Adversus Marcionem
Tertullian
Tertullian. Quinti Septimii Florentis Tertulliani Quae Supersunt Omnia, Volume 2. Oehler, Franz, editor. Leipzig: Weigel, 1854.
Adiuvabitur haec nostra interpretatio , dum et alibi bellatorem existimans Christum, ob armorum quorundam vocabula et eiusmodi verba, ex reliquorum quoque sensuum comparatione convinceris. Accingere, inquit David, ense super femur. Sed quid supra legis de Christo? Tempestivus decore praeter filios hominum, effusa est gratia in labiis tuis. Rideo, si, quem ad bellum ense cingebat, ei de tempestivitate decoris et labiorum gratia blandiebatur. Sic item subiungens, Et extende et prosperare et regna, adiecit propter veritatem et lenitatem et iustitiam. Quis enim haec ense operabitur, et non contraria potius, dolum et asperitatem et iniustitiam, propria scilicet negotia proeliorum? Videamus ergo an alius sit ensis ille, cuius alius est actus. Nam et apostolus Ioannes in Apocalypsi ensem describit ex ore dei prodeuntem bis acutum, praeacutum, quem intellegi oportet sermonem divinum, bis acutum, duobus testamentis legis et evangelii, acutum sapientia, infestum
diabolo, armantem nos adversus hostes spiritales nequitiae et concupiscentiae omnis, amputantem etiam a carissimis ob dei nomen. Quodsi Ioannem agnitum non vis, habes communem magistrum Paulum, praecingentem lumbos nostros veritate et lorica iustitiae, et calciantem nos praeparationem evangelii pacis, non belli, adsumere iubentem scutum fidei, in quo possimus omnia diaboli ignita tela extinguere, et galeam salutaris, et gladium spiritus, quod est, inquit, dei sermo. Hanc et dominus ipse machaeram venit mittere in terram, non pacem. Si tuus Christus est, ergo et ipse bellator est. Si bellator non est, machaeram inteutans allegoricam, licuit ergo et Christo creatoris in psalmo sine bellicis rebus ense sermonis praecingi figurato, cui supradicta tempestivitas congruat et gratia labiorum, quem tunc iam cingebatur super femur apud David, quandoque missurus in terram. Hoc est enim, quod ait, Et extende et prosperare et regna. Extendens sermonem in omnem terram ad universarum gentium vocationem, prosperaturus successu fidei, qua est receptus, et regnans exinde, qua mortem resurrectione devicit. Et deducet te, inquit, mirifice dextera tua, virtus scilicet gratiae spiritalis, qua Christi agnitio deducitur. Sagittae tuae acutae, pervolantia ubique praecepta, et minae et traductiones cordis, compungentes et transfigentes conscientiam quamque. Populi sub te concident, utique adorantes. Sic bellipotens et armiger Christus creatoris, sic et nunc accipiens spolia, non solius Samariae, verum et omnium gentium. Agnosce et spolia figurata, cuius et arma allegorica didicisti. Figurate itaque et domino eiusmodi loquente et apostolo scribente non temere interpretationibus eius utimur, quarum exempla etiam adversarii admittunt, atque ita in tantum Esaiae erit Christus qui venit, in quantum non fuit bellator, quia non talis ab Esaia praedicatur.De quaestione carnis et per eam nativitatis et unius interim nominis Emmanuelis hucusque. De ceteris vero nominibus et inprimis Christi quid pars diversa respondebit? Si proinde commune est apud vos Christi nomen quemadmodum et dei, ut sicut utriusque dei filium Christum competat dici, sic utrumque patrem dominum, certe ratio huic argumentationi refragabitur. Dei enim nomen
