Dialogi

Severus, Sulpicius

Severus, Sulpicius. Sulpicii Severi libri qui supersunt (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 1). Halm, Karl, editor. Vienna: Gerold, 1866.

Lycontius ex uicariis uir fidelis, cum familiam illius lues extrema uexaret et inauditae calamitatis exemplo per totam domum corpora aegra procumberent, Martini per łitteras inplorauit auxilium.

quo tempore uir beatus t rem esse promisit difficilem inpetrari: nam spiritu sentiebat, domum illam diuino numine uerberari: tamen non prius destitit septem totos dies totidemque noctes orando et ieiunando continuans, quam id quod exorandum receperat inpetraret.

mox ad eum Lycontius diuina expertus beneficia peruolauit, nuntians simul et agens gratias, domum suam omni periculo liberatam. centum etiam argenti libras obtulit,

quas uir beatus nec respuit nec recepit, sed priusquam pondus illud monasterii limen adtingeret, redimendis id captiuis continuo deputauit. et cum ei suggereretur a fratribus, ut aliquid ea eo in sumptum monasterii reseruaret, omnibus in angusto esse uictum, multis deesse uestitum: nos, inquit, ecclesia et pascat et uestiat, dum nihil nostris usibus quaesisse uideamur.

Succurrunt hoc loco illius uiri magna miracula, quae facilius admirari possumus quam referre. agnoscitis profecto quod dico: multa sunt illius, quae non queant explicari. uelut istud est, [*]( 1 ad limen v 3 nuper qucndam AF 11 tyrreno AFV : Tyrrheno b 5 omnibus ed. AlcZ. || in om. V 6 clamaret A 8 obtatum F || placati F: placidi AFv 9 lyconciua F 12 remeare permissus difficili inpetratione V, rem esse permensus difficilis impetrari B, rem esse permensus difficilem impetrat A, rem esse promisit difficilem impetrari Fv; fort. rem esse promsit difficilem inpetratu (uel difficili inpetratione) 13 nomine V 14 distitit V 18 optulit F 19 accepit ed. Ald. || pondus illud priusqua.m F 21 aliquit V 22 sumptuA, sumptus F || in angusto ABMV: ∗∗angustum F, enim angustum u 23 et om. F in loco eraso 24 dum BY: dummodo AFv || uisibus A 26 possimus B 27 queant ABFMY: queunt v || ueluti AFv || est illud F, sed illud in ras. m. 2: ipse malim istud sine est )

213
quod nescio an ita, ut gestum est, a nobis possit exponi.

quidam e fratribus - nomen non ignoratis, sed celanda persona est, ne sancto uiro uerecundiam fecerimus - quidam ergo cum ad fornaculam illius carbonum copiam repperisset, et admota sibi sellula diuaricatis pedibus super ignem illum nudato inguine resideret,

continuo Martinus factam sacro tegmini sensit iniuriam, magna uoce proclamans, quis, inquit, nudato inguine nostrum incestat habitaculum? hoc ubi frater audiuit et ea conscientia quod increpabatur agnouit, continuo ad nos cucurrit exanimis, pudorem suum non sine Martini uirtute confessus.