Adversus Marcionem

Tertullian

Tertullian. Quinti Septimii Florentis Tertulliani Quae Supersunt Omnia, Volume 2. Oehler, Franz, editor. Leipzig: Weigel, 1854.

Haec ita dispecta totum ordinem dei iudicis operarium et, ut dignius dixerim, protectorem catholicae et summae illius bonitatis ostendunt quam semotam a iudiciariis sensibus et in suo statu puram nolunt Marcionitae in eodem deo agnoscere, pluentem super bonos et malos et solem suum oriri facientem super iustos et iniustos, quod alius deus omnino non praestat. Nam etsi hoc quoque testimonium Christi in creatorem Marcion de evangelio eradere ausus est, sed ipse mundus inscriptus est et omni a conscientia

legitur. Et erit haec ipsa patientia creatoris in iudicium Marcionis, illa patientia quae expectat paenitentiam potius peccatoris quam mortem, et mavult misericordiam quam sacrificium, avertens iam destinatum exitium Ninivitis, et largiens spatium vitae Ezechiae lacrimis, et restituens statum regni Babylonis tyranno paenitentia fencto: illam dico misericordiam quae et filium Saulis moriturum ex devotione populo concessit, et David delicta in domum Uriae confessum venia liberavit, et ipsum Israel totiens restituit quotiens iudicavit, totiens relovit quotiens et increpuit. Non solum igitur iudicem aspiciens convertere et ad optimi exempla. Notans cum ulciscitur considera cum indulget. Repende austeritati lenitatem. Cum utrumque conveneris in creatore, invenies in eo et illud propter quod alterum deum credis. Veni denique ad inspectationem doctrinarum, disciplinarum, praeceptorum consiliorumque eius. Dices forsitan haec etiam humanis legibus determinari. Sed ante Lycurgos et Solonas omnes Moyses et Deus. Nulla posteritas non a primordiis accipit. Tamen non a tuo deo didicit creator meus praescribere, Non occides, non adulterabis, non furaberis, non falsum testimonium dices, alienum non concupisces, honora patrem et matrem, et diliges proximum tuum ut te ipsum. Ad haec innocentiae, pudicitiae et iustitiae et pietatis principalia consulta accedunt etiam humanitatis praescripta, cum septimo quoque anno servitia libertate solvuntur, cum eodem tempore agro parcitur, egenis cedendo locum, bovi etiam terenti vincula oris remittuntur ad fructum praesentis laboris, quo facilius in pecudibus praemeditata humanitas in bominum refrigeria erudiretur.

Sed quae potins legis bona defendam quam quae haeresis concupiit? ut talionis definitionem, oculum pro oculo, dentem pro dente, et livorem pro livore repetentis. Non enim iniuriae mutuo exercendae licentiam sapit, sed in totum cohibendae violentiae pro-

spicit ut quia durissimo et infideli in deum populo longum vel etiam incredibile videretur a deo expectare defensam, edicendam postea per prophetam, Mihi defensam, et ego defendam, dicit dominus, interim commissio iniuriae metu vicis statim occursurae repastinaretur, et licentia retributionis prohibitio esset provocationis, ut sic improbitas aestuata cessaret, dum secunda permissa prima terretur, et prima delerrita nec secunda committitur, qua et alias facilior timor talionis per eundem saporem passionis. Nihil amarius quam id ipsum pati quod feceris aliis. Et si lex aliquid cibis detrahit et immunda pronuntiat animalia quae aliquando benedicta aunt, consilium exercendae continentiae intellege, et frenos impositos illi gulae agnosce quae cum panem ederet angelorum, cucumeres et pepones Aegyptiorum desiderabat. Agnosce simul et comitibus gulae, libidini scilicet atque luxuriae, prospectum, quae fere ventris castigatione frigescunt. Manducaverat enim populus et biberat et surrexerat ludere. Proinde ut et pecuniae ardor restringeretur ex parte, qua de victus necessitate causatur, pretiosorum ciborum ambitio detracta est. Postremo, ut facilius bomo ad ieiunandum deo formaretur, paucis et non gloriosis escis assuefactus, et nihil de lautioribus esurituris. Reprehendendus sane creator quod cibos potius populo suo abstulit quam ingratioribus Marcionitis. Sacrificiorum quoque onera et operationum et oblationum negotiosas scrupulositates nemo reprehendat, quasi deus talia sibi proprie desideraverit, qui tam manifeste exclamat, Quo mihi multitudinem sacrificiorum vestrorum? et, Quis exquisivit ista de manibus vestris? sed illam dei industriam sentiat qua populum pronum in idololatriam et transgressionem eiusmodi officiis religioni suae voluit adstringere quibus superstitio saeculi agebatur, ut ab ea avocaret illos, sibi iubens fieri, quasi desideranti ne simulacris faciendis delinqueret.