quasi naturaie divinitatis potest in omnes communicari quibus divinitas vindicatur, sicut et idolis, dicente apostolo, Nam et sunt qui dicunntur dii sive in caelo sive in terris. Christi vero nomen non ex natura veniens, sed ex dispositone, proprium eius efficitur a quo dispositum invenitur. Nec in communicationem alii deo subiacet, maxime aemulo et habenti auam dispositionem, cui et nomina privata debebit. Quale est enim quod diversas dispositiones duorum commentati deorum societatem nominum admittunt in discordiam dispositionum, quando nulla magis probatio assisteret duorum et aemulorum deorum quam si in dispositione eorum etiam diversitas nominum inveniretur? Nullus enim status differentiarum nonnisi proprietatibus appellationum consignatur. Quibus deficientibus si quando, nunc Graeca katachresis de alieno abutendo succurrit. Apud deum autem deficere, puto, nihil debet, nec de alieno instrui dispositiones eius. Quis hic deus est, qui filio quoque suo uomina a creatore vindicat? non dico aliena, sed vetera et vulgata quae vel sic non competerent deo novo et incognito. Quomodo denique docet novum plagulam non adsui veteri vestimento, nec vinum novum veteribus utribus credi, adsutus ipse et indutus nominum senio? Quomodo abscidit evangelium a lege, tota lege vestitus? in nomine scilicet Christi. Quis illum prohibuit aliud vocari, aliud praedicantem, aliunde venientem, cum propterea nec corporis susceperit veritatem, ne Christus creatoris crederetur? Vane autem noluit eum se videri quem voluit vocari, quando etsi vere corporeus fuisset, magis Christus creatoris non videretur, si non vocaretur. At nunc substantiam respuit, cuius nomen accepit, etiam substantiam probaturus ex nomine. Si enim Christus unctus est, ungui utique corporis passio est. Qui corpus non habuit, ungui omnino non potuit; qui ungui omnino non potuit, Christus vocari nullo modo potuit. Aliud est si et nominis phantasma affectavit. Sed quomodo, inquit, irreperet in Iudaeorum fidem, nisi per sollemne apud eos et familiare nomen? Inconstantem aut subdolum deum narras; aut diffidentiae aut malitiositatis consilium est fallendo quid promovere. Multo liberius atque simplicius egerunt pseudoprophetae adversus creatorem in sui dei nomine venientes. Sed nec effectum consilii huius invenio, cum facilius aut suum cre- diderint Christum, aut planum potius aliquem, quam alterius dei Christum, sicut evangelium probabit.Nunc si nomen Christi, ut sportulam furunculus, captavit, cur etiam Iesus voluit appellari, non tam expectabili apud Iudaeos nomine? Nec enim, si nos per dei gratiam intellectum consecuti sacramentorum eius hoc quoque nomen agnoscimus Christo destinatum, ideo et Iudaeis, quibus adempta est sapientia, nota erit res. Denique ad hodiernum Christum sperant, non Iesum, et Heliam potius interpretantur Christum quam Iesum. Qui ergo et in eo nomine venit in quo Christus non praesumebatur, potuit in eo solo nomine venisse quod solum praesumebatur. Ceterum cum deo miscuit, speratum et insperatum, expugnatur utrumque consilium eius. Sive enim ideo Christus, ut interim quasi creatoris irreperet, obrepit lesus, quia non sperabatur Iesus in Christo creatoris: sive ideo Iesus, ut alterius haberetur, non sinit Christus, quia non alterius sperabatur Christus quam creatoris. Quid horum constare possit ignoro. Constabit autem utrumque in Christo creatoris, in quo invenitur etiam Iesus. Quomodo, inquis? Disce et hic cum partiariis erroris tui Iudaeis. Cum successor Moysi destinaretur Auses filius Nave, transfertur certe de pristino nomine et incipit vocari Iesus? Certe, inquis. Hanc prius dicimus figuram futuri fuisse. Nam quia Iesus Christus secundum populum, quod sumus nos nati in saeculi desertis, introducturus erat in terram promissionis melle et lacte manantem, id est vitae aeternae possessionem, qua nihil dulcius, idque non per Moysen, id est non per legis disciplinam, sed per Iesum, per evangelii gratiam, provenire habebat, circumcisis nobis petrina acie, id est Christi, petra enim Christus, â ideo is vir, qui in huius sacramenti imagines parabatur, etiam nominis dominici inauguratus est figura, lesus cognominatus. Hoc nomen ipse Christus suum iam tunc esse testatus est cum ad Moysen loquebatur. Quis enim loquebatur, nisi spiritus creatoris, qui est Christus? Cum ergo mandato diceret populo, Ecce ego mitto angelum meum ante faciem tuam, qui te custodiat in via et introducat in terram, quam paravi tibi, intende illi et
