Adversus Hermogenem
Tertullian
Tertullian. Quinti Septimii Florentis Tertulliani Quae Supersunt Omnia, Volume 2. Oehler, Franz, editor. Leipzig: Weigel, 1854.
Atquin non tantum probabimus istum habitum huic terrae competisse, sed et illi alii non competisse. Nam si nuda sic materia deo subiacebat, nullo scilicet elemento obstruente, siquidem nondum quicquam erat praeter ipsam et deum, utique invisibilis esse non poterat, quia etsi tenebras volet in substantia fuisse materiae, cui articulo respondere debebimus suo ordine, etiam homini tenebrae visibiles sunt (hoc enim ipsum, quod sunt tenebrae, videtur), nedum deo. Et utique si invisibilis esset, nullo modo cognosceretur qualitas eius. Unde ergo compertus est Hermogenes informem et confusam et inquietam illam fuisse, quae ut invisibilis latebat? Aut si hoc a deo revelatum est, probare debet. Sic et an rudis dici potuerit expostulo. Certe enim rude illud est quod imperfectum est. Certe imperfectum non potest esse nisi quod factum est; quod enim minus factum est, imperfectum est. Certe, inquis. Ergo materia, quae facta non erat in totum, imperfecta esse non potuit; quae imperfecta non fuit, etiam rudis non fuit. Initium non habens, quia facta non fuit, caruit et rudimento. Initii enim accidens est rudimentum. Terra vero, quae facta est, meruit et rudis dici. Statim enim ut facta est, babuit imperfectae locum, ante perfectionem.