Adversus Marcionem

Tertullian

Tertullian. Quinti Septimii Florentis Tertulliani Quae Supersunt Omnia, Volume 2. Oehler, Franz, editor. Leipzig: Weigel, 1854.

Sic et in ceteris contrarietates praeceptorum ei exprobras ut mobili et instabili, prohibentis sabbatis operari et iubentis arcam circumferri per dies octo, id est etiam sabbato, in expugnatione civitatis Hiericho. Nec sabbati enim inspicis legem, opera humana, non divina, prohibentem. Siquidem, Sex, inquit, diebus operare, et facies omnia opera tua, septima autem die sabbata domino deo tuo; non facies in ea omne opus. Quod? utique tuum. Consequens enim est ut ea opera sabbato auferret quae sex diebus supra indixerat, tua scilicet, id est humana et cotidiana. Arcam vero circumferre neque cotidianum opus videri potest neque bumanum, sed et rarum et sacrosanctum et ex ipso tunc dei praecepto utique divinum. Quod et ipse quid significaret edissererem, nisi longum esset figuras argumentorum omnium creatoris expandere, quas forsitan nec admittis. Sed plus est si de absolutis revincamini, simplicitate veritatis, non curiositate. Sicut et nunc certa distinctio est sabbati, humana, non divina, opera prohibentis. Ideoque qui sabbatis lignatum ierat, morti datus est. Suum enim opus fecerat, lege interdictum. Qui vero arcam sabbatis circumtulerant, impune gesserunt. Non suum enim opus, sed dei, ex praecepto scilicet ipsius, administraverant.

Proinde et similitudinem vetans fieri omnium quae in caelo et in terra et in aquis ostendit et causas, idololatriae scilicet caecae substantiam cohibentes. Subicit enim, Non adorabitis ea neque servietis illis. Serpentis autem aenei effigies postea praecepta Moysi a domino non ad idololatriae titulum pertinebat, sed ad remediandos eos qui a serpentibus infestabantur. Et taceo de figura

remedii. Sic et Cherubim et Seraphim aurea in arcae figuratum exemplum certe simplex ornamentum; accommodata suggestui, longe diversas habendo causas ab idololatriae condicione, ob quam similitudo prohibetur, non videntur similitudinum prohibitarum legi refragari, non in eo similitudinis statu deprebensa ob quem similitudo prohibetur. Diximus de sacrificiorum rationali institutione, avocanti scilicet ab idolis ad deum officia ea quae si rursus eiecerat dicens, Quo mihi multitudinem sacrificiorum vestrorum? hoc ipsum voluit intellegi quod non sibi ea proprie exegisset. Non enim bibam, inquit, sanguinem taurorum, quia et alibi ait, Deus aeternus non esuriet nec sitiet. Nam etsi ad oblationes Abel advertit, et holocausta Noë odoratus est libenter, quae iocunditas sive viscerum vervecinorum sive nidoris ardentium victimarum? Sed animus simplex et deum metuens offerentium ea quae a deo habebant, et pabuli et suavis olentiae, gratiae apud deum deputabatur, non quae fiebant exigentis, sed illud propter quod fiebant, ob honorem scilicet dei. Si cliens diviti aut regi nihil desideranti tamen aliquid vilissimi munusculi obtulerit, quantitas et qualitas muneris infuscabit divitem et regem, an delectabit titulus officii? At si cliens ei munera ultro, vel etiam edicta, ordine suo offerat, et sollemnia regis observet, non ex fide tamen, nec corde puro, nec pleno circs cetera quoque obsequia, nonne consequens ut rex ille vel dives exclamet, Quo mihi multitudinem munerum tuorum? Plenus sum et Sollemnitates et dies festos et vestra sabbata; vestra dicendo quae secundum libidinem suam, non secundum
religionem dei celebrande sua iam, non dei fecerant, condicionalem idcirco et rationalem demonstravit recusationem eorum quae administranda praescripserat.

Si vero etiam circa personas levem vultis intellegi, cum reprobat aliquando probatos, aut improvidum, cum probat quandoque reprobandos, quasi iudicia sua aut damnet praeterita aut ignoret futura, atquin nihil tam bono et iudici convenit quam pro praesentibus meritis et reicere et adlegere. Adlegitur Sanl, sed nondum despector prophetae Samuelis. Reicitur Salomon, sed iam a mulieribus alienis possessus et idolis Moabitarum et Sidoniorum mancipatus. Quid faceret creator, ne a Marcionitis reprehenderetur? Bene adhuc agentes praedamnaret iam propter futura delicta? Sed dei boni non erat nondum merentes praedamnare. Proinde peccantes nunc non recusaret propter pristina benefacta? Sed iusti iudicis non erat rescissis iam bonis pristinis scelera donare. Aut quis hominum sine delicto, ut eum deus semper adlegeret quem nunquam posset recusare? Vel quis item sine aliquo bono opere, ut eum deus semper recusaret quem nunquam posset adlegere? Exhibe bonum semper, et non recusabitur; exhibe malum semper, et nunquam adlegetur. Ceterum si idem homo, ut in utroque pro temporibus, in utroque dispungetur a deo et bono et iudice, qui non levitate aut improvidentia sententias vertit, sed censura gravissima et providentissima merita temporis cuiusque dispensat.