Adversus Marcionem

Tertullian

Tertullian. Quinti Septimii Florentis Tertulliani Quae Supersunt Omnia, Volume 2. Oehler, Franz, editor. Leipzig: Weigel, 1854.

Iam nunc, ut omnia eiusmodi expediam, ad ceteras pusillitates et infirmitates et incongruentias, ut putatis, interpretandas purgandasque pertendam. Inclamat deus, Adam, ubi es? scilicet ignorans ubi esset, et causato nuditatis pudore an de arbore gustasset interrogat, scilicet incertus. Immo nec incertus admissi nec ignorans loci. Enimvero oportebat conscientia peccati delitescentem evocatum prodere in conspectum domini, non sola nominis inclamatione, sed cum aliqua iam tunc admissi suggillatione. Nec enim simplici modo, id est interrogatorio sono legendum est, Ubi es, Adam? sed impresso et incusso et imputativo, Adam, ubi es? id est in perditione es, id est iam hic non es, ut et increpandi et dolendi exitus vox sit. Ceterum qui totum orbem comprehendit manu velut nidum, cuius caelum thronus et terra scabellum, nimirum huius oculos aliqua paradisi portio evaserat, quominus illi ubicunque Adam ante evocationem viseretur tam latens quam de interdicta fruge sumens? Speculatorem vineae vel horti tui lupus aut furunculus non latet. Deum puto de sublimioribus oculatiorem aliquid subiecti praeterire non posse. Stulte, qui tantum argumentum divinae maiestatis et humanae instructionis naso agis. Interrogabat deus quasa incertus, ut et hic liberi arbitrii probans hominem in causa aut negationis aut confessionis daret ei locum sponte confitendi delictum et hoc nomine relevandi. Sicut de Cain sciscitatur ubinam frater eius; quasi non iam vociferatum a terra sanguinem Abelis audisset: sed ut et ille haberet potestatem ex eadem arbitrii potestate sponte negandi delicti et hoc nomine gravandi, atque ita nobis conderentur exempla confitendorum potius delictorum quam negandorum; ut iam tunc initiaretur evangelica doctrina, Ex ore tuo iustificaberis et ex ore tuo damnaberis. Nam etsi Adam propter statum legis deditus morti est, sed spes ei salva est, dicente domino, Ecce Adam factus est tanquam unus ex nobis, de futura scilicet adlectione hominis in divinitatem. Denique quid sequitur? Et nunc, ne quando extendat manum et sumat de ligno vitae et vivat in aevum. Interponens enim, Et nunc, praesentis temporis verbum, temporalem et ad praesens dilationem vitae fecisse

se ostendit. Ideoque nec maledixit ipsum Adam et Evam, ut restitutionis candidatos, ut confessione relevatos. Cain vero et maledixit et cupidum morte luere delictum mori interim vetuit, ut praeter admissum etiam negationis eius oneratum. Haec erit ignorantia dei nostri, quae ideo simulabatur ne deliuquens homo quid sibi agendum sit ignoret. Sed ad Sodomam et Gomorram descendens, Videbo, ait, si secundum clamorem pervenientem ad me consummantur, si vero non, ut agnoscam. Et hic videlicet ex ignorantia incertus et scire cupidus? An hic sonus pronuntiationis necessarius, non dubitativum, sed comminativum exprimens sensum, sub sciscitationis obtentu? Quodsi descensum quoque dei irrides, quasi aliter non potuerit perficere iudicium nisi descendisset, vide ne tuum aeque deum pulses. Nam et ille descendit ut quod vellet efficeret.

Sed et iurat deus. Numquid forte per deum Marcionis? Immo, inquit, multo vanius, quod per semetipsum. Quid vellet facere, si alius deus non erat in conscientia eius, hoc cum maxime iurantis alium absque se omnino non esse? Igitur peierantem deprehendis, an vane deierantem? Sed non potest videri peierasse qui alium esse non scivit, ut dicitis. Quod enim scit, hoc deierans vere non peieravit. Sed non vane deierat alium deum non esse. Tunc enim vane deieraret, si non fuissent qui alios deos crederent, tunc quidem simulacrorum cultores, nunc vero et haeretici. Iurat igitur per semetipsum, ut vel iuranti deo credas alium deum omnino non esse. Hoc ut deus faceret, tu quoque Marcion coegisti. Iam tunc enim providebaris. Proinde si et in promissionibus aut comminationibus iurat, fidem in primordiis arduam extorquens, nihil deo indignum est quod efficit deo credere. Satis et tunc pusillus deus in ipsa etiam ferocia sua, cum ob vituli consecrationem efferatus in populum de famulo suo postulat Moyse, Sine me, et indignatus ira disperdam illos, et faciam te in nationem magnam. Unde meliorem soletis affirmare Moysen deo suo, deprecatorem, immo et prohibitorem irae. Non facies enim, inquit, istud, aut

et me una cum eis impende. Miserandi vos quoque cum populo, qui Christum non agnoscitis, in persona Moysi figuratum, patris deprecatorem et oblatorem animae suae pro populi salute. Sed sufficit si et Moysi proprie donatus est populus ad praesens. Quod ut famulus postulare posset a domino, id dominus a se postulavit. Ad hoc enim famulo dixit, Sine me, et disperdam illos, ut ille postulando et semetipsum offerendo non sineret, atque ita disceres quantum liceat fideli et prophetae apud deum.

