Adversus Marcionem
Tertullian
Tertullian. Quinti Septimii Florentis Tertulliani Quae Supersunt Omnia, Volume 2. Oehler, Franz, editor. Leipzig: Weigel, 1854.
Sic et paenitentiam apud illum prave interpretaris, quasi proinde mobilitate vel improvidentia, immo iam ex delicti recordatione paeniteat, quoniam quidem dixerit, Paenituit quod regem fecerim
Saul, praescribens scilicet paenitentiam confessionem sapere mali operis alicuius vel erroris. Porro non semper. Evenit enim in bonis factis paenitentiae confessio ad invidiam et exprobrationem eius qui beneficii ingratus extiterit, sicut et tunc circa personam Saulis honorandam annuntiatur a creatore, qui non deliquerat cum Saulem assumit in regnum et sancto spiritu auget; optimum enim adhuc, qualis, inquit, non erat in filiis Israëlis, dignissime adlegerat. Sed nec ignoraverat ita eventurum. Nemo enim te sustinebit improvidentiam adscribentem deo ei quem deum non negans confiteris et providum. Haec enim illi propria divinitas constat. Sed malum factum Saulis, ut dixi, onerabat paenitentiae suae professione, quam vacante delicto circa Saulis adlectionem consequens est invidiosam potius intellegi, non criminosam. Ecce, inquis, criminosam eam animadverto circa Ninivitas, dicente scriptura Ionae, Et paenituit dominum de malitia quam dixerat facturum se illis, nec fecit. Sicut et ipse Ionas ad dominum, Propterea praeveni profugere in Tarsos, quia cognoveram te esse misericordem et miserescentem, patientem et plurimum misericordiae, paenitentem malitiarum. Bene igitur quod praemisit optimi dei titulum, patientissimi scilicet super malos et abundantissimi misericordiae et miserationis super agnoscentes et deplangentes delicta sua, quales tunc Ninivitae. Si enim optimus qui talis, de isto prius cessisse debebis, non competere in lalem, id est in optimum, etiam malitiae concursum. Et quia et Marcion defendit arborem bonam malos quoque fructus non licere producere, sed malitiam tamen nominavit, quod optimus non capit, numquid aliqua interpretatio subest etiam earum malitiarum intellegendarum quae possint et in optimum decucurrisse? Subest autem. Dicimus denique malitiam nunc significari non quae ad naturam redigatur creatoris, quasi mali, sed quae ad potestatem, quasi iudicis; secundum quam enuntiarit, Ego sum qui condo mala, et, Ecce ego emitto in vos mala, non peccatoria, sed ultoria, quorum satis diluimus infamiam ut congruentium iudici. Sicut autem, licet mala dicantur, non reprehenduntur in iudice, nec hoc nomine suo malum iudicem ostendunt, ita et malitia haec erit intellegenda nunc quae ex illis malis iudi- ciariis deputata cum ipsis competat iudici. Nam et apud Graecos interdum malitiae pro vexationibus et laesuris, non pro malignitatibus ponuntur, sicut et in isto articulo. Atque adeo si eius malitiae paenituit creatorem, quasi creaturae reprobandae scilicet, et de delicto vindicandae, atqui nec hic ullum admissum criminosum reputabitur creatori, qui iniquissimam civitatem digne meritoque decreverat abolendam. Ita quod iuste destinaverat non male destinans, ex iustitia, non ex malitia destinarat; sed poenam ipsam malitiam nominavit ex malo et merito passionis ipsius. Ergo, dices, si malitiam iustitiae nomine excusas, quia iuste exitium destinarat in Ninivitas, sic quoque culpandus est, qui iustitiae utique non paenitendae paenitentiam gessit. Immo nec iustitiae, inquam, paenitebit deum, et superest iam agnoscere quid sit paenitentia dei. Non enim, si hominem ex recordatione plurimum delicti, interdum et ex alicuius boni operis ingratia paenitet, ideo et deum proinde. In quantum enim deus nec malum admittit nec bonum damnat, in tantum nec paenitentiae boni aut mali apud eum locus est. Nam et hoc tibi eadem scriptura determinat, dicente Samuele Sauli, Discidit dominus regnum Israelis de manu tua hodie et dabit illud proximo tuo, optimo super te, et scindetur Israel in duas partes, et non convertetur neque paenitentiam aget, quia non sicut homo est ad paenitendum. Haec itaque definitio in omnibus aliam formam divinae paenitentiae statuit, quae neque ex improvidentia neque ex levitate neque ex ulla boni aut mali operis damnatione reputetur, sicut humana. Quis ergo erit mos paenitentiae divinae? Iam relucet, si non ad humanas condiciones eam referas. Nihil enim aliud intellegetur quam simplex conversio sententiae prioris, quae etiam sine reprehensione eius possit admitti, etiam in homine, nedum in deo, cuius omnis sententia caret culpa. Nam et in Graeco sono paenitentiae nomen non ex delicti confessione, sed ex animi demutatione compositum est, quam apud deum pro rerum variantium sese occursu regi ostendimus.Iam nunc, ut omnia eiusmodi expediam, ad