Dialogi

Severus, Sulpicius

Severus, Sulpicius. Sulpicii Severi libri qui supersunt (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 1). Halm, Karl, editor. Vienna: Gerold, 1866.

tum Martinus recurrens ad nota subsidia nocte tota in oratione peruigilat: mane orta tempestas aedem idoli usque ad fundamentum prouoluit. uerum haec Marcello teste dicta sint.

Aliam eius non dissimilem in simili opere uirtutem Refrigerio adstipulante perhibebo. columnam immensae molis, cui idolum superstabat, parabat euertere, sed nulla erat facultas, qua id daretur effectui: tum ad orationem suo more conuertitur.

uisam [*]( 1 incumbit cesait BMV: incnbuit ita recessit AFv 2 post illum diem V: ab illo die AFv 3 intellexerat F, immo exspectares intellerit 5 consensu AВF1M 6 auctore V: auctorem AFv 8 uicoBV: uico autem AFv 1\\ ambaciensi F (ambiac. corr.), ambaciacensi A, ambiacensi aJ. 1\\ castello AFMQV: castello illo v y quod — a fratribus om. V; at u. Paulinum quem adfert de Prato: Vicus erat, ueteris quondam uestigia castri, Nanc famulis habitata Dei Christique ministris 9 idolium (i. e. templum idoli, εὶδωλεϊον) Caep. Barthius: idolum libri 10 molis V || quae in conum sublime B et cod. Trudon. Gtselini: quae in tronum (thronum corr.) sublime V, quae in quo collectio summitatis thronum sublime (— mS F) AFQ 12 distructionem V || nir beatus saepe om. V 14 idoli libri || Btructa consisterent V 15 tantum A 16 imbecilles Fv 17 tunc AF 18 praesidia M || nocte tota V: noctem totam AFv || orationibus v 19 eadem V 20 sunt AFMQ 22 perhibebo BQV; perhibeo AFv 24 affectui A )

207
certum est parilem quodammodo columnam ruere de caelo, quae inpacta idolo totam illam inexpugnabilem molem soluit in puluerem: parum scilicet, si inuisibiliter caeli uirtutibus uteretur, nisi ipsae uirtutes uisibiliter seruire Martino humanis oculis cernerentur.

Idem autem Refrigerius mihi testis est, mulierem profluuio sanguinis laborantem, cum Martini uestem exemplo mulieris illius euangelicae contigisset, sub momento temporis fuisse sanatam.

Serpens flumen secans in ripam, in qua constiteramus, adnabat: innomine, inquit, Domini iubeo te redire. mox se mala bestia ad uerbum sancti retorsit et in ulteriorem ripam nobis inspectantibus transmeauit. quod cum omnes non sine miraculo cerneremus, altius ingemescens ait: serpentes me audiunt, et homines non audiunt.

Piscem Paschae diebus edere consuetus paulo ante horam refectionis interrogat, an haberetur in promptu.

tum Cato diaconus, ad quem monasterii administratio pertinebat, doctus ipse piscari, negat per totum diem sibi ullam cessisse capturam, sed neque alios piscatores, qui uendere solebant, quicquam agere quiuisse. uade, inquit, mitte linum tuum, captura proueniet.

contiguum flumini, ut Sulpicius iste descripsit, habebamus habitaculum. processimus cuncti, utpote feriatis diebus, uidere piscantem, omnium spebus intentis, non incassa futura temptamina, quibus piscis Martino auctore Martini usibus quaereretur.

ad primum iactum in rete permodico immanem esocem diaconus extraxit et ad monasterium laetus accurrens, nimirum ut dixit poeta nescio [*]( 2 erpognabilem V 4 oculis V et cod. Ven. (apud de Prato): etiam oculis AFv 6 testes V 10 flnuium A II secans V et cod. Vorstii : secabat et AFv || in ripam scripsi: in ripa V, ripam F, ripae Av || adnabat V: adnatabat AFv 11 cui ait (aic minio) in nomine V 12 inspectantibus BMV: expectantibus AFfJ 14 ingemescens FlV: ingemiscens AF2v II et homines n. audiunt om. V 18 ministratio F 21 contiguum - habitaculum BFMV: contigua - habitacula Av 23 omnium aciebus B 24 incassa BFV: incassum Av 26 in rete FMV: in reti A, reti v || ..esohaвcem in raaura F, isocem M, ut est apud Plinium N. H. IX. 15, § 44 et Isid. Etym. XX, 2, 30 || et om. BM 27 nec mirum V. )

208
quis - utimur enim uersu scholastico, quia inter scholasticos fabulamur - captiuumque suem mirantibus intulit Argis.

uere Christi iste discipulus, gestarum a Saluatore uirtutum, quas in exemplum sanctis suis edidit, aemulator, Christum in se monstrabat operantem, qui sanctum suum usquequaque glorificans diuersarum munera gratiarum in unum hominem conferebat.

testatur Arborius ex praefecto, uidisse se Martini manum sacrificium offerentis uestitam quodammodo nobilissimis gemmis, luce micare purpurea, et ad motum dexterae conlisarum inter se fragorem audisse gemmarum.