Iam nunc, ut et cetera compendio absolvam, quaecunque adhuc ut pusilla et infirma et indigna colligitis ad destructionem creatoris, simplici et certa ratione proponam: deum non potuisse humanos congressus inire, nisi humanos et sensus et affectus sucepisset, per quos vim maiestatis suae, intolerabilem utique humanae mediocritati, humilitate temperaret, sibi quidem indigna, homini autem necessaria, et ita iam deo digna, quia nihil tam dignum deo quam salus hominis. De isto pluribus retractarem, si cum ethnicis agerem; quamquam et cum haereticis non multo diversa stet congressio. Quatenus et ipsi deum in figura et in reliquo ordine humanae conditionis diversatum iam credidistis, non exigetis utique diutius persuaderi deum conformasse semetipsum humanitati, sed de vestra fide revincimini. Si enim deus, et quidem sublimior, tanta humilitate fastigium maiestatis suae stravit, ut etiam morti subiceret, et morti crucis, cur non putetis nostro quoque deo aliquas pusillitates congruisse, tolerabiliores tamen Iudaicis contumeliis et patibulis et sepulcris? An hae sunt pusillitates, quae iam hinc praeiudicare debebunt Christum humanis passionibus obiectum eius dei esse cui humanitates exprobrantur a vobis? Nam et profitemur Christum semper egisse in dei patris nomine, ipsum ab initio conversatum, ipsum congressum cum patriarchis et prophetis, filium creatoris, sermonem eius, quem ex semetipso proferendo filium fecit, et exinde omni dispositioni suae voluntatique praefecit, diminuens illum modico citra angelos, sicut apud David scriptum est; qua diminutione in haec quoque

dispositus est a patre quae ut humana reprehenditis, ediscens iam inde a primordio, iam inde hominem, quod erat futurus in fine. Ille est qui descendit, ille qui interrogat, ille qui postulat, ille qui iurat Ceterum patrem nemini visum etiam commune testabitur evangelium dicente Christo, Nemo cognovit patrem nisi filius. Ipse enim et veteri testamento pronuntiarat, Deum nemo videbit et vivet, patrem invisibilem determinans, in cuius auctoritate et nomine ipse erat deus, qui videbatur dei filius. Sed et penes nos Christus in persona Christi accipitur, quia et hoc modo noster est. Igitur quaecunque exigitis deo digna, habebuntur in patre invisibili incongressibilique et placido et, ut ita dixerim, philosophorum deo. Quaecunque autem ut indigna reprehenditis, deputabuntur in filio et viso et audito et congresso, arbitro patris et ministro, miscente in semetipso hominem et deum, in virtutibus deum, in pusillitatibus hominem, ut tantum homini conferat quantum deo detrahit. Totum denique dei mei penes vos dedecus sacramentum est humanae salutis. Conversabatur deus, ut homo divina agere doceretur. Ex aequo agebat deus cum homine, ut homo ex aequo agere cum deo posset. Deus pusillus inventus est, ut homo maximus fieret. Qui talem deum dedignaris, nescio an ex fide credas deum crucifixum. Quanta itaque perversitas vestra erga utrumque ordinem creatoris? Iudicem eum designatis, et severitatem iudicis secundum merita causarum congruentem pro saevitia exprobratis. Deum optimum exigitis, et lenitatem eius benignitati congruentem pro captu mediocritatis humanae deiectius conversatam ut pusillitatem depretiatis. Nec magnus vobis placet, nec modicus, nec index, nec amicus. Quid si nunc eadem et in vestro deprehendantur? Iudicem quidem et illum esse iam ostendimus in libello suo, et de iudice necessarie severum, et de severo sic et saevum, si lamen saevum.

