermo scilicet et spiritus creatoris, Ioannem praedicarat, vocem clamantis in deserto parare viam domini, in hoc venturum ut legis et prophetarum ordo exinde cessaret, per adimpletionem, non per destructionem, et regnum dei a Christo annuntiaretur, ideo subtexuit facilius elementa transitura quam verba sua, confirmans hoc quoque quod de Ioanne dixerat non praeterisse.