Adversus Marcionem
Tertullian
Tertullian. Quinti Septimii Florentis Tertulliani Quae Supersunt Omnia, Volume 2. Oehler, Franz, editor. Leipzig: Weigel, 1854.
Age nunc, si legisti penes David, Dominus regnavit a ligno, expecto quid intellegas. Nisi forte lignarium aliquem regem significari ludaeorum, et non Christum, qui exinde a passione ligni superata morte regnavit. Etsi enim mors ab Adam regnavit usque ad Christum, cur Christus non regnasse dicatur a ligno, ex quo crucis ligno mortuus regnum mortis exclusit? Proinde et Esaias, Quoniam, inquit, puer est natus nobis Quid novi, si non de filio dei dicit? Et datus est nobis cuius imperium factum est super humerum ipsius. Quis omnino regum insigne potestatis suae humero praefert, et non aut capite diadema aut manu sceptrum aut aliquam propriae vestis notam? Sed solus novus rex novorum aevorum Christus Iesus novae gloriae et potestatem et sublimitatem suam humero extulit, crucem scilicet, ut secundum superiorem prophetiam exinde dominus regnaret a ligno. Hoc lignum et Hieremias tibi insinuat, dicturis praedicans Iudaeis, Venite, mittamus lignum in panem eius, utique in corpus. Sic enim deus in evangelio quoque vestro revelavit, panem corpus suum appellans, ut et hinc iam eum intellegas corpori sui figuram panis dedisse cuius
retro corpus in panem prophetes figuravit, ipso domino hoc sacramentum postea interpretaturo. Si adhuc quaeris dominicae crucis praedicationem, satis iam tibi potest facere vigesimus primus psalmus, totam Christi continens passionem, canentis iam tunc gloriam suam: Foderunt, inquit, manus meas et pedes, quae propria atrocitas crucis. Et rursus, cum auxilium patris implorat, Salvum, inquit, fac me ex ore leonis, utique mortis, et de cornibus unicornis humilitatem, de apicibus scilicet crucis, ut supra ostendimus. Quam crucem nec ipse David passus est, nec ullus rex Iudaeorum, ne putes alterius alicuius prophetari passionem quam eius qui solus a populo tam insigniter crucifixus est. Nunc et si omnes istas interpretationes respuerit et irriserit haeretica duritia, concedam illi nullam Christi crucem significatam a creatore, quia nec ex hoc probabit alium esse qui crucifixus est. Nisi forte ostenderit hunc exitum eius a suo deo praedicatum, ut diversitas passionum ac per hoc etiam personarum ex diversitate praedicationum vindicetur. Ceterum nec ipso Christo eius praedicato, nedum cruce ipsius, sufficit in meum Christum solius mortis prophetia. Ex hoc enim quod non est edita qualitas mortis potuit et per crucem evenisse, tunc alii deputanda, si in alium fuisset praedicatum. Nisi si nec mortem volet Christi mei prophetatam, quo magis erubescat, si suum quidem Christum mortuum annuntiat, quem negat natum, meum vero mortalem negat, quem nascibilem confitetur. Et mortem autem et sepulturam et resurrectionem Christi mei una voce Esaiae volo ostendere dicentis, Sepultura eius sublata de medio est. Nec sepultus enim esset nisi mortuus, nec sepultura eius sublata de medio nisi per resurrectionem. Denique subiecit, Propterea ipse multos haereditati habebit et multorum dividet spolia, pro eo quod tradita est anima eius in mortem. Ostensa est enim causa gratiae huius pro iniuria scilicet mortis repensandae. Pariter ostensum est haec illum propter mortem consecuturum. post mortem utique per resurrectionem consecuturum.Sufficit hucusque de his interim ordinem Christi decucurrisse, quo talis probatus qualiter annuntiabatur non alius haberi debeat quam qui talis annuntiabatur, ut iam ex ista consonantia rerum eius et scripturarum creatoris illis etiam restituenda sit fides ex praeiudicio maioris partis quae ad diversas sententias vel in dubium deducuntur vel negantur. Amplius nunc superstruimus ea quoque paria ex scripturis creatoris quaequae post Christum futura praecinebantur. Nec enim dispositio expuncta inveniretur, si non ille venisset post quem habebat evenire. Aspice universas nationes de voragine erroris humani exinde emergentes ad deum creatorem, ad deum Christum, et, si audes, nega prophetatum. Sed statim tibi in psalmis promissio patris occurret. Filius meus es tu, ego hodie generavi te. Postula a me, et dabo tibi gentes haereditatem tuam et possessionem tuam terminos terrae. Nec poteris magis David