Adversus Marcionem
Tertullian
Tertullian. Quinti Septimii Florentis Tertulliani Quae Supersunt Omnia, Volume 2. Oehler, Franz, editor. Leipzig: Weigel, 1854.
Temptabis ad haec de nomine dei concutere retractatum ut passivo et in alios quoque permisso, quia scriptum sit, Deus deorum stetit in ecclesia deorum, in medio autem deos diiudicabit, et, Ego dixi, vos dii estis. Nec tamen idcirco eis competat possessio summi magni quia dei cognominentur; ita nec creatori. Respondebo et stulto, qui nec hoc recogitaverit, ne tantundem et. in deum Marcionis possit retorqueri, ut et illum deum dictum, nec ideo tamen summum magnum probatum, sicut nec angeli aut homines creatoris. Si communio nominum condicionibus praeiudicat, quanti nequam servi regum nominibus insultant, Alexandri et Darii et Olofernis? Nec tamen ideo regibus id quod sunt detrahetur. Nam et ipsa idola gentium dei vulgo, sed deus nemo ea re qua deus dicitur. Ita ego non nomini dei nec sono nec notae nominis huius summum magnum in creatore defendo, sed ipsi substantiae cui nomen hoc contigit, hanc inveniens solam innatam, infectam, solam aeternam et universitatis conditricem, non nomini, sed statui, nec appellationi, sed condicioni eius summum magnum et adscribo et vindico. Et ideo, quia deus iam vocari obtinuit substantia
cui adscribo, nomini me adscribere putas, quia necesse est per nomen ostendam cui adscribam substantiae, scilicet qua constat qui deus dicitur, et summum magnum ex substantia, non ex nomine, deputatur. Denique hoc et Marcion suo deo vindicans, secundum statum, non secundum vocabulum vindicat. Id ergo summum magnum, quod deo adscribimus ex substantiae lege, non ex nominis sorte, contendimus ex pari esse debere in duobus qui ea substantia constant qua deus dicitur, quia in quantum dii vocantur, id est summa magna, substantiae scilicet merito innatae et aeternae ac per hoc magnae et summae, in tantum non possit summum magnum minus et deterius alio summo magno haberi. Si summi magni felicitas et sublimitas et integritas stabit in deo Marcionis, stabit aeque et in nostro, si non et in nostro, aeque nec in Marcionis. Ergo nec paria erunt duo summa magna, quia prohibet disposita iam regula summi magni comparationem non sustinentis, nec disparia, quia et alia summi magni regula occurrit, diminutionem non admittens. Haesisti, Marcion, in medio Ponti tui aestu. Utrinque te fluctus involvunt veritatis. Nec pares nec dispares deos sistere potes. Duo enim non sunt; quod pertineat proprie ad numeri retractatum. Quamquam tota materia de duobus deis dimicetur, his interim lineis eam clausimus, intra quas de singularibus iam proprietatibus congrediemur.