Sed et in ipsis commerciis vitae et conversationis humanae domi ac foris adusque curam vasculorum omnifariam distinxit, ut

istis legalibus disciplinis occurrentibus ubique, ne ullo momento vacarent a dei respectu. Quid enim faceret beatum hominem quam in lege domini voluntas eius? et in lege domini meditabitur die ac nocte. Quam legem non duritia promulgavit auctoris, sed ratio summae benignitatis, populi potius duritiam edomantis et rudem obsequio fidem operosis officiis dedolantis, ut nihil de arcanis attingam significantiis legis, spiritalis scilicet et propheticae, et in omnibus paene argumentis figuratae. Sufficit enim in praesenti si simpliciter hominem deo obligabat, ut nemo eam reprobare debeat, nisi cui non placet deo deservire. Ad hoc beneficium, non onus legis, adiuvandum, etiam prophetas eadem bonitas dei ordinavit, docentes deo digna, anferre nequitias de anima, discere benefacere, exquirere iudicium, iudicare pupillo et iustificare viduam, diligere quaestiones, fugere improborum contactum, dimittere conflictam integram, dissipare scripturam iniustam, infringere panem esurienti et tectum non habentem inducere in domum tuam, nudum si videris, contegere, et domesticos seminis tui non despicere, compescere linguam a malo, et labia, ne loquantur dolum, declinare a malo, et facere bonum, quaerere pacem et sectari eam, irasci et non delinquere, id est in ira non perseverare sive saevire, non abire in concilium impiorum, nec stare in via peccatorum, nec in cathedra pestilentium sedere. Sed ubi? Vide quam bonum et quam iocundum habitare fratres in unum, meditantes die ac
nocte in lege domini, quia bonum scilicet fidere in dominum quam fidere in hominem, et sperare in dominum quam sperare in hominem. Qualis enim apud deum merces homini? Et erit tanquam lignum quod plantatum est iuxta exitus aquarum, quod fructum suum dabit in tempore suo, et folium eius non decidet, et omnia quaecunque faciet prosperabuntur illi. Innocens autem et purus corde, qui non accepit in vanum nomen dei et non iuravit ad proximum suum in dolo, iste accipiet benedictionem a domino, et misericordiam a deo salutificatore suo. Oculi enim domini super timentes eum, sperantes in misericordiam ipsius, ad deliberandas animas eorum de morte, utique aeterna, et nutricandos eos in fame, utique vitae aeternae. Multae enim pressurae iustorum, et ex omnibus liberabit eos dominus. Honorabilis mors in conspectu domini sanctorum eius. Dominus custodit omnia ossa eorum: unum ex ipsis non comminuetur. Redimet dominus animas servorum suorum. Pauca ista de tantis scripturis creatoris intulimus, et nihil puto iam ad testimonium dei optimi deesse, quod satis et praecepta bonitatis et praemissa consignant.

