Dialogi
Severus, Sulpicius
Severus, Sulpicius. Sulpicii Severi libri qui supersunt (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 1). Halm, Karl, editor. Vienna: Gerold, 1866.
haec nequaquam placitura Martino episcopi sentiebant, sed male consciis illa uel molestissima erat cura, ne se ab eorum communione adueniens abstineret, non defuturis qui tanti uiri constantiam praemissa auctoritate sequerentur.
ineunt cum imperatore consilium, ut missis obuiam magistri officialibus urbem illam propius uetaretur accedere, nisi se cum pace episcoporum ibi consistentium adfore fateretur. quos ille callide frustratus profitetur, se cum pace Christi esse uenturum.
postremo ingressus nocturno tempore adiit ecclesiam tantum orationis gratia. postridie palatium petit. praeter multas, quas euoluere longum est, has principales petitiones habebat: pro Narsete comite et Leucadio praeside; quorum ambo Gratiani partium fuerant, pertinacioribus studiis, quae non est temporis explicare, iram uictoris emeriti:
illa praecipua, ne tribuni cum iure gladiorum ad Hispanias mitterentur. pia enim erat sollicitudo Martino, ut non solum Christianos, qui sub illa erant occasione uexandi, sed ipsos etiam haereticos liberaret.