Epistolae (Tres)

Severus, Sulpicius

Severus, Sulpicius. Sulpicii Severi libri qui supersunt (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 1). Halm, Karl, editor. Vienna: Gerold, 1866.

sed quid te in lacrimas fletusque commoueo P ecce nunc consolatum esse te cupio, qui me solari ipse non possum. non deerit nobis ille, mihi crede, non deerit: intererit de se sermocinantibus, adstabit orantibus: quodque iam hodie praestare dignatus est, uidendum se in gloria sua saepe praebebit, et adsidua, sicut ante paululum fecit, benedictione nos proteget.

inde secundum ordinem uisionis caelum se sequentibus patere monstrauit et quo sequendus esset edocuit: quo spes nostra tendenda, quo animus dirigendus, instruxit. quid tamen fiet, frater? quod mihi ipse sum conscius, conscendere arduum illud iter ac penetrare non potero: ita sarcina molesta me praegrauat et peccati mole depressum, negato in astra conscensu, saeua miserabilem ducit in tartara.

spes tamen superest, illa sola, illa postrema, ut quod per nos obtinere non possumus, saltim pro nobis orante Martino mereamur. sed quid te, frater, diutius occupo epistula tam loquaci demororque uenturum? simul iam pagina inpleta non recipit.

mihi tamen haec fuit ratio, sermonem istum longius proferendi, ut quia doloris nuntium epistula deferebat, eadem tibi ex quadam nostri confabulatione praestaret charta solacium. [*]( 1 en AF: enim V, sed im punct., et v 2 haec om. A 3 solacium om. F pr. m. 4 me et infelicem V corr. 5 erit AFV: erit mihi v II iocunda V 6 ora V 8 aput de aliut V 9 consulatum V II te esse A 10 solari QV: consolari AFv et corr. m. 2 V || crede, non, non deerit v 14 nos om. A II nisionis V: uisionis qua (quia Fpr. m.) AFv 15 sequentibus se AFv 16 tenenda Q 17 ipsi F 18 illud F: illum AQV II iter V: om. AFv II penitrare A 19 necato V 23 epistulam iam V, tam om. Fpr. m. 25 praeferendi V 27 carta AF p EipL epistula. seueri. ad aurilium diac de adsumptione. beati. martini epL et conf. v, ExpL epistola Seueri ad aurelium diaconum F ) [*]( 10 )

146
EPISTVLA TERTIA.

Sulpicius Seuerus Bassulae parenti uenerabili salutem.

Si parentes liceret in ius uocari, te plane expilationis furtique ream ad praetoris tribunal iusto dolore traheremus. quid enim non conquerar, quam a te patior iniuriam? nullam mihi domi chartulam, nullum libellum, nullam epistulam reliquisti: ita furaris omnia, ita uniuersa diuulgas.

si quid ad amicum familiariter scripsi, si quid forte, dum ludimus , quod uelim tamen occultum esse, dictaui, omnia ad te prius paene quam fuerint scripta aut dictata perueniunt. nimirum obarratos habes notarios meos, per quos tibi nostrae ineptiae publicantur. nec tamen aduersus eos possum moueri, si tibi parent, qui in ius nostrum ex tua potissimum liberalitate uenerunt seque adhuc tuos quam meos esse meminerunt.

tu sola es rea, tu sola culpabilis, quae et mihi insidiaris et illos fraude circumuenis, ut sine dilectu ullo familiariter scripta aut neclegenter emissa inlucubrata tibi penitus adque inpolita tradantur. nam ut de reliquis taceam, rogo quemadmodum tam cito ad te epistula illa potuit peruenire, quam nuper ad Aurelium diaconum scripseramus. ego enim Tolosae positus, [*]( 1 Incipit epistula seueri. sulpicii. ad bassula de adsnmptione beati. martini epi et conf. V, Inc. epistola Seueri Sulpici (Sulpicii A) ad socrum suam bassulam (basulam F) qualiter sanctus martinus de hoc mundo recesserit (recessit F) AFQ 2 basulae F 3 uocari (uocare F) in ius liceret AFv 4 praeturii V II iusto dolore V: iustolore F, iusto loro Av 5 conquiras V || patiar A || cartulam AF 8 uelit V, uellem F p tamen] tam in V 10 obarratos V: oberratos Q, obaeratos AFv 11 aduersum AFt) 15 dilectu A: dilecto V, delicto Fv, delectu Dauisius ad Minuc. Fel. p. 37 ed. 2 16 inlocubrata V II paenitus V et sic semper 19 aurilium V II tholose A V )

