Epistolae (Tres)

Severus, Sulpicius

Severus, Sulpicius. Sulpicii Severi libri qui supersunt (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 1). Halm, Karl, editor. Vienna: Gerold, 1866.

fiat uoluntas tna.nimirum inter spem maeroremque positus dubitauit paene quid mallet, quia nec hos deserere nec a Christo uolebat diutius separari. nihil tamen in uoto suo ponens ant uoluntati relinquens, totum se Domini arbitrio potestatique committens, sic orauit dicens:

grauis quidem est, Domine, corporea pugna militiae et iam satis est, quod hucusque certaui: sed si adhuc in eodem labore pro castris tuis stare me praecipis, non recuso nec fatiscentem causabor aetatem. munia tua deuotus inplebo, sub signis tuis, quoadusque ipse tu iusseris, militabo. et quamuis optata sit seni remissio post laborem, est tamen animus uictor annorum et cedere nescius senectuti. quodsi iam [*]( 3 uiderint V 7 distitui FV II fratribus V: discipulis AFv 1\\ tum AFv II uero luctus (luc in ras.) o. V 8 et uox V: uox AFv 9 relinques Y 10 quis nos a morsibus eorum V: et quis eos a morsibus (mortibus AFQ) nostris AFQv 12 ibi F, sed uidetur litt. ante i erasa II minuentur dF: inuentor V 17 maeroremque V: amoremque AFv 18 poenae quid mallit V 21 commisit Lazius et M 11 sic orauit dicenp V: nonne tibi his paucissimis uerbis dicere uidetur rell. codd. noti et edd. II corporea V: corporeae AFv 22 et om. V I 23 tuis V: tuorum AFv 24 recuso laborem A II causam laboro aetate V 25 quoadusque V: quodusque B, quoad AFQ, quod v 26 remissio BV: missio AFv 27 quodsi V: at si ed. Ald., ac si AFv )

149
parcis aetati, bonum mihi est, Domine, uoluntas tua: hos uero, quibus timeo, ipse custodies.

o uirum ineffabilem, nec labore uictum nec morte uincendum, qui in nullam se partem pronior inclinauerit, nec mori timuerit nec uiuere recusauerit. itaque cum iam per aliquot dies ui febrium teneretur, non tamen ab opere Dei cessabat: pernoctans in orationibus et uigiliis fatiscentes artus spiritui seruire cogebat, nobili illo strato suo in cinere et cilicio recubans. et cum a discipulis rogaretur ut saltim uilia sibi sineret stramenta subponi, non decet, inquit, Christianum nisi in cinere mori: ego si aliud uobis exemplum relinquo, peccaui. oculis tamen ac manibus in caelum semper intentis inuictum ab oratione spiritum non relaxabat.

et cum a presbyteris, qui tunc ad eum conuenerant, rogaretur ut corpusculum lateris mutatione releuaret, sinite, inquit, sinite me, fratres, caelum potius respicere quam terram, ut suo iam itinere iturus ad Dominum spiritus dirigatur.

haec locutus diabolum uidit prope adsistere. quid hic, inquit, adstas, cruenta bestia? nihil in me, funeste, reperies: Abrahae me sinus recipit.

Cum hac ergo uoce spiritum reddidit: testatique nobis sunt qui ibidem fuerunt, uidisse se uultum eius tamquam uultum angeli: [*]( 1 est mihi v II Domine, fiat uoluntas de Prato cum cod. Biuil. et ed. Ald. 2 custodias M 3 parte prunior V 4 inclinauerit BMV: incli- nauerat AFv II morte V II timuit Av II recusauerit M: rccusauit AFV (?) v 5 aliquod V II a dei opere AFv (dei non deest in V, ut ait de Prato) 6 pernoctans V: pernox AFv 7 artos V II seruire spiritui v H isto Fpr. m. II strato BV (item F corr. e stratn): stratu Av 8 sal- tem Fv 9 ait illis non decit inquid V II christianum V: filii, christia- num AFv 10 in cinere et cilicio B et 2 codd. alii apud de Prato II alium V 11 peccaui BV: ipse peccaui AFv II oculis tamen V: oculis AFQ, oculis igitur v II intentis AV: intentus Fv 13 tum AFv y conuenerant V: confluierant AFv 14 releuarit V 15 ut] et AFl II itinere om. V 16 uidet AF1 || propter A pr. m. et duo optimi GilJel. 17 cui sic ait quid hic inquid V 18 repperies abraae (abrahae corr.) me senus recipit V 19 Cum hac ergo — in futurae resurrectionis V: codd. reliqui et edd. interpolate sic habent: Cum hac ergo uoce flagitatum (sic.AFQ, fati- gatum ed. Ald., flagitantem v) diuinis operibus spiritum caelo reddidit: testatique (testati igitur Q) nobis sunt qui adfuerant iam exanimo (exanimi A et 3 codd. Gis.) corpore glorificati hominis uidisse se (om. F) gloriam. uultus (add. eius in A) luce clarior renitebat (immo renidebat), cum membra cetera ne tennis quidem macula fuscaret. in aliis etiam et in illo (sic )

