Dialogi

Severus, Sulpicius

Severus, Sulpicius. Sulpicii Severi libri qui supersunt (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 1). Halm, Karl, editor. Vienna: Gerold, 1866.

Quodam itidem die, dum in area, quae parua admodum tabemaculum illius ambiebat, in illo suo, quod nostis omnes, sedili ligneo resedisset, uidit duos daemones in excelsa illa, quae monasterio supereminet, rupe consistere , inde alacres ac laetos uocem istiusmodi adhortationis emittere.: heia te Brictio, heia te Brictio. credo cernebant miserum eminus propinquantem, conscii quantam illi rabiem spiritus suscitassent.

nec mora, Brictio furibundus inrupit: ibi plenus insaniae euomit in Martinum mille conuicia. obiurga.tus enim pridie ab eo fuerat, cur, qui nihil umquam ante clericatum quippe qui in monasterio ab ipso Martino nutritus habuisset, equos aleret, mancipia conpararet. nam illo tempore arguebatur a multis non solum pueros barbaros, sed etiam puellas scitis uultibus coemisse.

quibus rebus infelicissimus insano felle commotus et, ut credo, praecipue daemonum illorum agitatus instinctu, Martinum ita adgressus est, ut uix manibus temperaret, cum quidem sanctus uultu placido, mente tranquilla infelicis amentiam per mitia uerba cohiberet.

sed ita in eo nequam spiritus redundabat, ut ne sua quidem illi, quamuis uana [*]( 4 copia V || amota F pr. m. 5 deuaricatis V 7 proclamans ait V || inquit uncinis inclusit de Prato 8 frater V: ille frater AFv 10 suum om. Å 11 Quodam) hoc caput et sequens om. V, F hic om. et habet in fine dialogi; nec Paulinus rem quae narratur tetigit || dum] immo cum 13 residisset F -15 adhortationis A: exortationis F, sed ex in raa. m. 2 || Brictio M: briccio (bis) AFQ, brichio B; heia te B. semel habent BM || 16 credo om. A 17 rabiem sui spiritus M 18 insania F || euomit ABFQ: euomuit 11 19 conuitia AF, et sic item infra || umquam om. A 20 qui] add. fuisset in F m.2 21 nam AFQ: nam iam o 22 argo a m. quodcoemisset AFQ || barbaros om. FQ (non s. p. barbaros - coemisse BM, ut uidetur, et Giselini libri meliores) 27 nequam spir. in eo F )

214
admodum, mens subesset : trementibus labiis incertoque uultu decolor prae furore rotabat uerba peccati, 88 asserens sanctiorem, quippe qui a primis annis in monasterio inter sacras ecclesiae disciplinas ipso Martino educante creuisset : Martinum uero et s principio, quod ipse diffiteri non posset, militiae actibus sorduisse, et nunc per inanes superstitiones et fantasmata uisionum ridicula prorsus inter deliramenta senuisse.

haec cum multa adque alia etiam, quae reticere melius est, acerbiora uomuisset, egressus tandem furore satiato, quasi qui se penitus uindicasset, rapidis ea parte qua uenerat gressibus recurrebat, cum interea, credo per Martini orationes fugatis ab illius corde daemonibus, reductus m paenitentiam. mox reuertitur adque ad Martini se genua prosternit : ueniam poscit, fatetur errorem nec sine daemone se fuisse tandem sanior confitetur.

non erat apud Martinum labor iste difficilis, ut ignosceret supplicanti. tunc et ipsi et nobis omnibus sanctus exposuit, qualiter illum a daemonibus uidisset agitari: se conuiciis non moueri, quae magis illi, a quo essent effusa , nocuissent. exinde

cum idem Brictio multis apud eum magnisque criminibus persaepe premeretur, cogi non potuit ut eum a presbyterio submoueret, ne suam persequi uideretur iniuriam, illud saepe commemorans: si Christus ludam passus est, cur ego non patiar Brictionem ?