filium eum vindicare quam Christum, aut terminos terrae David potius promissos, qui intra unicam ludaeorum gentem regnavit, quam Christo, qui totum iam orbem evangelii sui fide cepit. Sic et per Esaiam: Ecce dedi te in dispositionem generis, in lucem nationum, aperire oculos caecorum, utique errantium, exsolvere de vinculis vinctos, id est de delictis liberare, et de cella carceris, id est mortis, sedentes in tenebris, ignorantiae scilicet. Quae si per Christum eveniunt, non in alium erunt prophetata quam per quem eveniunt. Item alibi: Ecce testimonium eum nationibus posui, principem et imperantem nationibus; nationes, quae te non sciunt, invocabunt te, et populi confugient ad te. Nec enim haec in David interpretaberis, quia praemisit, Et disponam vobis dispositionem aeternam, religiosa et fidelia David. Atquin hinc magis Christum intellegere debebis ex David deputatum carnali genere ob Mariae virginis censum. De hoc enim promisso iuratur in psalmo ad David, Ex fructu ventris tui collocbo super thronum tuum. Quis iste venter est? Ipsius David? Utique non. Neque enim pariturus esset David. Sed nec uxoris eius. Non enim dixisset, Ex fructu ventris tui, sed potius, Ex fructu ventris uxoris tuae. Ipsius autem dicendo ventrem superest ut aliquem de genere eius ostenderit cuius ventris futurus esset fructus caro Christi, quae ex utero Mariae floruit. Ideoque et fructum ventris tantum nominavit, ut proprie
ventris, quasi solius ventris, non etiam viri, et ipsum ventrem ad David redegit, ad principem generis et familiae patrem. Nam quia viro deputare non poterat virginis, eum ventrem patri deputavit. Ita quae to Christo nova dispositio invenitur hodie, haec erit quam tunc creator pollicebatur, religiosa et fidelia David appellans, quae erant Christi, quia Christus ex David, immo ipsa erit caro eius religiosa et fidelia David, iam sancta religione et fidelis ex resurrectione. Nam et Nathan propheta in prima Ba siliarum professionem ad David facit semini eius. Quod erit, inquit, ex ventre ipsius. Hoc si in Salomonem simpliciter edisseres, risum mihi incuties. videbitur enim David peperisse Salomonem. An et hic Christus significatur ex eo ventre semen David qui esset ex David, id est Mariae? Quia et aedem dei magis Christus aedificaturus esset, hominem scilicet sanctum, in quo potiore templo inhabitaret dei spiritus, in dei filium magis Christus habendus esset quam Salomon filius David. Denique et thronus in aevum et reguum in aevum magis Christo competit quam Salomoni, temporali scilicet regi. Sed et a Christo misericordia dei non abscessit, Salomoni vero etiam ira dei accessit post luxuriam et idololatriam. Suscitavit enim illi Satan hostem Idumaeum. Cum ergo nihil horum competat in Salomonem, sed in Christum, certa erit ratio interpretationum nostrarum, ipso etiam exitu rerum probante quas in Christum apparet praedicatas. Et ita in hoc erunt sancta et fidelia David. Hunc deus testimonium nationibus posuit, non David; principem et imperantem nationibus, non David, qui soli Isra(??)li imperavit. Christum hodie invocant nationes, quae eum non sciebant, et populi ad Christum hodie confugiunt, quem retro ignorabant. Non potest futurum dici quod vides fieri.Sic nec illam iniectionem tuam potes sistere ad differentiam
duorum Christorum, quasi Iudaicus quidem Christus populo soli ex dispersione redigendo destinetur a creatore, vester vero omni humano generi liberando collatus sit a deo optimo, cum postremo priores inveniantur Christiani creatoris quam Marcionis, exinde vocatis omnibus popufis in regno eius ex quo deus regnavit a ligno, nullo adbuc Cerdone, nedum Marcione. Sed et revictus de nationum vocatione convertere iam in proselytos. Quaeris qui de nationibus transeant ad creatorem, quando et proselyti diversae et propriae condicionis seorsum a propheta nominentur? Ecce, inquit Esaias, proselyti per me accedent ad te, ostendens ipsos quoque proselytos per Christum accessuros ad deum. Et nationes, quod sumus nos, proinde suam habehant nominationem sperantes in Christum. Et in nomine, inquit, eius nationes sperabunt. Proselyti autem, quos in nationum praedicatione substituis, non in Christi nomine sperare solent, sed in Moysi ordine, a quo institutio illorum est. Ceterum