Nunc et de pusillitatibus et malignitatibus ceterisque notis et

ipse adversus Marcionem Antitheses aemulas faciam. Si ignoravit deus meus esse alium super se, etiam tuus omnino non scivit esse alium infra se. Quod enim ait Heraclitus ille tenebrosus, eadem via sursum et deorsum'. Denique si non ignorasset, et ab initio ei occurrisset. Delictum et mortem et ipsum auctorem delicti diabolum et omne malum quod deus meus passus est esse, hoc et tuus, qui illum pati passus est. Mutavit sententias suas deus noster, proinde qua et vester. Qui enim genus humanum tam sero respexit, eam sententiam mutavit qua tanto aevo non respexit. Paenituit mali in aliquo deum nostrum, sed et vestrum. Eo enim, quod tandem animadvertit ad hominis salutem, paenitentiam dissimulationis pristinae fecit debitam malo facto. Porro malum factum deputabitur neglegentia salutis humanae, non nisi per paenitentiam emendata apud deum vestrum. Mandavit fraudem deus noster, sed auri et argenti. Quanto autem homo pretiosior auro et argento, tanto fraudulentior deus vester, qui hominem domino et factori suo eripit. Oculum pro oculo reposcit deus noster, sed et vester vicem prohibens iterabilem magis iniuriam facit. Quis enim non rursus percutiet non repercussus? Nescit deus noster quales adlegeret. Ergo nec vester. Iudam traditorem non adlegisset, si praescisset. Si et mentitum alicubi dicis creatorem, longe maius mendacium est in tuo Christo, cuius corpus non fuit verum. Multos saevitia dei mei absumpsit. Tuus quoque deus quos salvos non facit utique in exitium disponit. Deus meus aliquem iussit occidi. Tuus semetipsum voluit interfici, non minus homicida in semetipsum quam in eum a quo vellet occidi. Multos autem occidisse deum eius probabo Marcioni. Nam fecit homicidam, utique periturum, nisi si populus nihil deliquit in Christum. Sed expedita virtus veritatis paucis amat. Multa mendacio erunt necessaria.

Ceterum ipsas quoque Antitheses Marcionis cominus cecidissem, si operosiore destructione earum egeret defensio creatoris tam boni quam et indicis, secundum utriusque partis exempla congruentia deo, ut ostendimus. Quodsi utraque pars bonitatis atque iustiliae dignam plenitudinem divinitatis efficiunt omnia potentis, compendio interim possum Antitheses retudisse, gestientes ex qualitatibus ingeniorum sive legum sive virtutum discernere, atque ita alienare Christum a creatore, ut optimum a iudice, et mitem a fero, et salutarem ab exitioso. Magis enim eos coniungunt quos in eis diversitatibus ponunt quae deo congruunt. Aufer titulum Marcionis et intentionem atque propositum operis ipsius, et nihil aliud praestaret quam demonstrationem eiusdem dei optimi et iudicis, quia haec duo in solum deum competunt. Nam et ipsum studium in eis exemplis opponendi Christum creatori ad unitatem magis spectat. Adeo enim ipsa et una erat substantia divinitatibus, bona et severa, et eisdem exemplis et in similibus argumentis, ut bonitatem suam voluerit ostendere in quibus praemiserat severitatem; quia nec mirum erat diversitas temporalis, si postea deus mitior pro rebus edomitis, qui retro austerior pro indomitis. Ita per Antitheses facilius ostendi potest ordo creatoris a Christo reformatus quam repercussus, et redditus potius quam exclusus, praesertim cum deum tuum ab omni motu amariore secernas, utique et ab aemulatione creatoris scilicet. Nam si ita est, quomodo eum Antitheses singulas species creatoris aemulatum demonstrant? Agnoscam igitur et in hoc per illas deum meum zeloten, qui res suas arbustiores in primordiis bona, ut rationali, aemu-

latione maturitatis praecuraverit suo iure, cuius Antitheses etiam ipse mundus eius agnoscet ex contrarietatibus elementorum, summa lamen ratione modulatus. Quam ob rem, inconsiderantissime Marcion, alium deum lucis ostendisse debueras, alium vero tenebrarum, quo facilius alium bonitatis, alium severitatis persuasisses. Ceterum eius erit Antithesis cuius est et in mundo.

Secundum vestigia pristini operis, quod amissum reformare perseveramus, iam hinc ordo de Christo, licet ex abundanti post decursam defensionem unicae divinitatis. Satis etenim praeiudicatum est Christum non alterius dei intellegendum quam creatoris, cum determinatum est alium deum non credendum praeter creatorem, quem adeo Christus praedicaverit, et deinceps apostoli non alterius Christum adnuntiaverint quam eius dei quem Christus praedicavit, id est creatoris, ut nulla mentio alterius dei atque ita nec alterius Christi agitata sit ante scandalum Marcionis. Facillime hoc probatur apostolicarum et haereticarum ecclesiarum recensu, illic scilicet pronuntiandam regulae interversionem ubi posteritas invenitur. Quod etiam primo libello intexui. Sed et nunc congressio ista seorsum in Christum examinatura eo utique proficiet, ut dum Christum probamus creatoris, sic quoque deus excludatur Marcionis. Decet veritatem totis viribus uti suis, non ut laborantem. Ceterum in praescriptionum compendiis vincit. Sed decretum est ut gestientem ubique adversario occurrere, in tantum furenti ut facilius praesumpserit eum venisse Christum qui nunquam sit adnuntiatus quam eum qui semper sit praedicatus.

