Adversus Hermogenem

Tertullian

Tertullian. Quinti Septimii Florentis Tertulliani Quae Supersunt Omnia, Volume 2. Oehler, Franz, editor. Leipzig: Weigel, 1854.

Sed tu supercilia capitis, nutu digiti accommodato, altius tollens et quasi retro iactans, Erat, inquis, quasi semper fuerit, scilicet innata et infecta, et idcirco materia credenda. At ego sine ullo lenocinio pronuntiationis simpliciter respondebo de omni re posse dici Erat, etiam de ea quae facta, quae nata sit quae aliquando non fuerit, et quae materia non sit. Omne enim quod habet esse, undeunde habet, sive per initium sive sine initio,

hoc ipso quod est etiam Erat dicetur. Cui competit prima verbi positio in definitionem, eiusdem etiam declinatio verbi decurret in relationem. Est definitionis caput, Erat relationis facit. Hae sunt argutiae et subtilitates haereticorum, simplicitatem communium verborum torquentes in quaestionem. Magna scilicet quaestio est, si erat terra, quae facta est. Sane discutiendum an ei competat invisibilem et rudem fuisse quae facta est, an ei ex qua facta est, ut eiusdem sit Erat cuius et quod erat.