allectio nationum a novissimis diebus exorta est. Iisdem verbis Esaias, Et erit, inquit, in novissimis diebus manifestus mons domini, utique sublimitas dei, et aedes dei super summos montes, utique Christus, catholicum dei templum, in quo deus colitur, constitutum super omnes eminentias virtutum et potestatum: et venient ad eum universae nationes, et ibunt multi, et dicent, Venite, ascendamus in montem domini, et in aedem dei Iacob, et annuntiabit nobis viam suam, et incedemus in ea: ex Sion enim exibit lex, et sermo domini ex Hierusalem. Haec erit via novae legis evangelium, et novi sermonis in Christo, iam non in Moyse. Et iudicabit inter nationes, de errore scilicet earum. Et revincent populum amplum, ipsorum inprimis Iudaeorum et proselytorum. Et concident machaeras suas in aratra et sibynas in falces, id est animorum nocentium et linguarum infeslarum et omnis malitiae atque blasphemiae ingenia convertent in studia modestiae et pacis. Et non accipiet gens super gentem machaeram, utique discordiae. Et non discent amplius bellare, id est inimicitias perficere, ut et hic discas Christum non bellipotentem, sed paciferum repromissum. Haec aut prophetata nega, cum coram videntur, aut adimpleta, cum leguntur, aut si non negas utrumque, in eo erunt adimpleta in quem sunt prophetata. Inspice enim adhuc etiam ipsum introgressum atque decursum vocationis in nationes a novissimis diebus adeuntes ad deum creatorem, non in proselytos, quorum a primis magis diebus allectio est. Etenim fidem istam apostoli induxerunt.Habes et apostolorum opus praedicatum. Quam tempestivi pedes evangelizantium pacem, evangelizantium bona, non bellum nec mala. Respondit et psalmus, In omnem terram exivit sonus eorum et in terminos terrae voces eorum, circumferentium scilicet legem ex Sion profectam et sermonem domini ex Hierusalem, ut fieret quod scriptum est, Longe quique a iustitia mea appropinquaverunt iustitiae meae et veritati. Cum huic negotio accingerentur apostoli, renuntiaverunt presbyteris et archontibus et sacerdotibus Iudaeorum. An non vel maxime, inquit, ut alterius dei praedicatores? Atquin ipsius eiusdem cuius scripturam cum maxime implebant Divertite, divertite, inclamat Esaias, excedite illinc, et immundum ne attigeritis, blasphemiam scilicet in Christum. Excedite de medio eius, utique synagogae; separamini, qui dominica vasa portatis. Iam enim secundum supra scripta revelaverat dominus brachio suo sanctum, id est virtute sua Christum coram nationibus, ut viderint universae nationes et summa terrae salutem, quae erat a deo. Sic et ab ipso Iudaismo divertentes, cum legis obligamenta et onera evangelica iam libertate mutarent, psalmum exsequebantur: Disrumpamus vincula eorum et abiciamus a nobis iugum eorum: postea certe quam tumultuatae sunt gentes et populi meditati sunt inania: astiterunt reges terrae, et principes congregati sunt in unum adversus dominum et adversus Christum eius. Quae dehinc passi
sunt apostoli? Omnem, inquis, inquitatem persecutionum, ab hominibus scilicet creatoris, ut adversarii eius quem praedicabant. Et quare creator, si adversarius erat Christi, non modo praedicat hoc passuros apostolos eius, verum et exprobrat? Nam neque praedicaret alterius dei ordinem, quem ignorabat, ut vultis, neque exprobrasset quod ipse curasset. Videte quomodo perit iustus, nec quisquam excipit corde, et viri iusti auferuntur, nec quisquam animadvertit. A persona enim iniustitiae sublatus est iustus. Quis, nisi Christus? Venite, inquiunt, auferamus iustum, quia inutilis est nobis. Praemittens itaque, et subiungens proinde passum etiam Christum, aeque iustos eius eadem passuros tam apostolos quam et deinceps omnes fideles prophetavit signatos, illa nota scilicet de qua Ezechiel: Dicit dominus ad me, Pertransi in medio portae in media Hierusalem, et da signum Tau in frontibus virorum. Ipsa est enim littera Graecorum Tau, nostra autem T, species crucis, quam portendebat futuram in frontibus nostris apud veram et catholicam Hierusalem, in qua fratres Christi, filios scilicet dei, gloriam patri deo relaturos psalmus vigesimus primus canit ex persona ipsius Christi ad patrem: Enarrabo nomen tuum fratribus meis, in medio ecclesiae hymnum tibi dicam. Quod enim in nomine et spiritu