Dialogi

Severus, Sulpicius

Severus, Sulpicius. Sulpicii Severi libri qui supersunt (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 1). Halm, Karl, editor. Vienna: Gerold, 1866.

tardantibus seruis ipse usque ad limina exteriora progreditur: ibi Martinum ut senserat deprehendit. perculsus

miser tantae uirtutis manifestatione, quid, inquit, mihi hoc, domine, fecisti ? nihil te loqui necesse est: scio quid desideres, uideo quid requiras : discede quantocius, ne me ob iniuriam tuam caelestis ira consumat: satis soluerim hucusque poenarum. crede quia non leuiter apud me actum est, ut ipse procederem.

post discessum autem sancti aduocat officiales suos, iubet omnes custodias relaxari et mox ipse proficiscitur. ita fugato Auitiano laetata est ciuitas et liberata. [*]( 2 disponit V: disponens AFv || postera o 3 triste V: tam triste AFv B pertendit M 1 profundo B 6 nullis F pr. m. 9 et om. V 12 natura eernorum om. V 13 prima limina niz A (Bed add. uii m. 8) 14 soranio de Prato: somno libri 15 auimet F corr. 16 necdum V II filius noctis F 17 est om. AFv 19 eibiq. F, sed q. erasum 20 usque om. AF 21 adpraehendit V 22 manifestatione uirtutis AFv 23 te loqui AFV: loqui te v 27 sancti martini F, martini (om. sancti) F II custodia v 29 est ciuitas et liberata AFV: est se cinitas liberatam duo codd. Gisd. et v )

203

Haec cum multis Auitiano referente conperta sint, tum nuper Refrigerius presbyter, quem coram uidetis, a Dagrido, fideli uiro ex tribunis, sub inuocatione diuinae maiestatis audiuit, qui sibi hoc ab ipso Auitiano relatum esse iurabat.

ceterum nolo miremini me hodie facere, quod hesterno non feci, ut ad singulas quasque uirtutes nomina testium personasque subnectam, ad quas si quis fuerit incredulus, quia adhuc in corpore sunt, recurrat.