147
tu Treueris constituta et tam longe a patria filio inquietante diuulsa, qua tandem familiarem illam epistulam occasione furata es?

namque accepi litteras tuas, quibus scribis in eadem epistula, qua de obitu sancti Martini fecerim mentionem, ipsum beati uiri transitum exponere debuisse. quasi uero ego illam epistulam aut legendam alii praeterquam ipsi, ad quem missa uidetur, ediderim, aut ego tanto sim operi destinatus, ut omnia, quae de Martino cognosci oportet, me potissimum scribente notescant.

itaque si quae de obitu sancti episcopi audire desideras, ab illis potius, qui interfuere, cognosce: ego tibi statui nihil scribere, ne ubique me publices. tamen, si das fidem nulli te esse lecturam, paucis tuae satisfaciam uoluntati, itaque praestabo his, quae mihi sunt conperta, participem.

Martinus igitur obitum suum longe ante praesciit dixitque fratribus dissolutionem sui corporis inminere. interea causa extitit, qua Condacensem dioecesim uisitaret. nam clericis inter se ecclesiae illius discordantibus pacem cupiens reformare, licet finem dierum suorum non ignorasset, proficisci tamen ob istius modi causam non recusauit, bonam hanc uirtutum suarum consummationem existimans, si pacem ecclesiae redditam reliquisset.

/ita profectus cum suo illo, ut semper, frequentissimo discipulorum sanctissimoque comitatu mergos in flumine conspicatur piscium praedam sequi et rapacem ingluuiem adsiduis urguere capturis. forma, inquit, haec daemonum est: insidiantur incautis, capiunt nescientes, captos deuorant exsaturarique non queunt deuoratis.

imperat deinde potenti uerbo, ut eum, cui innatabant, gurgitem relinquentes aridas peterent desertasque regiones, eo nimirum circa aues illas usus imperio, quo daemones fugare consueuerat. [*]( 1 deuulsa quae V 3 accipi V II scribis ut in F corr. II epistula om. V 4 ouitum V II sancti V: domini AFv 5 me exponere malim || debuissem AFQ, dibuissem V II ego om. Fpr. m. 6 edederim V 8 oportit V 9 si q«a AFQ, si quae om. V II ouitu V 12 his AFV: te his v 14 Martinus] hic redeunt BM, cf. ad p. 138, 3 II praesciuit AFv 15 inmenere V 16 condacensem V: cerdendensem B, condatensem AFv II diocisem V, diocesim AF II eccl. illius inter se B 18 ignorasset V: ignoraret AFv II istiusmodi ob v 19 uirtutium V || consummasse V, ex consummationem esse ? 22 conspicatus — capturis, forma, inquit coni. de Prato 23 et] tu V 26 uerbo V: uirtute uerborum AFv II gnrguitem relinquentes aredas V 27 mirum AFl ) [*]( 10* )

148
ita grege facto omnes in unum illae uolucres congregatae, relicto flumine, montes siluasque petierunt, non sine admiratione multorum, qui tantam in Martino uirtutem uiderent, ut etiam aui-

bus imperaret./aliquandiu ergo in uico illo uel in ecclesia, ad quam ierat, commoratus, pace inter clericos restituta cum iam regredi ad monasterium cogitaret, uiribus corporis coepit repente destitui, conuocatisque fratribus indicat se iam resolui.

tunc uero maeror et luctus omnium et uox una plangentium: cur nos, pater, deseris? aut cui nos desolatos relinquis? inuadent gregem tuum lupi rapaces: quis nos a morsibus eorum percusso pastore prohibebit? scimus quidem desiderare te Christum, sed salua tibi sunt tua praemia nec dilata minuentur: nostri potius miserere, quos deseris.

tunc ille motus his fletibus, ut totus semper in Domino misericordiae uisceribus afluebat, lacrimasse perhibetur: conuersusque ad Dominum hac tantum flentibus uoce respondit: Domine, si adhuc populo tuo sum necessarius, non recuso laborem: