Dialogi

Severus, Sulpicius

Severus, Sulpicius. Sulpicii Severi libri qui supersunt (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 1). Halm, Karl, editor. Vienna: Gerold, 1866.

uerum illa fortissimi uincula propositi ne Martini quidem contemplatione laxauit. ita uir beatus accepta per aliam feminam excusatione laudabili ab illius foribus, quae se uidendam salutandamque non dederat, laetus abscessit.

o uirginem gloriosam, quae ne a Martino quidem passa est se uideri! o Martinum beatum, qui illam repulsam non ad contumeliam suam duxit, sed magnificans illius cum exultatione uirtutem inusitato in his\' dumtaxat regionibus gaudebat exemplo!

ergo cum haut longe ab illa uillula nos manere nox inminens coegisset, xenium beato uiro eadem illa uirgo transmisit : fecitque Martinus, quod ante non fecerat — nullius enim ille umquam xenium, nullius munus accepit —: nihil ex his, quae uirgo uenerabilis miserat, refutauit, dicens benedictionem illius a sacerdote minime respuendam, quae esset multis sacerdotibus praeferenda.

audiant, quaeso, uirgines istud exemplum, ut fores suas, si eas malis obsistere uolunt, etiam bonis claudant, et, ne ad se inprobis sit liber accessus, non uereantur excludere etiam sacerdotes.

totus hoc mundus exaudiat\': uideri se a Martino [*]( 1 illut V, illũ A || sulpicii V 2 praedicarit BMV: praedicaret AFv 1\\ ita om. F 5 praeter in F erasum est, per M 6 ante IV: iam ante AFv II cohibuerat V: cohibebat AFv 7 deuertit AF2V : diuertit Flv 9 in om. F in rasura 10 esset habitura AMV : esse (om. F Lm.) habituram Fv 11 proposito B II fortissima B || uincta F 12 nec F (sed u. 15 idem ne) 14 uidendam se AFv 16 0 om. V II illum repulsum Fcorr. 18 inusitatum — exemplum. FQ 19 aut V 20 senium Y, item paulo post 21 ante FV: antea Av 22 nihil AFQV: nihil uero v 26 malis obsistere uolunt BV: mali obsidere uoluerint AFv 27 reuereantur F corr. 28 exaudiat AFQV: audiat v )

195
uirgo non passa est. non utique illa quemcumque a se reppulit sacerdotem, sed in eius uiri conspectum puella non uenit, quem uidere salus uidentium fuit.

quis autem hoc praeter Martinum sacerdos non ad suam iniuriam rettulisset? quos aduersum sanctam uirginem motus quantasque iras mente concepisset ? haereticam iudicasset et anathemandam esse decreuisset.

quam uero illi beatae animae illas uirgines praetulisset, quae crebris occursibus ubique se praebent obuias sacerdoti, quae conuiuia sumptuosa disponunt, quae una pariter discumbunt!

sed quo me ducit oratio? paululum iste liberior sermo reprimendus est, ne in aliquorum forsitan incurrat offensam: etenim infidelibus obiurgationis uerba non proderunt, fidelibus autem satisfaciet exemplum. uerum ego ita uirtutem huius uirginis praedicabo, ut tamen nihil illis, quae ad Martinum uidendum ei longinquis regionibus saepe uenerunt, arbitrer derogandum, siquidem hoc beatum uirum frequenter affectu etiam angeli frequentarint.