exaudi eum, ne inobaudieris eum: non enim celavi te, quoniam nomen meum super illum est. Angelum quidem eum dixit ob magnitudinem virtutum, quas erat editurus, et ob officium prophetae, nuntiantis scilicet divinam voluntatem; Iesum autem ob nominis sui futuri sacramentum. Identidem nomen suum confirmavit, quod ipse ei indiderat, quia non angelum nec Ausen. sed Iesum eum iusserat exinde vocitari. Ergo si utrumque nomen competit in Christum creatoris, tanto utrumque non competit in Christum non creatoris, sicut nec reliquus ordo. Facienda est denique iam hinc inter nos certa ista et iusta praescriptio et utrique parti necessaria, qua determinatum sit nihil omnino commune esse debere alterius dei Christo cum Christo creatoris. Nam et a vobis proinde diversitas defendenda est, sicut a nobis repugnanda est, quia nec vos probare poteritis alterius dei venisse Christum, nisi eum longe alium demonstraveritis a Christo creatoris, nec nos eum creatoris vindicare, nisi talem eum ostenderimus qualis constituitur a creatore. De nominibus iam obduximus. Mihi vindico Christum, mihi defendo Iesum.Reliquum ordinem eius cum scripturis conferamus. Quodcunque illud corpusculum sit, quoniam habitum et quoniam conspectum fuit, si inglorius, si ignobilis, si inhonorabilis, meus erit Christus, talis enim habitu et aspectu annuntiabatur. Adest rursus Esaias: Annuntiavimus, inquit, coram ipso: velut puerulus, velut radix in terra sitienti, et non est species eius neque gloria, et vidimus eum, et non habebat speciem neque decorem, sed species eius inbonorata, deficiens citra omnes homines. Sicut et supra patris ad filium vox, Quemadmodum expavescent multi super te, sic sine gloria erit ab hominibus forma tua. Nam etsi tempestivus decore apud David supra filios hominum, sed in allegorico illo statu gra-
tiae spiritalis, cum accingitur ense sermonis, qui vere species et decor et gloria ipsius est. Ceterum habitu incorporabili apud eundem prophetam vermis etiam et non homo, ignominia hominis et nullificamen populi. Neque interiorem qualitatem eius eiusmodi annuntiat. Si enim plenitudo in illo spiritus constitit, agnosco virgam de radice lesse. Flos eius meus erit Christns, in quo requievit secundum Essiam spiritus sapientiae et intellectus, spiritus consilii et vigoris, spiritus agnitionis et pietatis, spiritus timoris dei. Neque enim ulli hominum diversitas spiritalium documentorum competebat nisi in Christum, flori quidem ob gratiam spiritus adaequatum, ex stirpe autem Iesse deputatum, per Mariam inde censendum. Expostulo autem de proposito, si das ei omnis humilitatis et patientiae et tranquillitatis intentionem, et ex his Esaiae erit Christus? Homo in plaga et sciens ferre imbecillitatem, qui tanquam ovis ad victimam adductus est, et tanquam agnus ante tondentem non aperuit os, qui neque contendit neque clamavit, nec audita est foris vox eius, qui arundinem contusam, id est quassam Iudaeorum fidem, non comminuit, qui linum ardens, id est momentaneum ardorem gentium, non extinxit. Non potest alius esse quam qui praedicebatur. Oportet actum eius ad scripturarum regulam recognosci, duplici, nisi fallor, operatione distinctum, praedicationis et