Dialogi

Severus, Sulpicius

Severus, Sulpicius. Sulpicii Severi libri qui supersunt (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 1). Halm, Karl, editor. Vienna: Gerold, 1866.

Ceterum hoc, quod dicturus sum, Sulpici, hoc te—me autem intuebatur — teste perhibeo. Quodam die ego et iste Sulpicius pro foribus illius excubantes iam per aliquot horas cum silentio sedebamus, ingenti horrore et tremore, ac si ante angeli tabernaculum mandatas excubias duceremus, cum quidem nos, clauso cellulae suae ostio, ibi esse nesciret.

interim conloquentium murmur audimus et mox horrore quodam circumfundimur ac stupore, [*]( 1 qualemcumque cod. Vorstii 3 niuentium F II hoc F: hoc alius AFv 6 anathemandam V: anathematizandam ÅFv; cf. Salmas. ad Tertull, de pallio p. 225 9 discumbunt V et cod. Varstii: accambunt AFv 12 fedilibus F II satisfaciet ABF: satisfacit V, satisfaciat v 16 frequentauerunt B, uisitarunt A 18 hoc F: id AFv II Sulpici V et cod. Lazii (sed V sulpicii): Postumiane AFv II te V: tibi AFv, isto tibi F corr. (al. te ante teste habent) 19 teste BMV: teste recte AFv. Post perhibeo additum est in marg. V manu saec. IX-X: hic demitte usque ad finem libri istius. id est usque ad crucem t et notam asteriscum, quae nota exstat ad caicem capitis 14; de qua adnotatione de Prato bene hoc monuit: Sane Paulinus ipse hoc dialogo quae sequuntur omnia omisit, non tamen Fortunatus, qui locum de Antichristo tantum sUentio inuoluit. 20 illius om. V 21 honore AFQ 22 mandatis Fpr. m. || noa B V: post ostio habent AFv y clausoe V 24 audimus BMV: audiuimus AFv II horrere Fpr. m. || ac stupore V: ac obstupescentes AF, ac obstupontes v ) [*]( 13* )

196
nec ignorare potuimus nescio quid fuisse diuinum.

post duas fere horas ad nos Martinus egreditur: ac tum eum iste Sulpicius, sicut apud eum nemo familiarius loquebatur, coepit orare, ut pie quaerentibus indicaret, quid illud diuini fuisset horroris, quod fatebamur nos ambo sensisse, uel cum quibus fuisset in cellula conlocutus : tenuem enim nos scilicet et uix intellectum sermocinantium sonum pro foribus audisse.

tum ille diu multumque cunctatus - sed nihil erat quod ei Sulpicius non extorqueret inuito: incredibiliora forte dicturus sum, sed Christo teste non mentior, nisi quisquam est tam sacrilegus, ut Martinam aestimet fuisse mentitum –:

dicam, inquit, uobis, sed uos nulli quaeso dicatis: Agnes, Thecla et Maria mecum fuerunt. referebat autem nobis uultum adque habitum singularum.

nec uero illo tantum die, sed frequenter se ab eis confessus est uisitari: Petrum etiam et Paulum Apostolos uideri a se saepius non negauit. iam uero daemones, prout ad eum quisque uenisset, suis nominibus increpabat. Mercurium maxime patiebatur infestum, Iouem brutum adque hebetem esse dicebat.

haec plerisque etiam in eodem monasterio constitutis incredibilia uidebantur, nedum ego confidam omnes, qui haec audient, credituros. nam nisi inaestimabilem uitam adque uirtutem Martinus egisset, nequaquam apud nos tanta gloria praeditus haberetur. quamquam minime mirum, si in operibus Martini infirmitas humana dubitauit, cum multos s hodieque uideamus nec Euangeliis credidisse. a Martino autem saepe angelos uisos familiariter et sensimus et experti sumus.

rem minimam dicturus eum, sed tamen dicam. apud Nemausum episcoporum synodus habebatur, ad quam quidem ire noluerat, sed quid gestum esset scire cupiebat. casu cum eo iste Sulpicius. nauigabat, sed procul, ut semper, a ceteris in remota nauis parte residebat. ibi angelus, quid gestum esset in synodo, ei nuntiauit. nos postea tempus habiti concilii sollicite requirentes satis [*]( 3 pie quaerentibuB BMV: perquirentibus AFv 6 intente. enim V || scilicet V: licet AFv 9 incredibilia BM 10 nisi si B II existimet B 11 inquam V II nulli quaeso AFV: quaeso nulli v 12 dicetes V II tecla AF II praeferebat F 13 adque om. A pr. m. 18 in eodem etiam v 23 dubitauit V: dubitauerit AFv 24 nec euangeliis BV: ne eu. quidem AFQv 30 resedebat V, solus residebat BM II ei post ibi habent AFv 31 consilii V )

197
conpertum habuimus, ipsum diem fuisse conuentus et eadem ibi fuisse decreta, quae Martino angelus nuntiarat.