Adversus Marcionem

Tertullian

Tertullian. Quinti Septimii Florentis Tertulliani Quae Supersunt Omnia, Volume 2. Oehler, Franz, editor. Leipzig: Weigel, 1854.

Bona igitur et severitas quia iusta, si bonus iudex, id est iustus. Item cetera bona per quae opus bonum currit bonae severitatis, sive ira sive aemulatio sive saevitia. Debita enim omnia haec sunt severitati, sicut severitas debitum est iustitiae. Vindicanda erat procacitas aetatis verecundiam debentis. Atque ita non poterunt iudici exprobrari quae iudici accedunt, carentia et ipsa culpa, sicut et iudex. Quid enim, si medicum quidem dicas esse debere, ferramenta vero eius accuses quod secent et inurant et amputent et constrictent, quando sine instrumento artis medicus esse non possit? Sed accusa male secantem, importune amputantem, temere inurentem, atque ita ferramenta quoque eius ut mala ministeria reprehende. Proinde est enim cum deum quidem iudicem admittis, eos vero motus et sensus per quos iudicat destruis. Deum nos a prophetis et a Christo, non a philosophis nec ab Epicuro erudimur. Qui credimus deum etiam in terris egisse et humani habitus humilitatem suscepisse ex causa humanae salutis, longe sumus a sententia eorum qui nolunt deum curare quicquam. Inde venit ad haereticos quoque definitio eiusmodi, si deus irascitur et aemulatur et extollitur et exacerbatur, ergo et corrumpetur, ergo et morietur. Bene autem quod Christianorum est etiam mortuum deum credere et tamen viventem in aevo aevorum. Stultissimi, qui de humanis divina praeiudicant, ut, quoniam in homine corruptoriae conditionis habentur huiuamodi passiones, idcirco et in deo eiusdem status existimentur. Discerne substantias, et suos eis distribue sensus tam diversos quam substantiae exigunt, licet vocabulis communicare videantur. Nam et dexteram et oculos et pedes dei legimus, nec ideo tamen humanis comparabuntur quia de appellatione sociantur. Quanta erit diversitas divini corporis et humani sub eisdem nominibus membrorum, tanta erit et animi divini et humani differentia sub eisdem licet vocabulis sensuum, quos tam corruptorios efficit in homine corruptibilitas substantiae humanae quam incorruptorios in deo efficit incorruptibilitas substantiae divinae. Certe deum confiteris creatorem? Certe, inquis. Quomodo ergo in deo humanum aliquid existimas, et non divinum omne?

Quem deum non negas, confiteris non humanum, siquidem deum confitendo praeiudicasti utique illum ab omni humanarum conditionum qualitate diversum. Porro cum pariter agnoscas hominem a deo inflatum in animam vivam, non deum ab homine, satis perversum est ut in deo potius humana constituas quam in homine divina, et hominis imagine deum induas potius quam dei hominem. Et haec ergo imago censenda est dei in homine, quod eosdem motus et sensus habeat humanus animus quos et deus, licet non tales quales deus; pro substantia enim et status eorum et exitus distant. Denique contrarios eorum sensus, lenitatem dieo, patientiam, misericordiam, ipsamque matricem earum, bonitatem, cur divina praesumitis? Nec tamen perfecte ea obtinemus, quia solus deus perfectus. Ita et illas species, irae dico et exasperationis, non tam feliciter patimur, quia solus deus de incorruptibilitatis proprietate felix. Irascetur enim, sed non exacerbabitur, sed non periclitabitur; movebitur, sed non evertetur. Omnia necesse est adhibeat propter omnia; tot sensus quot et causas; et iram propter scelestos, et bilem propter ingratos, et aemulationem propter superbos, et quicquid non expedit malis. Sic et misericordiam propter errantes, et patientiam propter non resipiscentes, et praestantiam propter merentes, et quicquid bonis opus est. Quae omnia patitur suo more, quo eum pati condecet, propter quem homo eadem patitur aeque suo more.