150
membra autem eius candida tamquam nix uidebantur, ita ut dicerent: quis istum umquam cilicio tectum, quis in cineribus crederet inuolutum? iam enim sic uidebatur, quasi in futurae resurrectionis gloria et natura demutatae carnis ostensus esset.

in obsequium uero funeris credi non potest quanta hominum multitudo conuenerit: tota obuiam corpori ciuitas ruit, cuncti ex agris adque uicis multique de uicinis etiam urbibus adfuerunt. o quantus luctus omnium, quanta praecipue maerentium lamenta monachorum! qui eo die fere ad duo milia conuenisse dicuntur, specialis Martini gloria: eius exemplo in Domini seruitutem stirpes tantae fruticauerant.

agebat nimirum ante se pastor greges suos, sanctae illius multitudinis pallidas turbas, agmina palliata, aut emeritorum laborum senes aut iuratos Christi in sacramenta tirones. tum uirginum chorus, fletu abstinens prae pudore, quam sancto dissimulabat gaudio quod dolebat! siquidem fides flere prohiberet: gemitum tamen extorquebat adfectus. etenim tam erat sancta de illius gloria exultatio quam pia de morte tristitia.

ignosceres flentibus, congratularere gaudentibus, dum unusquisque et sibi praestat ut doleat, et illi ut gaudeat. haec igitur beati uiri corpus usque ad locum sepulchri hymnis canora [*](nostri quoque inepte) tantum artubus (artibus Fpr. m.) non pudendis septennis (septucnnis F) quodammodo pueri gratia uidebatur. Quis istum umquam cilicio tectum, quis cineribus crederet inuolutum? ita uitro purior, lacte candidior iam in quadam futurae resurrectionis etc. 19 amanim V in rasura; ex spatio rasurae licet conici primitus spum scriptum fuisse, ut alias uox in V scribitur 20 uidisse V in rasura 2 cilicio uidit tectum V II ceneribus crederit V 4 naturae demutate V II esset de Prato: est AFVv 5 iam uero in obsequium AFv 6 ciuitas obuiam corpori v 7 de V: ex AFv 8 maerentum V pr. m. 9 conuinesse V 10 stirps tanta fructificauerat AFv (froticauerant V corr. in fructicauerant) 11 pastor V: pastor extinctus AFv 12 palliata et aut AFv 13 laborum om. V 14 tyrones tam V II pudore] additum in AFv : cum laetandum potius illi esse sentiret, quem iam suo Dominus gremio confoueret 15 si quidem] add. in F s. I. m. 2 cum 16 prohieberet Y II gemitum extorqueret AFv 17 gloria et exultatio V II tristitia F: confuaio AFv 18 ignosce∗∗∗ F, ignosce A II congratulare V, gratolare AF, gratularere v II gaudentibus] add. in AFv: quia et pium est gaudere Martino (martinum F) et pium cst flere Martinum 19 illi V: illi debet AFv II Hoc AFI) 20 ymnis AFV, item infra || caelestis FMQ )

151
caelestibus turba prosequitur.

conparetur, si placet, saecularis illa pompa non dicam funeris, sed triumphi: quid simile Martini exequiis aestimabitur? ducant illi prae curribus suis uinctos post terga captiuos: Martini corpus ii, qui mundum ductu illius uicerant, prosequuntur. illos confusis plausibus populorum honoret insania: Martino diuinis plauditur psalmis, Martinus hymnis caelestibus honoratur. illi post triumphos suos in tartara saeua trudentur: Martinus Abrahae sinu laetus excipitur, Martinus pauper et modicus caelum diues ingreditur. [illinc nos, ut spero, custodiens me haec scribentem respicit, te legentem.] [*]( 1 torba V II placit V 3 stimabitur V, conferatur F partimin raswra, conferetur Av (rectius foret existimabitur, sed aestim. stUo Seueri conuenientius uidetur) 1\\ posterga AF 4 hii AV, hi Fv II mondum doctrina V, mundum ducatuM 7 trudentur AFMQV: truduntur v 8 pauper V: hic pauper AFv 9 diuis V II illinc — legentem om. BMQ et 5 codd. Giselini, nos inclusimus (ille nos F) 10 respicet te V pr. m. respicit et te F IIlegentem seruabit. Cuius adsumptio est III. idos nouembris V, legentem Christo protegente. qui cum patre et spiritu sancto uiuit et regnat deus per omnia saecula saeculorum. Amen. EXPL. EPISTOLA DE TRANSITU SCI MARTINI A, F caret subscriptione. )