Dialogi

Severus, Sulpicius

Severus, Sulpicius. Sulpicii Severi libri qui supersunt (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 1). Halm, Karl, editor. Vienna: Gerold, 1866.

linguam abscisam putares - obmutuit. ita parum est ipsum Martinum fecisse uirtutes: credite mihi, quia etiam alii in nomine eius multa fecerunt.

Auitiani quondam comitis noueratis barbaram nimis et ultra omnia cruentam feritatem. hic rabido spiritu ingressus Turonum [*]( 2 quod ad F, quod V II difflueret MY: deflueret AFv ; apte comparauit de Prato Lucret. III, 436 et Cic. Brut. § 316 3 eademque ferbuisse uirtute V (sed feruuisse corr. in feruisse): eandemque — seruasse uirtutem codd. reU. etv 4 reportantis BM 6 ita usque AJBFMV: ita- que v 7 fatetur v 8 consueuerunt v 9 miror Y p huic] adhuc F sed in ras. m. 2 10 uas om. F pr. m. 11 editiore om. V 12 ampullulam A || ignorans BV: ignarus AFv 14 benedictionem dei perisse Y: ne benedictio deperissct AFv p ampullula AF 18 quod — quodam est om. A, est a quodam Fv 19 prodi se F corr. e prodisse II suppremetur V 20 interfuit - inportunior om. V 21 canis ABV: cani Fv, mutauimus uerborum distinctionem 22 abscisam BV: ut abscisam AF, ut abscissam v 24 alii etiam Å 26 omnia BMV: omnes AFv II rabido AM: rauido V, rabulo B, rapido Fv 1\\ turonus A )

202
ciuitatem, sequentibus eum miserabili facie ordinibus catenatis, diuersa perdendis parari iubet genera poenarum, disponit postero die adtonita ciuitate ad opus triste procedere.

quod ubi Martino conpertum est, solus paulo ante mediam noctem ad praetorium bestiae illius tendit sed cum profundae noctis silentio quiescentibus cunctis nullus foribus obseratis pateret ingressus, ante limina cruenta prosternitur. interea Auitianus graui somno sepultus angelo ingruente percellitur: seruus, inquit, Dei ad tua limina iacet et tu quiescis?

qua ille uoce percepta lecto suo turbatus excutitur, conuocatisque semis trepidus exclamat, Martinam esse pro foribus: irent protinus, claustra reserarent, ne Dei seruus pateretur iniuriam.

sed illi, ut est omnium natura seruorum, uix prima limina egressi , inridentes dominum suum quod somnio fuisset inlusus, negant quemquam esse-pro foribus, ex suomet ingenio coniectantes neminem nocte posse uigilare, nedum illi crederent, in illo noctis horrore iacere ante aliena limina sacerdotem: idque Auitiano facile persuasum est. rursum soluitur in soporem: sed mox ui maiore concussus exclamat Martinum stare pro foribus: sibi ideo nullam quietem animi corporisque permitti.