Adversus Marcionem
Tertullian
Tertullian. Quinti Septimii Florentis Tertulliani Quae Supersunt Omnia, Volume 2. Oehler, Franz, editor. Leipzig: Weigel, 1854.
Haec ita dispecta totum ordinem dei iudicis operarium et, ut dignius dixerim, protectorem catholicae et summae illius bonitatis ostendunt quam semotam a iudiciariis sensibus et in suo statu puram nolunt Marcionitae in eodem deo agnoscere, pluentem super bonos et malos et solem suum oriri facientem super iustos et iniustos, quod alius deus omnino non praestat. Nam etsi hoc quoque testimonium Christi in creatorem Marcion de evangelio eradere ausus est, sed ipse mundus inscriptus est et omni a conscientia
legitur. Et erit haec ipsa patientia creatoris in iudicium Marcionis, illa patientia quae expectat paenitentiam potius peccatoris quam mortem, et mavult misericordiam quam sacrificium, avertens iam destinatum exitium Ninivitis, et largiens spatium vitae Ezechiae lacrimis, et restituens statum regni Babylonis tyranno paenitentia fencto: illam dico misericordiam quae et filium Saulis moriturum ex devotione populo concessit, et David delicta in domum Uriae confessum venia liberavit, et ipsum Israel totiens restituit quotiens iudicavit, totiens relovit quotiens et increpuit. Non solum igitur iudicem aspiciens convertere et ad optimi exempla. Notans cum ulciscitur considera cum indulget. Repende austeritati lenitatem. Cum utrumque conveneris in creatore, invenies in eo et illud propter quod alterum deum credis. Veni denique ad inspectationem doctrinarum, disciplinarum, praeceptorum consiliorumque eius. Dices forsitan haec etiam humanis legibus determinari. Sed ante Lycurgos et Solonas omnes Moyses et Deus. Nulla posteritas non a primordiis accipit. Tamen non a tuo deo didicit creator meus praescribere, Non occides, non adulterabis, non furaberis, non falsum testimonium dices, alienum non concupisces, honora patrem et matrem, et diliges proximum tuum ut te ipsum. Ad haec innocentiae, pudicitiae et iustitiae et pietatis principalia consulta accedunt etiam humanitatis praescripta, cum septimo quoque anno servitia libertate solvuntur, cum eodem tempore agro parcitur, egenis cedendo locum, bovi etiam terenti vincula oris remittuntur ad fructum praesentis laboris, quo facilius in pecudibus praemeditata humanitas in bominum refrigeria erudiretur.