Sed enim sepiae isti, quorum figura illud quoque pisculentum de cibis lex recusavit, ut traductionem sui sentiunt, tenebras hine blasphemiae intervomunt, atque ita intentionem uniuscuiusque iam proximam dispargunt, iactitando et asseverando ea quae relucentem bonitatem creatoris infuscent. Sed et per istas caligines sequemur nequitiam, et in lucem extrahemus ingenia tenebrarum, obicientia creatori vel maxime fraudem illam et rapinam auri et argenti, mandatam ab illo Hebraeis in Aegyptios, Age, infelicissime haeretice, te ipsum expostulo arbitrum, cognosce in utramque

gentem prius, et ita de auctore praecepti iudicabis. Reposcunt Aegyptii de Hebraeis vasa aurea et argentea. Contra Hebraei mutuas petitiones instituunt, allegantes sibi quoque eorundem patrum nomine, ex eodem scripturae instrumento, mercedes restitui oportere illius operariae servitutis pro laterinis deductis, pro civitatibus et villis aedificatis. Quid iudicabis, optimi dei elector. Hebraeos fraudem agnoscere debere, an Aegyptios compensationem? Nam et aiunt ita actum per legatos utrinque, Aegyptiorum quidem repetentium vasa, Iudaeorum vero reposcentium operas suas. Et tamen vasis iustitia renuntiaverunt ibi Aegyptii. Hodie adversus Marcionitas amplius allegant Hebraei, negantes compensationi satis esse, quantumvis illud auri et argenti, si sexcentorum milium operae per tot annos vel singulis nummis diurnis aestimentur. Quae autem pars maior, repetentium vasa an incolentium villas et urbes? Querela ergo maior Aegyptiorum, an gratia Hebraeorum? Ut solo iniuriarum iudicio Hebraei Aegyptios repercuterent, liberi homines in ergastulum subacti? ut solas scapulas suas scribae eorum apud subsellia sua ostenderent flagellorum contumeliosa atrocitate laceratas? Non paucis lancibus et scyphis, pauciorum utique divitum ubique, sed totis et ipsorum facultatibus et popularium omnium collationibus satisfaciendum Hebraeis pronuntiasset. Igitur si bona Hebraeorum causa, bona iam et causa, id est mandatum, creatoris, qui et Aegyptios gratos fecit nescientes, et suum populum in tempore expeditionis angusto aliquo solatio tacitae compensationis
expunxi. Plane minus exigi iussit, Hebraeis etiam filios Aegyptii restituere debuerant.

Sic et in ceteris contrarietates praeceptorum ei exprobras ut mobili et instabili, prohibentis sabbatis operari et iubentis arcam circumferri per dies octo, id est etiam sabbato, in expugnatione civitatis Hiericho. Nec sabbati enim inspicis legem, opera humana, non divina, prohibentem. Siquidem, Sex, inquit, diebus operare, et facies omnia opera tua, septima autem die sabbata domino deo tuo; non facies in ea omne opus. Quod? utique tuum. Consequens enim est ut ea opera sabbato auferret quae sex diebus supra indixerat, tua scilicet, id est humana et cotidiana. Arcam vero circumferre neque cotidianum opus videri potest neque bumanum, sed et rarum et sacrosanctum et ex ipso tunc dei praecepto utique divinum. Quod et ipse quid significaret edissererem, nisi longum esset figuras argumentorum omnium creatoris expandere, quas forsitan nec admittis. Sed plus est si de absolutis revincamini, simplicitate veritatis, non curiositate. Sicut et nunc certa distinctio est sabbati, humana, non divina, opera prohibentis. Ideoque qui sabbatis lignatum ierat, morti datus est. Suum enim opus fecerat, lege interdictum. Qui vero arcam sabbatis circumtulerant, impune gesserunt. Non suum enim opus, sed dei, ex praecepto scilicet ipsius, administraverant.