ipsius hodie fieri habebat, merito a se futurum praedicabat. Et paulo infra: A te laus mihi in ecclesia magna. Et in sexagesimo septimo: In ecclesiis benedicite dominum deum; ut pariter concurreret et Malachiae prophetia: Non est voluntas mea, dicit dominus, et sacrificia vestra non accipiam; quoniam ab ortu solis usque in occasum nomen meum glorificatum est in nationibus, et in omni loco sacrificium nomini meo offertur, et sacrificium mundum, gloriae scilicet relatio et bene- dictio et laus et hymni. Quae omnia cum in te quoque deprehendantur, et signaculum frontium et ecclesiarum sacramenta et munditiae sacrificiorum, debes iam erumpere, uti dicas spiritum creatoris tuo Christo prophetasse.Nunc, quia cum Iudaeis negas venisse Christum eorum, recognosce et exitum ipsorum, quem post Christum relaturi praedicabantur ob impietatem, qua eum et despexerunt et interemerunt. Primum enim ex die, qua secundum Esaiam proiecit homo asper(??)amenta sua aurea et argentea, quae fecerunt adorandis vanis et nocivis, id est ex quo genus hominum dilucidata per Christum veritate idola proiecit. Vide an quod sequitur expunctum sit: Abstulit enim dominus sabaoth a Iudaea et ab Hierusalem inter cetera et prophetam et sapientem architectum, spiritum scilicet sanctum, qui aedificat ecclsiam, templum scilicet et domum et civitatem dei. Nam exinde apud illos destitit dei gratia, et mandatum est nubibus, ne pluerent imbrem super vineam Sorech, id est caelestibus beneficiis, ne provenirent domui Israelis. Fecerat enim spinas, ex quibus dominum coronaverat, et non iustitiam, sed clamorem, quo in crucem eum extorserat. Et ita subtractis charismatum roribus lex et prophetae usque ad loannem. Dehinc cum ea perseverantia furoris et nomen domini per ipsos blasphemaretur, sicut scriptum est: Propter vos blasphematur nomen meum in nationibus (ab illis enim coepit infamia), et tempus medium a Tiberio usque ad Vespasianum non paenitentiam intellexissent, facta est terra eorum deserta, civitates eorum exustae, regionem eorum sub ipsorum conspectu extranei devorant, derelicta filia Sion, et tanquam specula in vines vel in cucumerario casula, ex quo scilicet Israel dominum non cognovit, et populus eum non intellexit, sed dereliquit, et in indignationem provocavit sanctum Israelis. Sic et machaerae condicionalis comminatio, Si volueritis nec audieritis me, machaera vos comedet, probavit Christum fuisse, quem non audiendo perierunt. Qui et in psalmo quinquagesimo octavo dispersionem eis postulat a patre: Disperge eos in virtute tua. Qui et rursus per Esaiam
in exustionem eorum peroraus, Propter me haec, inquit, facta sunt vobis, in anxietate dormietis. Satis vane, si haec non propter eum passi sunt qui propter se passuros pronuntiarat, sed propter Christum dei alterius. Atquin Christum, inquam, alterius dei dicitis, a crealoris virtutibus et potestatibus, ut ab aemulis, in crucem actum. Sed ecce defensus ostenditur a creatore, et dati sunt pessimi pro sepultura eius, qui scilicet subreptam eam asseveraverant, et locupletes pro morte eius, qui scilicet et a Iuda traditionem redemerant, et a militibus falsum testimonium cadaveris subrepti. Igitur aut non propter illum acciderunt ista Iudaeis, sed revinceris conspirante et sensu scripturarum cum exitu rerum et ordine temporum, â aut si propter illum acciderunt, non potuit creator ulcisci nisi suum Christum, remuneraturus potius Iudam, si adversarium domini sui peremissent. Certe si nondum venit Christus creatoris, propter quem haec passuri praedicantur, cum venerit ergo, patientur. Et ubi tunc filia Sion derelinquenda, quae nulla hodie est? Ubi civitates exurendae, quae iam in tumulis? Ubi dispersio gentis, quae iam extorris? Redde statum Iudaeae, quem Christus creatoris inveniat, et alium contende venisse. Iam vero quale est ut per caelum suum admiserit quem in terra sua esset interempturus, honestiore et gloriosiore regni sui regione violata, ipse aula sua et arce calcata? An hoc magis affectavit? Plane deus zelotes, tamen vicit. Erubesce, qui victo deo credis. Quid sperabis ab eo qui se protegere non valuit? Aut enim per infirmitatem oppressus est a virtutibus et hominibus creatoris, aut per maliliositatem, ut tantum illis sceleris patientia infigeret.