ceteras pusillitates et infirmitates et incongruentias, ut putatis, interpretandas purgandasque pertendam. Inclamat deus, Adam, ubi es? scilicet ignorans ubi esset, et causato nuditatis pudore an de arbore gustasset interrogat, scilicet incertus. Immo nec incertus admissi nec ignorans loci. Enimvero oportebat conscientia peccati delitescentem evocatum prodere in conspectum domini, non sola nominis inclamatione, sed cum aliqua iam tunc admissi suggillatione. Nec enim simplici modo, id est interrogatorio sono legendum est, Ubi es, Adam? sed impresso et incusso et imputativo, Adam, ubi es? id est in perditione es, id est iam hic non es, ut et increpandi et dolendi exitus vox sit. Ceterum qui totum orbem comprehendit manu velut nidum, cuius caelum thronus et terra scabellum, nimirum huius oculos aliqua paradisi portio evaserat, quominus illi ubicunque Adam ante evocationem viseretur tam latens quam de interdicta fruge sumens? Speculatorem vineae vel horti tui lupus aut furunculus non latet. Deum puto de sublimioribus oculatiorem aliquid subiecti praeterire non posse. Stulte, qui tantum argumentum divinae maiestatis et humanae instructionis naso agis. Interrogabat deus quasa incertus, ut et hic liberi arbitrii probans hominem in causa aut negationis aut confessionis daret ei locum sponte confitendi delictum et hoc nomine relevandi. Sicut de Cain sciscitatur ubinam frater eius; quasi non iam vociferatum a terra sanguinem Abelis audisset: sed ut et ille haberet potestatem ex eadem arbitrii potestate sponte negandi delicti et hoc nomine gravandi, atque ita nobis conderentur exempla confitendorum potius delictorum quam negandorum; ut iam tunc initiaretur evangelica doctrina, Ex ore tuo iustificaberis et ex ore tuo damnaberis. Nam etsi Adam propter statum legis deditus morti est, sed spes ei salva est, dicente domino, Ecce Adam factus est tanquam unus ex nobis, de futura scilicet adlectione hominis in divinitatem. Denique quid sequitur? Et nunc, ne quando extendat manum et sumat de ligno vitae et vivat in aevum. Interponens enim, Et nunc, praesentis temporis verbum, temporalem et ad praesens dilationem vitae fecisse
se ostendit. Ideoque nec maledixit ipsum Adam et Evam, ut restitutionis candidatos, ut confessione relevatos. Cain vero et maledixit et cupidum morte luere delictum mori interim vetuit, ut praeter admissum etiam negationis eius oneratum. Haec erit ignorantia dei nostri, quae ideo simulabatur ne deliuquens homo quid sibi agendum sit ignoret. Sed ad Sodomam et Gomorram descendens, Videbo, ait, si secundum clamorem pervenientem ad me consummantur, si vero non, ut agnoscam. Et hic videlicet ex ignorantia incertus et scire cupidus? An hic sonus pronuntiationis necessarius, non dubitativum, sed comminativum exprimens sensum, sub sciscitationis obtentu? Quodsi descensum quoque dei irrides, quasi aliter non potuerit perficere iudicium nisi descendisset, vide ne tuum aeque deum pulses. Nam et ille descendit ut quod vellet efficeret.Sed et iurat deus. Numquid forte per deum Marcionis? Immo, inquit, multo vanius, quod per semetipsum. Quid vellet facere, si alius deus non erat in conscientia eius, hoc cum maxime iurantis alium absque se omnino non esse? Igitur peierantem deprehendis, an vane deierantem? Sed non potest videri peierasse qui alium esse non scivit, ut dicitis. Quod enim scit, hoc deierans vere non peieravit. Sed non vane deierat alium deum non esse. Tunc enim vane deieraret, si non fuissent qui alios deos crederent, tunc quidem simulacrorum cultores, nunc vero et haeretici. Iurat igitur per semetipsum, ut vel iuranti deo credas alium deum omnino non esse. Hoc ut deus faceret, tu quoque Marcion coegisti. Iam tunc enim providebaris. Proinde si et in promissionibus aut comminationibus iurat, fidem in primordiis arduam extorquens, nihil deo indignum est quod efficit deo credere. Satis et tunc pusillus deus in ipsa etiam ferocia sua, cum ob vituli consecrationem efferatus in populum de famulo suo postulat Moyse, Sine me, et indignatus ira disperdam illos, et faciam te in nationem magnam. Unde meliorem soletis affirmare Moysen deo suo, deprecatorem, immo et prohibitorem irae. Non facies enim, inquit, istud, aut
et me una cum eis impende. Miserandi vos quoque cum populo, qui Christum non agnoscitis, in persona Moysi figuratum, patris deprecatorem et oblatorem animae suae pro populi salute. Sed sufficit si et Moysi proprie donatus est populus ad praesens. Quod ut famulus postulare posset a domino, id dominus a se postulavit. Ad hoc enim famulo dixit, Sine me, et disperdam illos, ut ille postulando et semetipsum offerendo non sineret, atque ita disceres quantum liceat fideli et prophetae apud deum.