Dialogi

Severus, Sulpicius

Severus, Sulpicius. Sulpicii Severi libri qui supersunt (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 1). Halm, Karl, editor. Vienna: Gerold, 1866.

Interea episcopi, quorum communionem Martinus non inibat, trepidi ad regem concurrunt, praedamnatos se conquerentes, actum esse de suo omnium statu, si Theogniti pertinaciam, qui eos solus palam lata sententia condemnauerat, Martini armaret auctoritas: non oportuisse hominem recipi moenibus : illum iam non defensorem haereticorum esse, sed uindicem: nihil actum morte Priscilliani, si Martinus exerceat illius ultionem.

postremo prostrati cum fletu et lamentatione potestatem regiam inplorant ut utatur aduersus unum hominem ui sua. nec multum aberat, quin cogeretur imperator Martinum cum haereticorum sorte miscere. sed ille, licet episcopis nimio fauore esset obnoxius, non erat nescius Martinum fide, sanctitate, uirtute cunctis praestare mortalibus: alia uia sanctum uincere parat.

ac primo secreto arcessitum blande appellat: haereticos iure damnatos more iudiciorum publicorum potius quam insectationibus sacerdotum: non esse causam, qua Ithacii ceterorumque partis eius communionem putaret esse damnandam. Theognitum odio potius quam causa ecisse discidium, eundemque tamen solum esse, qui se a communione interim separarit: a reliquis nihil nouatum. quin etiam ante paucos dies habita synodus Ithacium pronuntiauerat culpa non teneri.

quibus cum Martinus parum moueretur, rex ira accenditur ac se de conspectu eius abripuit. mox percussores his, pro quibus Martinus rogauerat, diriguntur.

Quod ubi Martino compertum est, iam noctis tempore palatium inrupit. spondet, si parceretur, se communicaturum, modo uti [*]( 1 principibus om. B || expectatione BMV: expeditionc AFv 2 bellorum om. F pro m. || constitutis F corr. 4 non ibat F corr. in non adibat 5 conquirentes F 6 sit deheognitis Y, si theognisti AFv 12 utatur om. V 15 uirtute F: ac uirt. AF, et uirtute e 16 alia Y: alia longe AFv ||accersitum AFv (accera. secreto A) 20 theognitum F: theogniatum AFv 22 separaret AF 25 eius om. F pr. m. || abripit ABM || mox F: et mox AFv 27 compertum est iam n. tempore A corr. F et Y: comp. iam n. tempore est F pr. m. et v 28 irrupit F, sed pit in ras. (ex irrumpit?) || spondit F corr. || modo BV : tantummodo M, dummodo AFv || ut om. B )

211
et tribuni iam ad excidium ecclesiarum ad Hispanias missi retraherentur. nec mora, Maximus indulget omnia.

postridie Felicis episcopi ordinatio parabatur, sanctissimi sane uiri et uere digni, qui meliore tempore sacerdos fieret. huius diei communionem Martinus iniit, satius aestimans ad horam cedere quam his non consulere, quorum ceruicibus gladius imminebat.

uerumtamen summe episcopis nitentibus, ut communionem illam subscriptione firmaret, extorqueri non potuit. postero die se inde proripiens cum reuerteretur in uiam et maestus ingemesceret, se uel ad horam noxiae communioni fuisse permixtum, haut longe a uico, cui nomen est Andethanna, qua uasta solitudine siluarum secreta t patiuntur, praegressis paululum comitibus ille subsedit, causam doloris et facti accusante ac defendente inuicem cogitatione peruoluens.

adstitit ei repente angelus: merito, inquit, Martine conpungeris, sed aliter exire nequisti. repara uirtutem, resume constantiam, ne iam non periculum gloriae, sed salutis incurras.

itaque ab illo tempore satis cauit cum illa Ithacianae partis communione misceri. ceterum cum quosdam ex energumenis tardius quam solebat et gratia minore curaret, subinde nobis cum lacrimis fatebatur, se propter communionis illius malum, cui se uel puncto temporis necessitate, non spiritu miscuisset, detrimentum sentire uirtutis.

sedecim postea uixit annos: nullam synodum adiit, ab omnibus episcoporum conuentibus se remouit.

Sed plane, ut experti sumus, inminutam ad tempus gratiam multiplicata mercede reparauit. uidi postea ad pseudoforum mo- [*]( 1 ad F: in AFv 2 mora BMV: mora intercessit AFv 3 nere F: plane AFv 4 sacerdus V || huius die F, huiusmodi BM 5 satis V 7 summe F: summa ui ÅFv 8 firmaret sed extorqueri AFQ 9 reuerteretur in uiam et Y: reuertens in uia (uiam FQ) AFQv || ingemisceret Av et corr. F 11 ande ∗ thanna A, andctanna F || uasta solitudine AFQV: uastas 80litudines v 12 patiuntur libri corrupte, sed cod. Vorstii petuntur; fort. patescunt -14 angelus] additum in V s. d. manu eadem: et ait 17 incunas F, item F (sed hac as in ras.) : incurreris Av || ab illo t. \'satis canit cum om. V || ithachianae AF2 18 coumunione quam mixtus est ceteris cum quosdam ex inerguminis tradius V 22 sedicem V || nullam omnino synodum A 25 multiplicata BMV (sed V - atam): multiplici AFv || postea ABFMQV: praeterea v || pseudoforum libri fere omnes : pseudothyrum Giselinus; illud firmat etiam Fortunatus : Namque ad pseudoforum-cellae dum accederet aeger etc. || monasteriC F (sed 11 m. 2 in ras.) ) [*]( 14* )

212
nasterii ipsius adductum. energumenum, et prius quam limen adtingeret, fuisse curatum.

Testantem quendam nuper audiui, cum in Tyrreno mari cursu illo, quo Romam tenditur, nauigaret, subito turbinibus exortis extremum uitae omnium fuisse discrimen.