Hinc denique gradum consero, an debuerit tam subito venisse. Primo quia et ipse dei sui filius. Hoc enim ordinis fuerat, ut ante pater filium profiteretur quam patrem filius, et ante pater de filio testaretur quam filius de patre. Dehinc et quia missus praeter filii nomen. Proinde enim praecessisse debuerat mittentis patrocinium in testimonium missi, quia nemo veniens ex alterius auctoritate ipse eam sibi ex sua affirmatione defendit, sed ab ipsa defensionem potius expectat, praeeunte suggestu eius qui auctoritatem praestat. Ceterum nec filius agnoscetur quem nunquam pater nuncupavit, nec missus credetur quem nunquam mandator designavit, nuncupaturus pater et designaturus mandator, si fuisset. Suspectum habebitur omne quod exorbitarit a regula, rerumque principalis gradus non sinit posterius agnosci patrem post filium et mandatorem post mandatum et deum post Christum. Nihil origine sua prius est in agnitione, qua nec in dispositione. Subito filius et subito missus et subito Christus. Atquin nihil putem a deo subitum, quia nihil a deo non dispositum. Si autem dispositum, cur et non praedicatum, ut probari posset et dispositum ex praedicatione et divinum ex dispositione? Et utique tantum opus, quod scilicet humanae saluti parabatur, vel eatenus subitum non fuisset qua per fldem profuturum. In quantum enim credi habebat, ut prodesset, in tantum paraturam desiderabat, ut credi posset, substructam fundamentis dispositionis et praedicationis, quo ordine fides informata merito et homini indicertur a deo et deo exhiberetur ab homine, ex agnitione debens credere quia posset, quae scilicet credere didicisset ex praedicatione.

Non fuit, inquis, ordo eiusmodi necessarius, quia statim se et filium et missum et dei Christum rebus ipsis esset probaturus per documenta virtutum. At ego negabo solam hanc illi speciem ad testimonium competisse, quam et ipse postmodum exauctoravit,

siquidem edicens multos venturos et signa facturos et virtutes magnas edituros, aversionem etiam electorum, nec ideo tamen admittendos, temerariam signorum et virtutum fidem ostendit, ut etiam apud pseudochristos facillimarum. Aut quale est si inde se voluit probari et intellegi et recipi, ex virtutibus dico, unde ceteros noluit aeque et ipsos tam subito venturos quam a nullo auctore praedicatos? Si quia prior eis venit et prior virtutum documenta signavit, idcirco, quasi locum in balneis, ita fidem occupavit, posteris quibusque praeripuit, vide ne et ipse in condicione posteriorum deprehendatur, posterior inventus creatore ante iam cognito, et proinde virtutes ante operato, et non aliter praefato non esse aliis credendum, post eum scilicet. Igitur si priorem venisse et priorem de posteris pronuntiasse hoc fidem cludet, praedamnatus erit et ipse iam ab eo quod posterior est agnitus, et solius erit auctoritas creatoris hoc in posteros constituendi, qui nullo posterior esse potuit. Iam nunc, cum probaturus sim creatorem easdem virtutes, quas solas ad fidem Christo tuo vindicas, interdum per famulos suos retro edidisse, interdum per Christum suum edendas destinasse, possum et ex hoc merito praescribere tanto magis Christum non ex solis virtutibus credendum fuisse quanto illum non alterius quam creatoris interpretari potuissent, ut respondentes virtutibus creatoris, et editis per famulos suos et in Christum suum repromissis. Quamquam, et si alia documenta invenirentur in tuo Christo, nova scilicet, facilius crederemus etiam nova eiusdem esse cuius et vetera, quam cuius tantummodo nova, egentia experimentis fidei victricis vetustatis, ut sic quoque praedicatus venire debuerit tam praedicationibus propriis exstruentibus ei fidem quam et virtutibus, praesertim adversus Christum creatoris venturum et signis et prophetis propriis munitum, ut aemulus Christi per omnes diversitatum species reluceret.
Sed quomodo a deo nunquam praedicato Christus eius praedicaretur? Hoc est ergo quod exigit, nec deum nec Christum tuum credi, quia et dens ignotus esse non debuit et Christus agnosci per deum debuit.