Adversus Marcionem
Tertullian
Tertullian. Quinti Septimii Florentis Tertulliani Quae Supersunt Omnia, Volume 2. Oehler, Franz, editor. Leipzig: Weigel, 1854.
Primo, supercilio stuporem suum aedificant Marcionitae, quod novum deum proferant, quasi nos veteris dei pudeat. Inflantur et pueri novis calceis, sed a vetere paedagogo calceati mox vanam gloriam vapulabunt. Novum igitur audiens deum in vetere mundo et in vetere aevo et sub vetere deo ignotum, inauditum, quem tantis retro saeculis neminem, et ipsa ignorantia antiquum, quidam Iesus Christus, et ille in veteribus nominibus novus, revelaverit, nec alius antehac, gratias ago huic gloriae eorum, maximo adiutorio eius hinc, iam haeresim probaturus, novae scilicet divinitatis professionem. Haec erit novitas quae etiam ethnicis deos peperit
novo semper ac novo titulo consecrationis cuiusque. Quis deus novus, nisi falsus? Ne Saturnum quidem tanta hodie antiquitas deum probabit, quia et illum novitas aliquando produxerit, cum primum consecravit. At enim viva et germana divinitas nec de novitate nec de vetustate, sed de sua veritate censetur. Non habet tempus aeternitas. Omne enim tempus ipsa est. Quod facit, pati non potest. Caret aetate quod non licet nasci. Deus si est vetus, non erit, si est novus, non fuit. Novitas initium testificatur, vetustas finem comminatur. Deus autem tam alienus ab initio et fine est quam a tempore, arbitro et metatore initii et finis.