Dialogi
Severus, Sulpicius
Severus, Sulpicius. Sulpicii Severi libri qui supersunt (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 1). Halm, Karl, editor. Vienna: Gerold, 1866.
uerum primo die adque altero suspendit hominem callidus imperator, siue ut rei pondus inponeret, siue quia obnoxius episcopis inplacabilis erat, seu quia, ut plerique tum arbitrabantur, auaritia repugnabat, siquidem in bona eorum inhiauerat.
fertur enim ille uir multis bonisque actibus praeditus aduersus auaritiam parum consuluisse, nisi regni necessitate, quippe exhausto a superioribus [*]( 1 ne dubium V 2 quin F corr. e quod || magnam F: maximam AFv 3 crimine Y, dccimine g 4 oculis om. F pr. m. 1\\ ut F: cum AFv 10 magistri ABFMQV: magistris F corr., magisterii Giselinus ex suis ; cf. Chron. II, 41, 2. 48, 5 11 seeum pacem F pr. m. 12 est frustratus. profitetur ABFMQ || uenturum esse F 13 aditBM 14 gratia - multas om. F pr. tn. || postera die Fl II petiit AF2 15 quas V habet s. l. 16 qui F corr. - e quorum 17 huius temporis ed. Ald. 18 praecipua (sc. petitio) F: illa praecipue A, illa praecipua (ua F in ras.) FD 19 sollicitudo om. F pr. m. 21 ipsos om. F pr. m. 23 quia V in ras. habet || obnoxius epis scripsimus : bonis id sibi F, obnorius sibi M, omissis B, nimis sibi AFv; cf. infra c. 12, 2 27 nisi AFQV : nisi si \'BM, nisi fortasse v || necessitas ABFMQV II enusto V || a ABMV : om. Fv ) [*]( 14 )
Interea episcopi, quorum communionem Martinus non inibat, trepidi ad regem concurrunt, praedamnatos se conquerentes, actum esse de suo omnium statu, si Theogniti pertinaciam, qui eos solus palam lata sententia condemnauerat, Martini armaret auctoritas: non oportuisse hominem recipi moenibus : illum iam non defensorem haereticorum esse, sed uindicem: nihil actum morte Priscilliani, si Martinus exerceat illius ultionem.
postremo prostrati cum fletu et lamentatione potestatem regiam inplorant ut utatur aduersus unum hominem ui sua. nec multum aberat, quin cogeretur imperator Martinum cum haereticorum sorte miscere. sed ille, licet episcopis nimio fauore esset obnoxius, non erat nescius Martinum fide, sanctitate, uirtute cunctis praestare mortalibus: alia uia sanctum uincere parat.