Proinde et similitudinem vetans fieri omnium quae in caelo et in terra et in aquis ostendit et causas, idololatriae scilicet caecae substantiam cohibentes. Subicit enim, Non adorabitis ea neque servietis illis. Serpentis autem aenei effigies postea praecepta Moysi a domino non ad idololatriae titulum pertinebat, sed ad remediandos eos qui a serpentibus infestabantur. Et taceo de figura

remedii. Sic et Cherubim et Seraphim aurea in arcae figuratum exemplum certe simplex ornamentum; accommodata suggestui, longe diversas habendo causas ab idololatriae condicione, ob quam similitudo prohibetur, non videntur similitudinum prohibitarum legi refragari, non in eo similitudinis statu deprebensa ob quem similitudo prohibetur. Diximus de sacrificiorum rationali institutione, avocanti scilicet ab idolis ad deum officia ea quae si rursus eiecerat dicens, Quo mihi multitudinem sacrificiorum vestrorum? hoc ipsum voluit intellegi quod non sibi ea proprie exegisset. Non enim bibam, inquit, sanguinem taurorum, quia et alibi ait, Deus aeternus non esuriet nec sitiet. Nam etsi ad oblationes Abel advertit, et holocausta Noë odoratus est libenter, quae iocunditas sive viscerum vervecinorum sive nidoris ardentium victimarum? Sed animus simplex et deum metuens offerentium ea quae a deo habebant, et pabuli et suavis olentiae, gratiae apud deum deputabatur, non quae fiebant exigentis, sed illud propter quod fiebant, ob honorem scilicet dei. Si cliens diviti aut regi nihil desideranti tamen aliquid vilissimi munusculi obtulerit, quantitas et qualitas muneris infuscabit divitem et regem, an delectabit titulus officii? At si cliens ei munera ultro, vel etiam edicta, ordine suo offerat, et sollemnia regis observet, non ex fide tamen, nec corde puro, nec pleno circs cetera quoque obsequia, nonne consequens ut rex ille vel dives exclamet, Quo mihi multitudinem munerum tuorum? Plenus sum et Sollemnitates et dies festos et vestra sabbata; vestra dicendo quae secundum libidinem suam, non secundum
religionem dei celebrande sua iam, non dei fecerant, condicionalem idcirco et rationalem demonstravit recusationem eorum quae administranda praescripserat.

Si vero etiam circa personas levem vultis intellegi, cum reprobat aliquando probatos, aut improvidum, cum probat quandoque reprobandos, quasi iudicia sua aut damnet praeterita aut ignoret futura, atquin nihil tam bono et iudici convenit quam pro praesentibus meritis et reicere et adlegere. Adlegitur Sanl, sed nondum despector prophetae Samuelis. Reicitur Salomon, sed iam a mulieribus alienis possessus et idolis Moabitarum et Sidoniorum mancipatus. Quid faceret creator, ne a Marcionitis reprehenderetur? Bene adhuc agentes praedamnaret iam propter futura delicta? Sed dei boni non erat nondum merentes praedamnare. Proinde peccantes nunc non recusaret propter pristina benefacta? Sed iusti iudicis non erat rescissis iam bonis pristinis scelera donare. Aut quis hominum sine delicto, ut eum deus semper adlegeret quem nunquam posset recusare? Vel quis item sine aliquo bono opere, ut eum deus semper recusaret quem nunquam posset adlegere? Exhibe bonum semper, et non recusabitur; exhibe malum semper, et nunquam adlegetur. Ceterum si idem homo, ut in utroque pro temporibus, in utroque dispungetur a deo et bono et iudice, qui non levitate aut improvidentia sententias vertit, sed censura gravissima et providentissima merita temporis cuiusque dispensat.

Sic et paenitentiam apud illum prave interpretaris, quasi proinde mobilitate vel improvidentia, immo iam ex delicti recordatione paeniteat, quoniam quidem dixerit, Paenituit quod regem fecerim