virtutis. Sed de utroque titulo sic disponam, ut, quoniam ipsum quoque Marcionis evangelium discuti placuit, de speciebus doctrinarum et signorum illuc differamus, quasi in rem praesentem. Hic autem generaliter expungamus ordinem coeptum, docentes praedicatorem interim annuntiari Christum per Esaiam: Quis enim, inquit, in vobis, qui deum metuit et exaudiet vocem filii eius? Item medicatorem. Ipse enim, inquit, imbecillitates nostras abstulit, et languores portavit.De exitu plane, puto, diversitatem temptatis inducere, negantes passionem crucis in Christum creatoris praedicatam, et argumentantes insuper non esse credendum, ut in id genus mortis exposuerit creator filium suum quod ipse maledixerat. Maledictus,
inquit, omnis qui pependerit in ligno. Sed huius maledictionis sensum differo, dignae sola praedicatione crucis, de qua nune maxime quaeritur, quia et alias antecedit rerum probatio rationem. De figuris prius edocebo. Et utique vel maxime sacramentum istud figurari in praedicatione oportebat, quanto incredibile, tanto magis scandalo futurum, si nude praedicaretur, quantoque maguificum, tanto magis obumbrandum, ut difficultas intellectus gratiam dei quaereret. Itaque inprimis Isaac, cum a patre in hostiam deditus lignum sibi ipse portaret, Christi exitum iam tunc denotabat, in victimam concessi a patre et lignum passionis suae baiulantis. Ioseph et ipse Christum figurat(??)s, nec hoc solo, ne demorer cursum, quod persecutionem a fratribus passus est ob dei gratiam, sicut et Christus a Iudaeis, carnaliter fratribus, cum benedicitur (??) patre, etiam in haec verba, Tauri decor eius, cornua unicornis cornua eius, in eis nationes ventilabit pariter ad summum usque terrae. Non utique rhinoceros destinabatur unicornis nec minotaurus bicornis, sed Christus in illo significabatur, taurus ob utramque dispositionem, aliis ferus ut iudex, aliis mansuetus ut salvator, cuius cornua essent crucis extime. Nam et in antenna, quae crucis pars est, extremitates cornua vocantur; unicornis autem medius stipitis palus. Hac denique virtute crucis et hoc more cornutus universas gentes et nunc ventilat per fidem, auferens a terra in caelum, et tunc per iudicium ventilabit, deiciens de caelo in terram. Idem erit et alibi taurus apud eandem scripturam, cum Iacob in Simeonem et Levi, id est in scribas et pharisaeos (ex illis enim deducitur census isterum) spiritaliter interpretatur. Simeon et Levi perfecerunt iniquitatem ex sua haeresi, qua scilicet Christum sunt persecuti. In concilium eorum ne venerit anima mea, et in stationem eorum ne incubuerint iecora mea, quia in indignatione sua interfecerunt homines, id est prophetas, et in concupiscentia sua ceciderunt nervos tauro, id est Christo, quem post necem prophetarum suffigendo nervos utique eius clavis de- saevierunt. Ceterum vanum, si post homicidia alicuius bovis illis exprobrat carnificinam. Iam vero Moyses, quid utique tunc tantum, cum Iesus adversus Amalech proeliabatur, expansis manibus orabat residens, quando in rebus tam attonitis magis utique genibus depositis et manibus caedentibus pectus et facie humi volutante orationem commendare debuisset, nisi quia illic, ubi nomen domini dimicabat, dimicaturi quandoque adversus diabolum, crucis quoque erat habitus necessarius, per quam Iesus victoriam esset relaturus? Idem rursus Moyses post interdictam omni(??) rei similitudinem cur aereum serpentem ligno impositum pendentis habitu in spectaculum salutare proposuit? An et hic dominicae crucis vim intentabat, qua serpens diabolus publicabatur, et laeso cuique a spiritalibus colubris, intuenti tamen et credenti in eam, sanitas morsuum peccatorum et salus exinde praedicabatur?