Saul, praescribens scilicet paenitentiam confessionem sapere mali operis alicuius vel erroris. Porro non semper. Evenit enim in bonis factis paenitentiae confessio ad invidiam et exprobrationem eius qui beneficii ingratus extiterit, sicut et tunc circa personam Saulis honorandam annuntiatur a creatore, qui non deliquerat cum Saulem assumit in regnum et sancto spiritu auget; optimum enim adhuc, qualis, inquit, non erat in filiis Israëlis, dignissime adlegerat. Sed nec ignoraverat ita eventurum. Nemo enim te sustinebit improvidentiam adscribentem deo ei quem deum non negans confiteris et providum. Haec enim illi propria divinitas constat. Sed malum factum Saulis, ut dixi, onerabat paenitentiae suae professione, quam vacante delicto circa Saulis adlectionem consequens est invidiosam potius intellegi, non criminosam. Ecce, inquis, criminosam eam animadverto circa Ninivitas, dicente scriptura Ionae, Et paenituit dominum de malitia quam dixerat facturum se illis, nec fecit. Sicut et ipse Ionas ad dominum, Propterea praeveni profugere in Tarsos, quia cognoveram te esse misericordem et miserescentem, patientem et plurimum misericordiae, paenitentem malitiarum. Bene igitur quod praemisit optimi dei titulum, patientissimi scilicet super malos et abundantissimi misericordiae et miserationis super agnoscentes et deplangentes delicta sua, quales tunc Ninivitae. Si enim optimus qui talis, de isto prius cessisse debebis, non competere in lalem, id est in optimum, etiam malitiae concursum. Et quia et Marcion defendit arborem bonam malos quoque fructus non licere producere, sed malitiam tamen nominavit, quod optimus non capit, numquid aliqua interpretatio subest etiam earum malitiarum intellegendarum quae possint et in optimum decucurrisse? Subest autem. Dicimus denique malitiam nunc significari non quae ad naturam redigatur creatoris, quasi mali, sed quae ad potestatem, quasi iudicis; secundum quam enuntiarit, Ego sum qui condo mala, et, Ecce ego emitto in vos mala, non peccatoria, sed ultoria, quorum satis diluimus infamiam ut congruentium iudici. Sicut autem, licet mala dicantur, non reprehenduntur in iudice, nec hoc nomine suo malum iudicem ostendunt, ita et malitia haec erit intellegenda nunc quae ex illis malis iudi-
ciariis deputata cum ipsis competat iudici. Nam et apud Graecos interdum malitiae pro vexationibus et laesuris, non pro malignitatibus ponuntur, sicut et in isto articulo. Atque adeo si eius malitiae paenituit creatorem, quasi creaturae reprobandae scilicet, et de delicto vindicandae, atqui nec hic ullum admissum criminosum reputabitur creatori, qui iniquissimam civitatem digne meritoque decreverat abolendam. Ita quod iuste destinaverat non male destinans, ex iustitia, non ex malitia destinarat; sed poenam ipsam malitiam nominavit ex malo et merito passionis ipsius. Ergo, dices, si malitiam iustitiae nomine excusas, quia iuste exitium destinarat in Ninivitas, sic quoque culpandus est, qui iustitiae utique non paenitendae paenitentiam gessit. Immo nec iustitiae, inquam, paenitebit deum, et superest iam agnoscere quid sit paenitentia dei. Non enim, si hominem ex recordatione plurimum delicti, interdum et ex alicuius boni operis ingratia paenitet, ideo et deum proinde. In quantum enim deus nec malum admittit nec bonum damnat, in tantum nec paenitentiae boni aut mali apud eum locus est. Nam et hoc tibi eadem scriptura determinat, dicente Samuele Sauli, Discidit dominus regnum Israelis de manu tua hodie et dabit illud proximo tuo, optimo super te, et scindetur Israel in duas partes, et non convertetur neque paenitentiam aget, quia non sicut homo est ad paenitendum. Haec itaque definitio in omnibus aliam formam divinae paenitentiae statuit, quae neque ex improvidentia neque ex levitate neque ex ulla boni aut mali operis damnatione reputetur, sicut humana. Quis ergo erit mos paenitentiae divinae? Iam relucet, si non ad humanas condiciones eam referas. Nihil enim aliud intellegetur quam simplex conversio sententiae prioris, quae etiam sine reprehensione eius possit admitti, etiam in homine, nedum in deo, cuius omnis sententia caret culpa. Nam et in Graeco sono paenitentiae nomen non ex delicti confessione, sed ex animi demutatione compositum est, quam apud deum pro rerum variantium sese occursu regi ostendimus.